Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in praedestinato sit aliqua causa suae praedestinationis et in reprobato causae suae reprobationis
unica. VTRVM in praedestinato sit aliqua causa suae praedestinationis, & in reprobato causa suae reprobationis.
¶ Pro articulo primo notandum, ut & tactum fuit dist. praecedquod praedestinatio non est aliquid, imaginabise quocunque; in deo distinctum aliquo modo a deo, personis & deitate: nec est aliquis actus secundus additus deitati. Sed ille terminus praedestinatio importat deum, qui daturus est alicui uitam aeternam. Importat ergo deum, & uitam aeternam alicui dandam. Sic reprobatioimportat deum, & penam aeternam alicui infligendam.
¶ Secundo notandum: quod per causam quandoque intelligitur res aliqua, ad cuius esse sequitur aliud tamquam effectus. Illo modo manifestum est, quod cum praedestinatio, & reprobatio sit diuina uoluntas, quae illi uult dare uitam aeternam: isti penam perpetuam: quae uoluntas nihil aliud est, quae deus ipse nulla est causa ex parte creaturae, ipsius praedestinationis: neque reprobationis: cum ipsa sit aeterna, & incausata. Et hoc est, quod alij dicunt, quod praedestinationis esfectiuae siue ut actus diuinus, nulla est causa.
¶ Alio modo capitur causa, ut dicit quandam prioritatem unius propositionis ad aliam secundum consequentiam: sicut si quaeritur causa, quare ignis non calefacit: quia non est approximatus passo, & sic frequenter dicitur, quod anis est causa consequentis, & tamen non est proprie causa: quia nec causa efficiens, materialis, formalis, uel finalis. Quando enim ab una propositione ad aliam est consequentia naturalis, & non econuerso: potest aliquo modo antecedens dici causa consequentis, & non econuerso. Et hoc modo quaerit quaestio, an sit aliquid in creatura praeuisum: unde possit inferri eius praedestinatio, uel reprobatio; quo per possibile, uel impossibile a deo non praeuiso: talis non esset sic praedestinatus. uel prae scitus.
¶ Diuersi diuersimode respondent ad hanc quaestionem: ideo dimissis opin. sancti Tho. par. i. q. xxiij. art. v. & Sco. dist. praesentis. Item Grego. de Arimin. in distin. xl. &. xij. Hentici de Ota. q.viij. art. ij. Camera. q. xij. art. ij. qui nituntur multum profunde, & subtiliter huius quaestionis difficultatem maximam (& ut existimo omnino uiatori absconditam) indagare, & perscrutari: uideamus re sponsionem doc. a qua aliqui praedictorum non multum dessident
¶ Est ergo pro articulo secundo conclusio prima. Dare est aliquam causam reprobationis accipiendo causam secundo modo: quia sequitur: iste peccabit finaliter: ergo damnabitur. Non enim est deus prius ultor, quam sit aliquis peccator. Aug. xj. super Genesim ad literam, & uidetur esse crudelitatis punire innocentem.
¶ Secunda conclusio. Alicuius praedestinationis est aliqua causa, uel ratio secundo modo accipiendo causam. Patet: quia aliqui propter meritum saluantur: ita quod si non uoluntarie mererem tur, non saluarentur, horum praedestinationis est aliqua ratio, sicut reprobationis. Nam sicut damnandi reprobantur, quia praeuidentur finaliter peccaturi. Ita tales praedestinantur: quia praeuidentur finaliter perseueraturi in charitate.
¶ Tertia conclusio. Alicuius praedestinationis nulla est causa, uel ratio totalis. Patet: quia aliqui ex gratia speciali ordinati sunt ad uitam, ita quod sibiipsis non sunt derelicti: sed praeuentine ponere possent obicem, & ne possent peccare, uel in peccatis permanere: sicut beata uirgo Maria, & Paulus a dumo percussus, & illuminatus. In illis enim nulla uidetur ratio, quare deus illos praedestinet sic gratia praeueniendo: nisi sola de uoluntas. Non enim potest poni ratio bonus usus liberi arbitrij; quoniam gratia praeuenit usum liberi arbitrij in beata uirgine, cui suit gratia concreata. Et in Paulo fuit malus usus ili. beri¬ arbitrij: quia seuiens in discipulos dupercussus est. Similiter quod aliqui sic sine ratione praedestinantur: quidam propter meritum praeuisum: ratio similiter est sola diuina uoluntas.
¶ Et nota, quod conclusiones non debent intelligi, quod aliquid sit ratio illius, quod prodestinatio importat ex parte dei: quia nihil esse potest ratio aeternae; & diuinae uoluntatis: sed quantum ad effectum, quem praedestinatio, & reprobatio importat: est ratio aliqua modo dicta.
¶ Nec tamen propter hoc, quod aliquos pdestinat sine ratione, & non alios: est personarum acceptor: nam acceptio personarum tunc est, quando quod debetur aequalibus uni offertur, & non alteri. Deus autem nulli est debitor quocunque modo, & ideo non potest esse acceptor personarum.
¶ Dubi ¬ tatur pro articulo tertio primo, & contra dicta. Nam gratia, qua quis meretur, est effectus praedestinationis. Nam secundum magistrum dist. xxxv. praedestinatio est de saluandis, & de bonis gratiae quibus hic liberamur scilicet a patre, & in futuro coronamur: ut supra aliegatum fuit distinctione praecedenti, quae praesupponitur merito: ergo meritum non erit causa praedestinationis: quia posterius non est causa prioris.
¶ Solutio. Proprie effectus praedestinationis est sola uita aeterna. Ad illam enim praedestinamur: ita quod proprie praedestinatio est respectu finis, non mediorum. Large tame accipiendo, sicut accipit magister ut si etiam respectu mediorum: adhuc dicitur, quod in multis etiam praecedit gratiam bonus usus liberi arbitrij tamquam dispositio de congruo, quae est etiam ratio infusionis gratiae; capiendo rationem modo dicto in conclusione secunda. Nec tamen propter hoc gratia non est gratia: quia non datur propter bonum usum liberi arbitrij tamquam propter meritum condignum: sed tamquam dispositionem de congruo, qua non existente gratia non infunderetur: de hoc in secundo libro hic autem bonus motus, seu ulus liberi arbitrij non est essectus praedestinationis: licet sit a deo: quia communis est etiam non praede¬ i. sinatis.
¶ Dubitatur secundd. Medium non est causa finis: sed econuerso: meritum, & demeritum sunt media ad uitam aeternam tanquam ad finem, & ita non sunt ratio ad praedestinationem, & reprobationem.
¶ Responsio: licet uita aeterna sit finis praedestinati: tamen non est finis dei praedestinantis: sicut praemium licet sit finis laboris apud laborantem: non tamen a rud praemiantem sed magis econuerso. Et sic licet ordinate uolens, primo, uel principaliter uult finem suum, & propter illum media: non tamen oportet, quod sic principaliter, uel primo uelit finem alterius.
¶ Ad secundum conceditur, quod nulsum temporale est causa aeterni. Reprobatio autem non est una res aeterna quae habet causam in creatura: sed ista propositio deus reprobat istum: bene habet causam eo modo, quo antecedens est causa consequentis. Et illud antecedens scilicet ille peccabit finaliter est ita aeternum id est ab aeterno uerum sicut consequens: deus reprobat illum.
¶ Dud bium tertium. Cum praedestinatio est certa, & immutabiliter siet: uidetur, quod non sit conandum ad opera bona exercenda, uel mala fugienda: quia praedestinatus non damnabitur, agat. quicquid uelit: sic econuerso de praeicito.
¶ Pro solutione huius communis replicae sumantur aliqua de hac materia ex praedictis, & alijs breuiter sine probationibus.
¶ Deus tanquam uniuersitatis creator, & dominus de crea tura potest facere, quicquid uult sine iniuria creaturae. hinc potest saluare, quem uult, & damnare: sicut habene plenum dominium in resua, & ideo non in iuste uult, & operatur, quacquid uult, & operatur. Cuinemo dicere potest, cur itafacis. Iob. xj. Et ad Rom. ix. QOhemotu quis es, qui randeas deo. Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit quid me fecisti sic, Nullius igitur est debitor, prod quonulli facit iniuriam: nec accipit psonam. ¶Deus contingenter operatur ad extra, & per consequens ita potest non operari, sicut operari, & sic, uel aliter operari.
¶ Deus licet contingenter uult, quicquid adextra uult: tamen immutabilis est uolendo: nec succedit uelle nolle uel cconuerso: sed quod uult, ab aeterno uult, licet possit ipsum ab aeterno non uelle.
¶ Deus creauit hominem atbitrio liberum: ideo contingenter uult homo, quaecunque uult. Nec de est ei dominus concurrendo secum ad actum elicitum: licet non quantum ad actum imperatum.
¶ In potestate hominis est bene, uel male uti suo arbitrio, & sic ponere obicem gratiae dei, uel positum remouere: potest enim cessare a uoluntate peccandi, & potest uelle non peccasse.
¶ Statuit deus nullum damnare pena sensus: nisi procuspa personali. Nec adultum saluare regulariter sine merito personali. hinc ait scriptura. Anima, quae peccauerit, ipsa morietur: qui iustus est, uita uiuet. Exechiel. xviij. Quae seminauerit homo, haec & metet. Gal. vj.
¶ Deus adest omnibus obicem non ponentibus ofserens gratiam. Nec alicui adulto (rationis usum habenti: & quod inse est facienti) subtrahit necessaria ad salutem: uult enim omnes homines saluos fieri, & ad cognitionem ueritatis peruenire. j. ad Timo. secundo. Stat ad ostium, & pulsat &c. Apocal. iij.
