Praeambulum
Praeambulum
Egregij uiri magistri Cabrielis Biel sucr ae theologiae licentiati benemeriti: & sacrarum literarim peritia admodim decorati: in almo, &¬ ftorigero Tubingen. gymnusio editium: & partim ordinarie in theologorum sebolis: partim in aedibus ab eodem lectim, Oelucidatim. PROIOCVS. EROPOSTTVM nobis est, atque intenutio theologico uacare studio: quo diuina aspirante gratia, puenire possimus ad sapidam Domini Dei nostri cognitionem, quae uera est sapientia, & sapida scientia: quatenus crescente in nobis Dei cognitione: crescat & feruor diuinae charitatis, quae sola nos ( ueluti perfectionis uinculum) deo gratificat, perficit, & unit. Et quoniam scriptura, qua ad cognoscendum deum ducimur, latissima est. Est denique dispendiosum, difficile, & fere inutile: incipientes praesertim, & in sacra theologia primogenitos infantes in mare tam magnum, quam spatiosum mittere. Ea propter adcatholicae fidei exaltationem, & studentium profectum: magister Petrus Lombardi Parific. Episcopus, opus utise uelut apis argumentosa ex sancto. rum patrum aluearijs edidit libros, scilicet sententiarum, in quibus ordine exquisito, pariter & laudato, theologicadogmata appositis eorundem testimonijs congessit: & in unum redegit: ut opus non sit quaerenti librorum numerositatem euoluere: cui breuitas collecta, quod quaerit, offert sine labore. Talismodi doctrinae ordinatae, & ordini doctrinae debito, posteri sacrarum literarum amatores, & magistri ueritatis exquisitores acutissimi adhaesere: & nunc temporis adhaerent, & innituntur: quaestiones theologicas, & nonnunquam alias Scholastico more disputando circa ea, quae magister in suo opere mitifico comportauit.
¶ Verum, quia uarijs uijs, & medijs etiam nonnunquam contrarijs incedunt: etsi ad eundem tendant, & contendant finem peruenire, necesse est, & plurimum conducere experientia docet proficere uolentem unam ex his eligere: ne tremulum, & inscium uiatorem hinc inde uagabundum in nullo solidari: magisque errare, quam ueritatis metam attingere contingat: ideoque unius doctrinam nobis magis familiarem pro nunc elegimus eam principalius, & ut inpluribus secuturi: aliorum nihilominus sententias: dum opus uisum fuerit, adducturi. Deo teste, cui omne cor patet: dicimus; quod nullum sane, & catholice scribentem floccipendimus: procul a nobis temeritas ista. Omnium dogmata ueneramur, laudamus, & amplificamus: eis que tanquam utiliter in domini uinea laborantibus: gratias habemus amplissimas: & laudes immortales dicimus semper. Collectorij, & abbreuiationis nostrae tenor me uerum dicere comprobabit. Pugnabimus siquidem in castris proprijs: si forte ea ab impugnatoribus defendere ualeamus: aliorum nullatenus fortalitia potenter inuadendo. Neque tamen in hoc scolastico exercitio me tam quam magistrum praefero: sed doctrinalis socius itineris alijs currentibus simul & ipse curro, regulam beati Augustini obseruaturus, cum inquit de seipso. "Non me pigebit, sicubi haesito quaerere: nec pudebit, sicubi erro discere." j. de trinit. c. ij. & sequitur. c. iij. quod ex corde cum eodem beato Aug. theologorum maximo dicimus. Quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum. ubi pariter haesitat: quaerat mecum. ubi errorem suum cognoscit: redeat ad me. ubi meum: reuocet me. Ita ingrediamur simulcharitatis uiam: tendentes ad eum, de quo dictum est. Quaerite faciem eius semper. Haec illle.
¶ Cum ergo nostri propositi est dogmata, & scripta uenerabilis inceptoris Guil. Ockam Anglici ueritatis indagatoris acerrimi, circa quatuor sententiarum libros abbreuiare tentabimus diuino aspirante ductu: circa prologum, & singulas distinctiones scholasticas mouere quaestiones. Et ubi praefatus doct. scribit diffusius suam sententiam, & uerba accurate: & praesertim in primo. In quo profundius, & latius, quam in cae¬ teris scriptis correspondenter ad singulas distinctiones: quaestiones mouit, & resoluit. In aliis nero ubi parum, uel nihil scribit: aliorum doctorum sententias a dicti doc. principiis non deuiantes: quantum potero ex clarissimorum uirorum alueariis in unum comportare, Hinc & laborem nostrum: collectorium pariter & epitoma placuit nominare. Nonmunquam etiam recitabimus, & dicemus aliqua, quae confesse suis principijs dici possunt: tamet si doct. ipse oppositum sentire uideatur: ut scholasticae palestrae mos habet: supposita in his omnibus theologica protestatione per me frequentius repetita. Ea propter & memet, & haec mea collecta: & quaecunque siue docturus, aut dicturus fuero: emendationi sanctae matris ecclesiae, & cuiuslibet orthodoxi melius sentientis iudicio prorsus subjicio. Corripiat me iustus in misericordia, & charitate fraterna: oleum autem peccatoris non impinguat caput meum.
¶ Istis sic utcunque pro nostra iusta, & pia defensione, pariter, & rationabili excusatione praemissis: prologum, quem doc. omnibus libris praemittit accurtandum, & abbreuiandum: assumimus. In quo de tribus principaliter quaerit, scilicet de theologia: in se: in ordine ad unitatem: & in ordinem ad obiectum.
¶ Circa secundum: quia unitas scientiae ex unitate subiecti eius attenditur: quaerit de subjecto theologiae.
¶ Circa tertium: quia obiectum, circa quod uersatur: sicut cuiuslibet alterius scientiae est praxis, uel speculatio: quaerit an theologia sit practica, uel speculatiua. Circa quodlibet horum plures mouet quaestiones, quas tamen non omnes (diffuse saltem) prosequemur: pro eo quod aliquae sunt pure logicales, & in logica: solitae disputari: de multis pauca elicere. & ubi doct. clarus est: ad eius dicta remittere breuitatis amor suasit
On this page