Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit aliqua facere, quae non fecit, nec faciet
¶ In ista quaestione de quatuor uidendum. Primo supponendum est deum esse causam effectiuam rerum. Secundo inquirendum, an ratione naturali probari possit deum esse causam effectiuam liberam, & non na turalem. Tertio, an hoc sic secundum ueritatem fidei tenendum. Quarto, ex his ad quaestionem.
¶ Circa articulum secundum duae adducuntur per doc. opi. & impugnantur: qu (ut apparet nituntur) demonstrare: seu naturali ratione probare, quod deus extra libere agat.
¶ Prima est sancti Thomae. quitenet de potentia. quaestio. prima. articulo quintoquod impossibile est deum agere ex necessit: te creaturae. Hinc adstruit quatuor rationibus de porentia: in de creatione. quaestio. iij. artic. xv.
¶ Alia est opinio. Sco. distinctio. ij. quaestiod e. primi, & in ratione secunda distinctioviij. q.ult. Haec opi. sic arguit. Aliquid causatur contingenter: ergo prima causa contingenter agit. Tenet consequentia: quia quaelibet causa secunda agit in quantum mouetur a prima. Si ergo prima causa necessario mouet: quaelibet alia nec essario mouetur, & ita necessario causat. Secundo. Ens summe necessarium non potest non esse quocunque alio a e non existente: sed si necessariam haberet habitudinm ad primum causatum: illo cautato non existente non esset. Maior patet: quia ex minus impossibili non sequitur maius, uel magis impossibile. nec ex minus falso maius falsum: ut si aliquod falsum habeat duas causas falsitatis, & mins falsum habeat uiiam cautam falsitatis: circuntseti pta una causa falsitatis, utrobique; quod erat minus falsum: iam et uerum quod uero magis falsumerat: manet falium:
¶ Sed nec illae rationes concludunt cotra philosophum. Nam dicit philo ophus, quod contingentia effectus dependet ex contingentia actionis alicuius creaturae scilicet uoluntatis creatae necessatiorequisitae ad hoc. Et ideo cum secundum eos, uoluntas creata necessario concurrat ad multos effectus, & ista simpliciter contingenter causat, quantumcunque aliae cauiae naturaliter causent, effectus erit contingenter productus. Et quando dicitur. Causa secunda non causat, nsiinquantum mouetur a prima: illa potest habere multiplicem intellectum, uel nquantum mouetur a prima. t inquantum dependet a primae in suo esse, aut in suo agere. ita quod non pos sit agere nisi concurrente prima coactiue: uel quod recipit aliquam inffuentiam a causa prima, qua agat. Si primis duobus modis intelligitur, consequentia nihil ualet. Potest enim causa aliqua prior necessa tio conseruare aliam, & tamen eam non necessitare ad agendum: ut si caelum, uel angelus conseruaret uoluntatem humanam: non per hoc necessitarer ipsam ad agendum similiter licet uoluntas non possit producere uolitionem, nisi con¬ currar cognitio, quae agit naturaliter: non tamen ideo necessitatur ad uolendum, dum cognoscit. Si tertio modo intelligitur: sic non oportet uoluntatem accipere inffuentiam qua agar cum ex se sit principium agendi. Et si reciperet infiuentiam, uel facultatem, qua ageret: non tamen ideo necessitaretur, ut illa recepta necessario ageret: quia etiamiam obiecto praesenre uoluntati per cognitionem, habet uoluntas facultiten uolendi illud: nec tamen necessitatur, quin possit non uelle: immo sit probaretur, quod uosuntas non aperet libere: quia non potest agere nisi mota a d o tamen mouetur, non potest non agere, essetque libertas in sola uoluntate diuina, & nulla inhumana.
¶ Secunda ratio et ani non coit: quia philosophi negarent maiorem Dicerent enim, quod ad negationem alicuius alterius a prima causa, sequitur negatio primae causae. Sicut ad positionem causae primae, sequitur porstio alicuius effectus, & hoc propter naturalitatem causae primae in agento.
