Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit facere omne possibile fieri a creatura
¶ Haec quaestio duas alias quaestiones complect tur. Prima: utrum deum facere omne possibile creaturae sine cooperatione. creaturae possit ratione naturali demodo strari. Secundo: utrum hoc sit tenendum.
¶ Notandum pro articulo primo, quod omnipotens dupliciter accipitur. Vno modo quia est agens, quod potest in omne possibi¬ le, mediate. Alio modo accipitur proprie theologice, pro illo, qui potest in omnem effectum immediate, & in quodcunque possibile, quod non est ex se necessarium, nec includit contradictionem: ita inquam immediate, quod sine omni cooperatione cuiuscumque alterius causae agentis potest in quemlibet effectum. De hoc latius uide post praedicta in distin. xx. Cameracen. q. xiiij. art. j.
¶ Secundo notandum secundum sentem tiam B. Ansel. de casu dia. c. j. Aliquis dicitur facere dupliciter. Vno modo positiue. Et hoc dupliciter, scilicet uel de nouo efficiendo: uel factum conseruando. Alio modo negatiue, non faciendo oppositum, seu ipsum non prohibendo: cum tamen hoc posset. Et sit dicitur deus aliquam rem, quae erat, facere non esse: cum cessat facere eam esse. Et similiter quae non sunt, potest dici facere non esse: quia cum possit ea facere esse: non producit ea, ut sint. Hoc modo loquitur August. xij. lib. de ciuit. dei. c. xvij. Res, quas deus condidit, & ut prius non essent egit, quandiu non fuerunt, & ut posterius essent, quando esse ceperunt. Primo modo sumitur proprie. Secundo modo improproprie. Tertio suppono dicta distinxvij. de potentia dei absoluta, & ordinata, quae uide clarius in Camera. quae xiiij. art. j.
¶ Istis praemissis est pro articulo secundo conclusio prima. Supposito. quod deus solus sit primum efficiens probatur euidenter, quod est primo modo omnipotens Probatur conclusio: quia potentia actiua primi efficientis extendit se ad omnem effectum mediatum, uel immediatum in ratione causae proximae, uel remorae Nam quocunque esse ctu signa: o, uel immediat: dependet a deo uel ab alia causa. Et de ista quaeritur, unde dependet: cum non sit prima, & quia non est processus in infinitum: est deuenire ad primam, quae deus est.
¶ Secunda conclusio. Deum esse omnipotentem secundo modo non concludit naturalis ratio. Probatur: quia non potest naturali ratione probari, quod deus causat se solo omnia defacto: cum potest probari, quod concurrat immediat: effectiue ad effectum cuiuslibet causae secundae: etiam supposito, quod sit infinitae uirtutis, & continens eminentius causalitatem causae secundae. Probatur: quia philosophi non potuerunt per rationem naturalem concludere deum posse contingenter causare: ergo muito minus poterant concludere deum posse immediate in quemcunque effectum causae secundae. Item ipsi habent quasi pro principio, quod de nihilo nihil sit, saltem in istis generalibus: ideo non poterant concludere, quod deus aliquem effectum sic totaliter posset producere sine alia causa concurrente.
¶ Praeterea philosophi posuerunt deum necessario agentem, ut uidentur multi eorum sensisse. Si ergo cum hoc posuissent eum omnipotentem: haberent negare omnem causalitatem cuiuscunque causae secundae: quud maximum est inconueniens apud eos.
¶ Item omne agens naturale, & sufficiens si aequaliter respicit multa: uel producit quodlibet illo, rum, uel nullum: ergo si deus sit agens sufficiens, & naturaliter causans, uel causabit necessario omnia uel nulla: sed non omnia: manifestum est: ergo nulla. Cum ergo non potest probari ratione. naturali, quod deus sit causa contingenter causans: non potest probari, quod sit causa sufficiens se solo producere omnem effectum producibilem. Et ideo philosophi posuerunt causam secundam necessario concurrere ad productionem, quoniam uiderunt, quod causa secunda approximata sequebatur effectus, & ea remota non ponebatur. Veruntamen sicut non probatur hoc modo deum concurrere immediate ad cuiu libet effectus productionem: sic oppositum eius etiam probari nequit.
¶ Tertia conclusio. Deum esse omnipotentem est sola fide creditum. Propatur auctoritate sanctorum, & serpturae ac sumboli. unde Ecclesia. j. dicitur. Vnus est altissimus creator omniu: omnipotens. rex potens, & metuendus Io. j. Sine ipso factum est nihil &c. Item extra de sum. trinit. & fide catho. firmiter. Ipse est creator omnium uisibilium spiritualium, & corporalium. Potest nihilhominus rationabiliter persuaderi: nam deus est causa omnium: ergo omnipotens. Assumutum probatur: quia omnia essentialiter dependent a deo, & per consequens est causa omnium. Antecedens probatur: quia omne aliud a deo non minus degendet a deo, quam una creatura ab alia: sed una creatura dependet ali alia: ergo &c.
¶ Quarta, conclusio. Omnementita stem possibilem deus potest facere acucipiendo facere primo modo: pater ex fide. Item cum sit una: omnia potest. Sapien. vij. Item Sapien. xj. quomodo posset aliquid permanere, nisi tu uosuisses, & similia multa.
¶ Quinta cons clusio. Omne possibile enuntiabile deus potest facere esse uerum: accipiendo facere primo, & secundo modo Haec non potest probaris nisi auctoritate. Ad hoc autem est expresta aucto. titas Matth. xix. Apud deum omnia possibilia sunt. Secundo per illud Luscae. i. Non erit impossibile apud deum omne uerbum, idest omne enuntiabile non implicans contradictionem. Tertio per illius Gen. xviij. Nunquid deo quicquam est difficile.
¶ Ex illis sequitur, quod deum esse omnipotentem est fide creditum: quodque se solo potest in omnem effectum positiuum sine cooperatione causaesecundae.
¶ Hoc. n. naturali ratione probari non potest, cuius Sco. quatuor ponit tationes quas auctor pertractat. Quarum duas approbat: duas diciciniufficentes. Qued uero naturali ratione probari non possit, sic ostendit: quia non potest naturali ratione de monstrati, quod deus defacto omma se solo causat: quia hoc falsum est: cum apud omnes philolophos, & sa actos ponantur causae secundae. Secundo non potest probari, quod deus contingenter agat, & libere causet, quae causat: quia impossibile esset ideum nomnia se solo producere, sicausaret naturaliter, & non cuntiu¬ tingenter: quia si esset possibile, omnia simul produceret. Est ergo conclusio fide credita: de hoc latius uide Petrum de Alia co. quaest. xiij. arti. j. & Grego. distinctio. praesenti. ¶. Quantum ad c. articulum tertium, dubitatur contra E conclusionem ultimam. Deus non potest peccare, nec mori &c. quod potest creatura. ergo non potest quicquid creatura potest.
¶ Item non potest pducere odium dei: alioquin aliquis postet sine peccato (immo cum merito) odire deum, si in aliquo produceret odium.
¶ Ad primum dicit magisser: ut patuit in conclusionibus literalibus: potest deus, quicquid posse potentia est: nunc autem peccare, infirmati, mori, deficere non est posse: sed est non posse: quia est deficere. Veruntamenquicquid positiuum est in peccato: deus potest producere, & sic omne positiuum, quod potest producere creatura: potest producere deus. Nec tamen ideo sequitur, quod possit peccare, mori, mentiri &c.
¶ Et si arguitur: Omne possibile fieri a creatura potest deus: peccare est quoddam possibile fieri a creatura: ergo peccare potest deus. Respondetur, quod est fallacia sigurae dictionis: quia sub termino absoluto, uel minus connotatiuo subsumitur terminus magis connotatiuus: sicut quando sub termino predicamenti substantiae subsumitur ter minus praedicamenti accidentis. Sicur non sequitur. Omnem rem absolutam potest facere deus: actus meritorius est res absoluta: ergo actum meritorium potest facere deus. Vel sic. Omne possibile potest deus: mereri est possibile: ergo mereri potest deus.
¶ Sed diceres optinit sequitur. Omnis homo est animal: pater est homo: ergo pater est animal: immo cuiuscunque praedicamenti ter minus subsumitur sub Iy homo, ualebit argumentum; nec uidetur posse dariinstantia. Ideo potest aliter dici, quod argumentum est bonum si sub termino absoluto subsumitur connotatiuus caeteris paribus. Sed quando maior extremitas est terminus connotatiuus, qui in maiori connotat significatum suum formale adiacere substracto subiecti, quod est medium: & in conclusione appellat suum formale adiacere formali minoris extremitatis: tunc non ualet argumentum propter uariationem appellationis: & est fallacia figurae dictionis: & aequiuocatio large: dum autem appellatio non uariatur, nec alia proprietas logicalis: est bonum argumentum.
¶ Pet hoc ad argumentum primum dicitum:: quod siin consequente peccare deus potest: peccare determinat Iy potest, quantum ad suum formale: sicut secundum logicam ualet in illa: deus potest peccare, quod discursus non ualet: quia potest in maiori importat posse simpliciter: in conclusione posse secundum quid. Si autem in consequente peccare determinaret Iy potest quantum ad substractum: ut sit sensus. Id, quod est peccare, hoc est actum positiuum, qui dicitur peccatum potest produce- re: sic posset consequens concedi: dequo infra distinctio. xivj. Ad secundum. Si nulla relatio in creaturis est quid distinctum ab absolutis: potest deus producere relationem, id est conceptum relatiuum sine fundamento, & termino. Siponitur relatio quid distinctum ab absolutis: tunc non potest deus omnem effectum se solo producere. Nec hoc rotest creatura: potest tamen deus omnem effectum absolutum se solo producere.
On this page