Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINOTIO XLV VPRMagister egit de omnipotentia: consequenter agit de uoluntate diuina in distinct. iiij. finalius. Primo quoad se. dist. praesenti. Secundo de ea comparatiue. quantum ad affectum opiniones pertractando distinct. xlij. Tertio idem ostendit ueritatem clarius explicando distinct. penult. Quarto comparatiue ad uoluniatem humanam distinct. finali. In hac distinctione ostendit primo, quid sit uoluntas diuina secundum propriam uoluntatis acceptionem. Secundo, quid nomine uoluntatis accipitur secundum siguratiuam locutionem.

¶ Et potest textus sum mati his conclusionibus.

¶ Conclusio prima. Voluntas, siue uolens de eo se¬ cundum essentiam dicitur: quia non est es aliud uelle, aliud esse.

¶ Secunda conclusio. Haec sumnme bona diuina uoluntas causa est omnium, quae naturaliter siunt facta, aut futura sunt: quius capsa quaerenda non est: cum immutabilis sit, & aetorna.

¶ Tertia conclusio. Voluntas aliquando accipitur pro effectu, uel signo uoluntatis: ut ualet tantum id est praeceptio, prohibitio, consilium; operatio; permissio: quae non sunt ipsa uoluntas proprie dicta: quae dicitur utrum uoluntas benepiaciti: sicut alia dicitur uoluntas signineque omnia siunt, quae deus uult fieri uoluntate signi id est quae deus praecipit, consulit, uel prohibet. Vide latius in textu

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum