Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum per rationem naturalem probari possit quod voluntas divina semper impletur

QVAESTIO II VTRVM per rationem naturalem probari possit, quod uoluntas diuina semper impletur.

¶ Notandum, quod uoluntatem aliquam impleri non est aliud, quam effectum uoluntatis poni in esse: si uult eum poni in esse: uel non poni: si non uult eum poni.

¶ Sed hoc potest esse dupliciter: quia potest uelle cum ponia se, uel ab alio. Et tunc si ponatur a se (si uult cum poni a se) impletur: aliter nen. Similiter si ponatur in esse ab aliquo a quo uult eum poni in esse, impletur: & aliter non. Eodem modo proportionabiliter potest dicide nolle eum poni in esse a se, uel ab alio &c.

¶ Isto praemisso est conclusio prima pars quaestionis affirmatiua naturali ratione probarti non potest. Patet: quia non potest probari euidenter, quod deus uelit alia a se.

¶ Secunda conclusio. Posito, quod deus uelit alia a se: potest probari, quod uoluntas impediri non potest. Probatur: quia deus tristari non potest. Sed omnis cuius uoluntas potest impediri, potest tristari: ergo facile reducitur ad sullogiimum ad impossibile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2