Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas divina possit impediri per quamcumque potentiam creaturae
¶ Quia materiam hanc de uoluntate diuina in expositione cano. late pro- secuti sumus lect. Ixviij. & Ixix. ideo placuit lectorem ad dicta ibidem remittere: ne frustra contingat idipsum crebrius multiplicari: pauca itaque uel nulla adijciem: in distinct. praesenti & seq. dictis ibidem,
¶ Notandum ergo breuiter: quod uoluntas diuina quandoque accipitur proprie pradiuina essentia: qua uult de aliquid fieri uel non fieri. Alio modo accipitur improprie pro aliquo habente aliquo modo ordinem ad diuinam uoluntatem: & secundum hoc communiter distinguitur in uoluntatem beneplaciti, & uoluntatem signi. Voluntas beneplaciti est duplex: antecedens, & consequens. Vountas signi est quintuplex: scilicet prohibitio, praeceptio, consilium, operatio; permissio. uersus. Praecipit, & prohibet, permittit, consulit, implet. Hoc est: ille terminus uoluntas aliquando idem est quod prohibitio: quandoque idem significat quod praeceptum &c. Vnde patet quod haec distinctio non est distinctio rerum: sed est distinctio huius uocabuli uoluntas: secundum diuersas suas significationes: quibus accipitur in scriptura: ut uult magister. Secundo sequitur, quod uoluntas proprie acccipiendo uocabus lum dicit solum uoluntatem beneplaciti consequentem.
¶ Secundo notans dum, quod uoluntas dei antecedens: non est aliquid in deo quomodocunque distinctum a uoluntate consequente. Sed illè terminus uoluntas antecedens, est ter minus connotatiuus significans multa: deum scilicet, & creaturam. Et potest sic describi. Voluntas antecedens est uoluntas diuina dans alicui antecedentia ad consequendum aliquid: cum praecepto, & confilio exequendi: sine reuelatione contrarij parata ei, coagert si uelit. Et uelle antecedenter, est seudicit deum dare antecedentia (hoc est necessaria) ad aliquod praeceptum, uel consil um exequendum.
¶ Corollarium. Deus antecedenter uult omnes uiatores iuste uiuere. Patet: quia dat potentiam intellectum, & affectum. cum praecepto &c.
¶ Secundum. Deus non uult antecedenter aliquem peccare. Pater: quia nec praecipit: nec consulit peccare.
¶ Tertium. Deus non uoluit Abraanantecedenter immolare filium suum. Pater: quia licet dederit potentiam immolandi cum praecepto: tamen oppositum reuelauit.
¶ Quintum: Deus non uult daemones, uel damnatos ialuari uoluntate antecedente. Patet: quia non uult illis coagere ad opera meritoria, quibus consequantur salutem: neque sine meritis conferre salutem.
¶ Sextu. Deus uult omnes homines uiatores sal uos fieri uoluntate antecedente: quia dedit potentiam merendi cum praecepto: paratus coagere si uelint: nec reuelat contrarium.
¶ Quis autem sit intellectus huius, quod uoluntas beneplaciti distinguitur in antecedentem, & consequentem uoluntatem, & quid dicit singulum eorum: uide in expo. cano lec. lxviij.
¶ Tertio considerandum, quod uolum tatem diuinam posse impediri a crea. ura non est aliud dicere, quam homo non seruat praeceptum dei: uel homo non uiuit uoluntati diuine: homo non sequitur diuinum consilium.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima, Voluntas dei signi non semper adimpletur. Probatio: quia non semper sit, quod deus praecipit fieri: nec semper non sit, quod deus prohibet ne fiat: sed multa siunt contra praecepta, & prohibitiones ac consilia, ut manifestum est. Vnde Augin de spiritu & littera: Infideles (inqut) neplaciti antecedens potest impediri. Probatur: quia uoluntas illa impeditur contra quam agitur: sed manifestum est, quod deus dat cuilibet naturalia, quibus potest consequi actum meritorium: & para tus est coagere cuilibet ad huiusmodiactum: & dat praeceptum, uel consilium ut exequatur: & tamen non quilibet elicit actum meritorium: immo multi eliciunt actus demeritorios: & per consequens tales faciunt contra uoluntatem dei antecedentem.
¶ Tertia conclusioVoluntas dei beneplaciti consequens non potest impediri. Probatur: quia uoluntas omnipotens uolens efficaciter aliquid non potest impediri: talis est uoluntas dei beneplaciti consequens: ergo. Minor nunc supponitur: & maior patet: alias enim non esset omnipotens. Praeterea illud, cuius uoluntas efficax potest impediri, potest tristari: deus non potest tristari: ergo eius uoluntas efficax non potest impediri: illa autem est uoluntas beneplaciti consequens: ergo &c.
¶ Ex conclusione sequitur, quod deus non semper uult uoluntate efficaci illud, quod uult uoluntate signi, uel antecedente: immo quandoque uult oppositum. Patet: quia quod non sit: non uult efficaciter: sed multa quae praecipit &c. non fiut: ergo. Patet etiam de oblatione Isaac, quam praecipit Abraae: & tamen eam noluit fieri.
¶ Quarta conclusio. Simpliciter loquendo, & secundum, proprietatem sermonis: non est concedendam, uoluntatem dei non impleri. Patet: quia uoluntas dei (secundum proptietatem sermonis) non significat nisi uoluntatem deiefficacem, & aeternam: quae impediri non potest. Quod uero accipitur pro uoluntate antecedente uel guratiuam locutionem: ut dicit magisigni, est secundum metaphoricam, & fi¬ re. Etiam potest creatura aliter agere: ut patet ex praedictis de contingentia, supra dist. xxxviij. Haec omnia latiu habentur in expo. cano sec. I. viij.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium. Vtrum aliquid in uniuerso eueniat praeter uoluntatem dei: uidetur, quod sic: quia aliqua deus permittit, quae tamen non facit: ut mala culpae: & ita fiunt praeter uoluntatem eius. In oppositum, quod sit secundum aliquem actum uoluntatis positiuum: non sit praeter uoluntatem: sed per missio est aliquis actus positiuus uoluntatis: alioquin non plus permitteret, quae siunt, quam quae non fiunt: cum respectu omnium quae non siunt: etiam habet actum negatiuum.
¶ Pro solutione notandum, quod aliquid fieri secundum uoluntatem: contra uel praeter accipi potest per similitudinem eius, quod est natura. Natura autem aliquande dat alicui inclinationem ad aliquid determinatum, ut graui ad locum deorsum, & ad descensum ad illum si fuerit extra eum: & quia dat talem inclinationem: concomitanter dare dicitur eidem repugnantiam ad oppositum illius ad quod determinatum est. Sic quia graui naturaliter conuenit motus deorsum: ideo ei repugnat motus sursum. Aliquam do dat neutralitatem: sicut lignum ex natura est indifferens ad omnes figuras artificiales: scilicet respectu arcae, domus, scamni &c. Sic suo modo uoluntas quandoque dererminat se ad aliquid, uolendo aliquid, quod tunc sequitur. Quandoque uero determinat se ad aliquid nolendo illud: & ideo ipsum fugit. Quandoque se habet neutraliter respectu alicuius obiecti, non eliciendo aliquem actum circa illud: neque determinans se ad pro secutionem neque ad fugam. Sicut ergo ex parte naturae. quando sit aliquid, ad quod res habet inclinationem: fieri dicitur secundum naturam. Quando autem sit illud, ad quod habet repugnantiam, fieri dicitur contra naturam. Et quando sit illud, ad quod se habet ne utraliter: dicitur feri praeter naturam: non secundum uel contra naturam. Ita etiam ex parte uoluntatis, quando euenit aliquid secundum determinationem uoluntatis per actum uolendi dicitur fieri secundum uoluntatem: quando uero accidit, quod est contra determinationem uoluntatis per actum uolendi dicitur illud accidere contra uoluntatem. Cum autem hoc sit, ad quod uoluntas habet se neutraliter dicitur fieri: non contra uel secundum uoluntatem: sed praeter uoluntatem.
¶ Quo praemisso notabili, est propositio ista prima. Nullum bonum uniuersi cuenit praeter uoluntatem deiProbatur propositio: quia omne bonum sit secundum uoluntatem dei: ergo. Antecedens est beati Aug. iij. de tri. dicentis. Voluntas dei est prima & summa causa omnium specierum atque motionum. Nihil enim sit quod non de interiori atque intelligibili aula summi Imperato ris egrediatur secundum inesfabilem iustitia &c.
¶ Praeterea ad quaecunque; seextendit obiectum alicuius potentiae: ad eadem extendit se uirtus illius potentiae: sed obiectum diuinae uoluntatis est bonum simpliciter: quod extendit se ad omne bonum: ergo & uirtus diuinae uoluntatis extendit se ad omne bonum. Quare nihil boni sit praeter uoluntatem dei.
¶ Secunda proposi. Malum ppoculpae quantum ad formale, euenit in uniuerso praeter uoluntatem dei. Probatur: quia respectu deficientiae; uel deformitatis mali culpae, deus non habet actum uoluntatis efficacem. Sicut nec natura uniuersalis intendit monstruositatem: nec ad hoc habet uoluntatem: quia tunc nullo modo posset fieri actus aliquis: deformis. Et per consequens sit praeter uoluntatem dei: ita quod deus non habet respectu eius actu positiuum: nec uelle: nec nolle: sed non uelle. Haec est intentio magistri distin. xIvj.
¶ Per hoc ad argumentum in oppositum dicitur: quod permissio non dicit actum positiuum, scilicet uelle, uel nolle: sed negat actum prohibitionis, siue nolle. Vnde deus permittit, quod non uult prohibere: sic ergo permissioni, quae est signum uoluntatis: non cor espondet in deo actus positiuus. sed tantum non uelle prohibere.
On this page