Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas Dei sit causa immediata, et prima omnium rerum, quae fiunt
¶ De materia quaestionis huius date habetur in secundo dist. ij. q.ij. Ideo hic breuiter descindetur: solum abbreuiando dicta doct. in illa dis.
¶ Notandum, quod causa immediata est reabsoluta, qua posita ponitur effectus, & ipsa non posita omnibus alijs, eodem modo se habentibus non ponitur effectus: de quo etiam. in iiij. dist. ij. q. i. Nec uidetur aliquid aliud posse assignari: propter quem causa diceretur immediata.
¶ Corolla, rium. Causa uniuersalis, qua amota noponitur effectus: est causa immediata it sicut particularis.
¶ Secundum corolularium. Duabus causis ad eundem esse. ctum concurrentibus, quarum una illarum quaecumque fuerit remora effectus non sequeretur: neutra est causa totalis: sed tantum partialis: tamen quaelibet est causa totius effectus. Vnde patet differentia inter causam totalem, & causam totius effectus: de hoc in iij. distinct. j. quaest. j. immo uidetur: quod partialis causa simpliciter non sit causa: quia ea posita, non ponitur effectus: scilicet siponitur sine alijs concausis. Verum si dicitur in descriptione causae: quo posito¬ alijs correquisitis ponitur effectus: & omnibus alijs positis, & eo non posito non sequitur effectus: tunc partialis causa uere est causa.
¶ Tertium corollarium. Ois causa proprie dicta est causa immediata. patet: quia eadem est descriptio causae, & causae immediatae.
¶ Quartum. Non se per causa causae est causa causati: unde pater filij non est causa nepotis: sic nec materia, quae est subiectum formae est subiectum alicuius inhaerentis formae. Sicut materia quae est subiectum animae intellectiue, non est subiectum intellectionum.
¶ Item notandum, quod causa dicit prima, uel perfectione uel illimitatione, uel duratione in esse, uel in causare.
¶ Pro articulo secundo est conclusio prima. Voluntas diuina, siue essentia quod omnino idem est: est causa immediata omnium, quae fiunt: quamuis hoc ratione naturali probari non ossit.
On this page