Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus possit facere mundum meliorem isto
¶ Pro articulo primo notandum, quod mundus capit dupliciter. Vno modo pro tota congregatione omnium rerum creatarum quae sint substantiae fiue accidentia. Et sic excluditur deus quinon est quid creatum: & cum deus non posset meliorem se facere: claret quod illo modo deus non potest facere mundum meliorem isto mundo. Alio modo prototo quodam composito, uel aggregato ex multis contentis sub uno corpore, & illo continente. Et hoc dupliciter uel praecise pro partibus quae sunt substantiae, uel indifferenter pro omnibus. Sed in ista quaestione accipiendus est mundus praecise pro uno uniuerso: quasi composito ex partibus quae sunt substantiae: & non secundum quod includit accidentia.
¶ Secundo notandum quod cum dicitur. Deus posset aliquid melius facere quam facit: distinguendum est sicut & magister distinguit. Nam Iy melis, potest reserriuel ad faciendi modum uel ad effectum factum. Si primo modo: tunc (sicut bene dicit magister) si modus faciendi ad sapientiam artificis refertur: non potest aliquid melius facere siue meliori modo ex sapientia uel artificio. Si autem secundo modo: concedit magister, quod potest aliquid melius facere, idest aliquam rem meliorem.
¶ Tertio notandum quod aliquid potest esse melius alio: uel bonitate essentiali aut substantiali, uel accidentali. ¶¶ Quarto considerandum, quod intellectus quaestionis potest esse triplex scilicet unum pessit deus facere mundum meliorem isto bonitate essentiali, & substantia li: & hoc distinctum specie. Secundo: utrum distinctum solo numero. Tertio: utrum possit facere mundum meliorem bonitate accidentali.
¶ Quinto notandum quod secundum diuersas opi. de statuponendo in rebus: aliae, & aliae ponendaem sunt conclusiones. Si non ponitur status perfectionis in rebus creatis tam substantialibus quam accidentalibus: ita quod non est dare summum creabile prout uidetur magister tenere.
¶ Et haec conclusio generalis pro intellectu primo quaestionis: ut in notabili quarto, & articu. secundo quaestionis. Deus potest creare mundum perfectiorem distinctum specie ab illo. Patet: quia potest perfectiorem spociem facere, perfectissima iam facta. Tanendo autem quod dabilis sit substantia perfectissima producibilis a deo quaestioest problema neutrum.
¶ Pro quo notandum, quod tripliciter posset poni status in producibilibus. Vel sic. Primo quod dabilis est suprema species producibilis, siue sit producta siue non. Secundo quod omnium specierum producibilium aliqua indiuidua sunt producta: ita quod non sit producibile indiuiduum, quodi differat specie a quolibet indiuiduo producto. Tertio quod suprema, & insima species sit producta, idest indiuidua supremae, & insimae speciei: licet multa sint producibilia indiuidua specierum mediarum nondum productarum. Tunc sunt conclusiones.
¶ Prima conclusio. Qddeus potest facere mundum meliorem isto specie distinctum quantum ad parres substantiales, tenendo statum secundum primum, uel tertium modum: non autem secundum secundum.
¶ Secunda conclusio. Deus potest facere mundum meliorem isto distinctum ab illo numeraliter quantum ad partes substantiales. Patet: quia cum non sit determinatus ad certum numerum indiuiduorum eiusdem speciei: potest producere alium mundum eiusdem speciei cum illo: & in eo plura indiuidua quam in isto.
¶ Si uero sermo est de perfectiori mundo accidentaliter non est dubium quin possit facere alium mundum eiusdem speciei cum illo: & tamen in eo ponere qualitates intensiores, quam in isto. Et sic esset accidentaliter per se¬ ctior: quia haberet plures accidentales perfectiones intensiue. Sic etiam posset concedi: quod deus potest aliquid facere melius, quam facit, siue ipsum idem numero, siue aliud, numero, uel specie distinctum ab eo. hoc enim non est aliud, nisi deum facere illud, quod nunc facit ( siue sit idem numero, aut specie cum illo, quod prius fecit, aut non) esse informarum perfectioribus accidentibus: possunt enim illa accidentia intendi quae sunt in isto secundo mundo ultra prioris mundi accidentia: ergo habetur propositum.
¶ Pro articulo tertio, est dubium circa illa. Et primo quomodo uerum est dictum magistri, & Augustini in litera. Talem deus potuit fecisse hominem, qui nec peccare posset, nec uellet: an ille sit uere homo, & eiusdem speciei nobiscum: de hoc dubio uide in secundo dist. xxij. q. unica.
¶ Secundum dubium. Quid ad rationem philosophi primo caeli arguentis: si esset alius mundus: aut terra illius mundi moueretur ad medium illius: & sic esset unus mundus aut non. Sed hoc secundum dici non potest: quia corpora eiusdem speciei mouerentur ad eundem locum naturaliter. Dicitur, quod non mouerentur ad medium illius mundi: sed quiesceret naturaliter in medio sui mundi: quod esset eiusdem speciei cum medio illius mundi. Et hoc sufficit: quod corpora eiusdem speciei moueantur ad eundem locum in specie: licet non numero: quamuis si omnia essent in eodem loco: successiue mouerentur ad eundem locum numero. Exemplum est de igne existente in oriente, & occidente, qui moueretur ad eundem locum, non numero, sed specie. Indiuidua enim eiusdem speciei tendunt ad eundem locum, non numero sed specie: sic quaelibet terra inclinaretur ad suum medium, quae tamen media essent eiusdem speciei: & hoc sufficit: sic duo ignes uniis in Roma, alius in Anglia tendunt ad eumdem locum specie, sed non numero: de hoc late uide Ockam dist. praesenti.
¶ Ex illis sequitur responsiue, quod deus potest facere mundum meliorem tam substantialiter, quam accidentaliter, tam intensiue quam extensiue: pa¬ ter intuenti praedicta.
¶ Tertium dubium. Vtrum quicquid deus producit, infinite producit. Hic diuersi diuersimode respondent. Quidam enim dicunt: quod sic: quia deus ad cuiuslibet rei productionem concurrit secundum suum totum uigorem infinitum: cum ille sit indiuisibilis: & per consequens concurrit concursu finito, & productione infinita: igitur &c. Alij dicunt, quod non quia nihil plus producitur a deo, quam ipsum sit. sed quodlibet adextra productum solum finite est: ergo solum finite sit, & producitur a deo: igitur &c. Sed respondet hic Cameracen. quaest. xiij. artic. iij. quod difficultas huius dubioli magis est in nomine; quam in re. Vnde notat, quod illa uerba producere, facere, concurrere: & alia huiusmodi significantia actionem dei possunt capi dupliciter: Vno modo proprie, proue dicunt actum diuinae uoluntatis intrinsecum: & eum hoc beatitudinem ipsius ad effectum extrinsecum. Et isto modo satis patet: quod secunda opin. est uera, & quod deus non producit infinite, quicquid producit: sed inaequaliter, & magis, & minus secundum quod maior, uel minor est effectus pro- ductus: & sic procedit ratio. Alio modo possunt capi improprie prout praecise dicunt actum diuinae uoluntatis intrinsecum, quo deus uult aliquid esse, uel fieri. Et isto modo probabilis esset prima opinio quia nihil est aliud dicere: deus infinite producit a, idest infinite uult a esse, uel fieri: & hoc est probabile cum actus, quo sic uult sic infinitus: quia est idem, quod deus: & sic procedit ratio illius opinionis.
¶ Videtur tamen opinio secunda probabilior etiam qualitercumque capiantur illa nomina secundum eundem doct. Nec ualet ratio adducta pro opinione prima quamuis enim causalitas diuina sit infinita, uel productio actiua infinita: uel concursus infinitus: non propter hoc deberet concedi: quod deus quemlibet effectum infinite causet, uel infinite producat, uel concurrat. Tum primo, quia licet producere diuinum sit aeternum cum sit ipse deus: non tamen concedimus, quod deus aternaliter produ¬ cat effectum aliquem. Tum secundo, quia licet difectio dei, qua diligit omnia sit infinita: non tamen concedimus, n infinite diligit omnia: quia tunc aequaliter omnia diligeret: nec plus diligeres seipsum, quam creaturam: nec una creaturam plus, quam aliam. Tum tertio, quia quamuis causalitas, & productio deiactiua sit necessaria: quia est omnibus modis iuem deo: non tamen propter hoc concedimus, quod deus necessario causet, uel producat aliquem effectum. Igitur nec talis consequentia ualet: concursus, uel conatus dei, quo producit a, est infinitus: ergo infinite producit a. Tum quarto: quia quamuis actus diuinus, quouult a, esse, uel fieri sit infinitus: non ppter hoc oportet concedere, quod deus infinite uult a esse. Et ideo probabiliter potest dici, quod licet deus sit potentia infinita: non tamen aequaliter, nec infinite producit omnia: nec est alicuius entis finiti infinite: sed solum finite productiua, & tantae praecise, quantae entitas, pducta est perfecta &c. Haecille. De hac materia uide in Greg.
On this page