Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum quaelibet voluntas creata teneatur se conformare divinae voluntati
¶ De hoc late in expo. cano. sec. Ixviij. & Ixix. ideo duntaxat hic abbreuianda sunt dicta doctoris.
¶ Notandum ergo pro articulo primo, quod uoluntas creata potest seconformare uoluntati diuinae tripliciter: In uolito, uolendo uolitum. In actu scilicet uolendi, uolendo id, quod deus uult ipsum uelle. In modo: quia eodem modo uult quo deus uult.
¶ Et potest illa conformitas esse actualis: actu scilicet elicito nunc inexistente. Vel habitualis, & hoc dupliciter. Vel per habitum immediate inclinantem: ut quia genitus est ex actibus circa aliquod conformiter uolitum: uel per habitum mediate inclinantem: quo modo habitus principiorum mediante actu proprio inclinat ad assensum conclusionis. Sic habitus circa illam, conformandum se est diuinae uoluntati: non inclinat ad aliquid particulare uolitum immediate: sed requiritur actus, quo ostendatur illud particulare esse uolitum.
¶ Item quaedam sunt a deo absolute uolita: non propter praecedens aliquod: quaedam propter aliquod praecedens. Primo modo uult omnia bona: quae nec sunt mala penae, nec culpae. Secundo modo uult mala paenae.
¶ Quantum ad asticulum secundum est conclusio primaQuaelibet uoluntas creata uiatoris, uel beati tenetur se conformare habitualiter mediate diuinae uoluntati beneplaciti: quantum ad uolita primo modo absolute ea uolendo, non uolendo oppositum sub conditione. Patent conditiones oppositae. Nam quia in quolibet habente usum rationis, deum cognoscente, debet esse uoluntas: qua habitualiter sibi complacet omne uolitum a deo: quamuis non immediate: quia non tenetur scire omne uolitum.
¶ Secunda conclusio. Volitaa deo secundo modo tenet uiator, & comprae fensor simpliciter uelle: potest tamen ex conditione nolle habitualiter: mediate, uel immediate: tenetur enim simpliciter uelle iniustum finaliter puniri a deo: licet cum conditione posset uelle eum non puniri, si non peccasset.
¶ Tertia conclusio. Non quilibet tenetur praedictis modis seconformare habitua liter immediate d uinae uoluntati. Pater: quia non semper tenetur eam scire teneretur tamen, si sciret.
¶ Quarta conclusio. Quilibet tenetur se conformate uoluntati diuinae signi praeceptiue, uel prohibitiue habitualiter sibi notae: prohibitiue simpliciter: praeceptiue pro loco, & tempore.
¶ Sexta conclusio. Tenetur seconformare uoluntati diuinae uolendo id, quod uult eam uelle uoluntate benaeplaciti, uel praecepti: secus de uoluntate consiiij.
¶ De tertia conformitate pertiuet ad tertium: quia includit, anteneatur ex charitate, & meritorie uel se: ubi sunt plures difficultates.
¶ Quantum ad articulum tertium est dubium primum: per quid innotescit nobis uoluntas beneplaciticonsequens.
¶ Secundum dubium: an & quomodo nobis d bent placere incendia, & caerera dauna temporalia, & an iliceat se contra¬¬ huiusmodi munire. Tertium dubium: anquis debeat uelle suam damnationem: si sibi reuelatur a deo, quod sit praescitus.
¶ Quintum dubium. Vtrum sancti in caelo possint se diuinae uoluntati difformare. Dehis omnibus uide in expo. ca. lec. Ixviij. & Ixix. & multa alia.
¶ Si dicis: quid de uoluntate operationis, uel permissionis potest dici: cum operatio sit signum diuinae uoluntatis beneplaciti: sine quo nihilspositiuum sit. Dicendum est sicut in conclusione prima, & secunda. Permissio enim est mali a deo non prohibiti, & quantum ad actum positiuum in malo culiae: dicendum erit sicut de operat ione quantum ad id, quod est negatiuiui: sed defectus circumstantiae de bitae in esse non est uolendum: quia nec hoc deus uult: siquidem negatio est in re nihil, & ita non uolita a deo.
¶ Haec de uoluntate breuiter terigisse sufficiat: eo quod dehac materia in expositione canonis missae latius disputauimus. Et in hoc finem impgnere placuit. huic ab, breuiaturae primrscripti Guij. Ockam: cuius sententiam saepe insecuti sumus, & nonnunquam uerba recitauimus. placuit tamen quandoque, & ex alijs doctoribus aliquid in medium adduce- re pro clariori dicendorum elucidatione: ut scholasticae palestrae mos habet. Anjmaduertat itaque lector studiosus, quapdo ipsius doct. sententiam recitauimus, & quando aliquid ex alijs: uel pro ingenioli tenuitate superaddidimus humili cum submissione pro deigtatia, & fidei orthodoxae illustratione maiorum sententia semper salua.
On this page