¶ Nonnullos ex sua liberalitate deus gratia praeuenit: non expectans bonum liberi arbitrij usum: ut patet de sanctificatis in utero, & Paulo miraculo se conuerso. Seruit huic parabola uineae Mattheus. xx. Amice non facio tibi iniuriam: tolse, quod tuum est: uolo autem, & huic. dare, sicut tibi: an non licet mihi, quod uolo facere.
¶ Prima conclusio. Stat certa, & infallibilis praecognitio futurorum in deo cum contingentia eorundem.
¶ Secunda. Stat immutabilis praedestinatio electorum, cum possiblitate damnationis absque eius succe: sione. Tertia. Stat iusta praescitorum re¬ probato: non sine causa praeuisa scilicet eorundem obduratione.
¶ Quarta. Stat iustorum operum retributio: quae ut praeuisa ratio, sunt beatificationis bene meritis ab aeterno praeparatae.
¶ Quinta, Stat etiam liberalis beatificatio, ac non nullorum conuersio: nulla congruitate condigna ex parte beatificandi praecedente.
¶ Sexta. In his omnibus manet libertas arbitrij in homine, quom se ad deum conuertere poterit, & donec in uia constitutus fuerit gratia cooperante saluari. Vnde patet, quod non inanes sunt preces, & merita: nec frustra siunt uirtutum opera. In quibus quisquis in finem perseuerauerit (quod in homine est, cui sine iui culpa gratia non subtrahitur) in dubitanter laluabitur: quamuis utrum perseuerauerit, an ne ineuitabiliter ab aeter uo deus nouit, & ita praedestinatus non damnabitur: licet praedestinatus possit dam nari.
¶ Pet hoc ad dubium tertium. Praedestinatus saluabitur, agat, quicquid uelit. Illa potest concedi de rigore uerborum: quia praedestinatus non nisi bene uult finaliter. Sed si intelligitur sic. praedestinatus saluabitur etiam finaliter male uolens: sic falsa est: quia nullus est praedestinatus finaliter male uolens. Haec enim repugnant, quod sit praedestinatus, & quod finaliter male uelit: licet praedestinatus possit finaliter male uelle. Sed si ponitur in esse, non praedestinatus: ut patuit iuxta finem distinctio. xxxix. in cautelis &c. Vnde sequitur, quod nullus est necessario praedestinatus.
¶ Solent hic moueri, & alia breuia dubia a uulgaribus: quorum tamen aliqua saltem implicite tacta sunt.
¶ Primum est. Quare deus creat animas, quas scit perpetuo damnandas. Solurio: quia uoluit: & est status. Voluntas enim diuina prima regula est in contingentibus. Et si illius causa quaeritur: non inuenitur: ut dicit Augustinus de ciuita. dei. Nec mirum cum in mechanicis licitum est sigulo de eadem materia facere uas unum in honorem: aliud in contumeliam sola sua uoluntate. Es in politicis ab inferiori recurritur ad superiorem: & sic uique ad monarcham: & quiequid ille dictauerit: non est ultra appellandum. Sic in Physicis ignis ealefacit: quia habet calorem. Quare autem calor calefacit, non est alia ratio: nisi quia calor est calor. In discipsinati autem est quaerere causam, ubi non est causa.
¶ Secundum dubium. Vtrum, & quare tenetur quia reprobatus reddere grates deo de hed neficio creationis: quod expedires sit inon recepisse. Solutio. Vnicute que parti melius est bonum totius, quam bonum proprium: ideo manus exponit se pro capite. Cum autem damnatio tendat in bonum, & decorem uniuersi: ideo bonum est illi crea ri sub hac habitudine: licet forre ipr se uellet oppositum. Et ideo si esset bonus: gratias ageret deo: quia esset obiectum diuinae iustitiae.
¶ Tertium dubium. Quare deus permisit in uniuerso tantum malum (sicut est damnatio) cum tamen benigni principes in suis regnis uitent omnia mala, quem possunt. Solutio. Deus non permittit aliquod malum in uniuero, quinex illo proueniat aliquod ponum: quia peccatum in malis auget meritum in bonis, dum bonos mali impugnant: ut dicit August.
¶ Quartum. Si deus aliquos praeuidit saluandos, quare frustra laborant bene operando: cum tamen qualitercunque agant, finaliter saluabuntur. Solutio. Sicut deus praecognouit istius saluationem: ita & omnes actus meritorios, quibus saluabitur, & conatus. Non tamen aliquem necessitabit ad bene operandum.
¶ Quintum dubium. Si deus praesciuit aliquem damnandum: quam ille conari debet ad bonum, cum deipraescientia sit immutabilis, & non proficiet sibi finaliter. Solutio multiplex. Primo: quia per hoc minuitur sibi paena. Secundo, quia bonum uirtutis propter se est appetendum sint relatione ad praemium, etiam ex dictamine rationis. Tertio: quia secundum Augu. deus nouit mutare senten¬ tiam, si tu nosti mutare delictum. Alia dubia mouet Prancilc. quorum solutiopatet ex dictis.
On this page