¶ Ad probatio nem si sunt gradus in impossibilibus (quod tamen non uidetur) tunc ex minus impossibili sequitur magis impussibile: quia ab uno conuerribilium ad aliud ualet consequentia affitratiue, & negatiue. Et ideo sequitur: homo non est risibilis: ergo homo non est homo, & tamen consequens est impossibilius antecedente. Similiter ex opposito conclusionis sequitur oppositum principij, & tamen oppositum principiest impossibilius opposito conclusionis.
¶ Ad probationem consequenter dicitur: quod licet falium aliquod habet duas causas falsitatis: non tamen potest circumscribi falsitas antecedentis inferens hoc consequens: quia necessario falsum, uel saltem circumscribi non potest, quin circumscribantur ambae causefalsitatis consequentis: nisi forte per intellectum, sed consiueratio intellectus nihil facit ad propositionum ueritatem, uel falsitatem. Qualitercunque n. onside ret intellectus semper haec est falia: homo estasinus, & illa uera: homo est animal.
¶ Istis sic praemislis uidenda est responsio doct. ad articulum istum. Prima conclusio. Non potest naturali ratione p ro bari, quin sicut ex perfectione solis naturaliter sequuntur effectus multi: ita ex perfectione naturae diuinae sequuntur effectus multi quialiter esse non possunt
¶ Est itaque pro artic. iij. conclu. ista. Eide tenendum est, quod deus contingenter, & lipere causat eia alia a se. Probatur: quia fide creditur, quod deus est omni potens: ut patuit. q. & dist. praecedenti, & potens omnia producibilia se solo, & immediate producere, & cum non producat omnia producibilia simul: sequitur. quod non necessario, sed libere producit. Tenet consequentia: quia posita caufanaturaliter agente sufficienter eo modoquo sufficit, necessario ponit effectus. Siquidem supposito, quod deus possit omnia se solo producere, & quod non ind getconcursu eausae secundae: euidenter probatur eum producere contingenter, & libere. Nam si produceret naturalifecessitate, omnia producibilia simul produceret, cum sit causa sufficiens infinita, & non impedibilis.
¶ Pro articulo quas to est conclusio responsalis ad quaestionem. Deus potest facere aliquid, uel aliqua quod non facit, & aliter producere quam producit. Patet: quia contingenter causat: ergo potest causare. & non causare sic uel aliter.
¶ Corollarium. Deus potest aliquid facere quod non est iustum fieri a deo; si tamen faceret, iussum esset fieri. Vnde sola uoluntas diuina est prima regula omnis iustitie, & eo quod uult aliquid fieri, iustum est fieri, & eoquod uult aliquid non fieri, non est iustum fieri; unde quod non est iustum fieri, potest esse iussum fieri sine tamen uoluntatis mutatione aut noua uolitione, de quo supra de scientia dei. Ad hoc plura uide in Camerac. quaestio. xiij. artic. ij. Et in Greg. distinct. praesenti. Item in sancto Tho. quaest. j. de potentia art. v. & quaest. iij. de creatione. artic. xv. & xvj. ut ullegatum fuit.
¶ Posset enim quaeri, utrum deus sit potentia uigoris infiniti siue in¬ finite productiua. Hanc quaestionem determinat Camerac. ubi supra arti. iij. Et Ockam in quodlib. vij. in diuersis quaestionibus late disputat hanc matetiam. Item utrum sit potentia alicuius entis infiniti absolute productiua: de hoc aliquid habetur in secundo. q. iij. distin. j. de possibilitate infiniti cathegorematice: & hanc possibilitatem probabiliter tenet Camerac. ubi supra uide ad hoc Grego. dist. praesenti. Item de hoc distinct. xxxviij. huius collect. de hoc etiam habet doct. quaest. iiij. secundi quodlib. & quaest. viij. ij. sententiarum. Sed quia in locis nunc allegatis & etiam supra dist. xxxvj. q. unica in dub. iiij. plura de hoc disputatiue habentur: nunc pro parte illa nunc pro alia: ideo hic rescinduntur.
On this page