Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XL SVPRa magister egit d sapientia, & scientia dei in genere: consequenter agit de una eius specie, quae dicitur pdestinatio: & hoc quantum ad eius esfectum. In dist. sequenti quantum ad eius causam.

¶ Conclusio prima textualis haec est. Effectus praedestinationis dici potest dupliciter scilicet salus aeterna bonorum, & damnatio perpetua malorum.

¶ Conclusio secunda. Licet numerus praedestinatorum & saluandorum certus sit: nec aliquis praedestinatorum damnabitur: ipsa quoque praedestinatio sit aeterna: nec aliquis de nouo praedestinatur: potest tamen; qui praedestinatus est damnari: quia potest esse non praedestinatus.

¶ Tertia conclusio. Reprobatio danandorum est: & est praescientia iniquitatis malorum: et praeparatio damnationis eorum, non iniquitatis. Nam malitiam reproborum non praeparat dius: sed eam praescit: penam autem aeternam reprobatorum praeparat. In saluandis uero gratiam iustificationis in uia: & gloriam beatificationis in patria praeparat, & donat dominus. Vnde latius in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum