Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XLII. N praecedentibus egit de diuina sapientia quantum ad ea, quae extra cognoscit: nunc de omni potentia, qua cuncta in esse produxit. Et primo ostendit penes quid attenditur ipsa: distinctio. praesenti. Secundo uique quo protenditur: distinct. xliij Tertio quomodo deus ipsa operetur: distin. xliiij. In hac ergo distinctione mouer quaestionem, quam per distinctiones sequentes per tractat: an scilicet deus dicitur omnipotens: quia omnia possit: an tantum quia ea possit, quae uult.

¶ Et est sententia textus his compraehensa conclusionibus tribus.

¶ Prima conclusio. Omnipotentia attenditur penes posse omnia facere: quae posse potentia est, & nihil posse pati.

¶ Secunda conclusio. Deum non posse mori, facere masum culpae, esse miserum, imperfectum, non est impotentia: quantum illa posse non est potentia.

¶ Tertia conclusio. Potest deus quaedam per se: quaedam percreaturas: ut loqui: ambulare. Declarationem latiorem uide in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum