Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum angelus possit moueri localiter

QVAESTIO III TERTIO quaeritur circa Equ hanc distinctionem. Vtrum angelus possit moueri localiter.

¶ Pro decisione questionis notandum post Ockam. idest quodl. q.v. quod motus localis est coexistentia alicuius successiua, & continua diuersis locis sine quiete mediaDicitur successiua, quia si simul coassisteret diuersis locis; sicut anima diuersis corporis membris non moueretur: propter quod deus, qui omnibus locis praesens est semper; non mouetur localiter.

¶ Dicitur diuerus locis; quia manens in eodem loco praecise non mouetur.

¶ Dicitur continue, sine quiete media: quia si intercipitur per quietem, non est iam motus unus: sed possunt esse plures. Similiter si deus corpus unum existens in uno loco corrumperet, & postea reproduceret inlio loco non esse motus localis; licet corpus illud successiue coexisteret diuersis locis: quia non est successio continua. Ex illo patet differentia inter motum. t. & mutationem.

¶ Secundo notandum: quod quaestio non est de angelo coassistente corporaliter, utrum ilse moueatur ad motum corporis: sicut anima rationalis mouetur ad motum corporis, quod informat; sed de angelo in se: utrum possit relinquere corpus, cui nunc coassistit & locum quo continetur, & moues:. n ad alium iocum.

¶ Quo praemisso ponuntur conclusiones. Prima t. Angelus potest moueri localiter. ProEbatur: quia potest successiue coassiste. re diuersis locis sine quiete media, igitur. Tenet consequentia per locum a diffinitione. Antecedens probatur: per illud ad Heb. j. Nonne omnes sunt administratorij spiritus missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Cum autem mittuntur de caelo ad nos, sunt in diuersis locis continue, & successiue. Non enim possunt simul, & pro eodem instanti esse in caelo; in locis mediis, & nobiscum in terra: quia tantus locus est eis improportionatus: cum non possunt esse primo in loco quantumcunque magno; nec esse possunt ubique. Hinc Damasce. lib. ij. c. iij. Dum sunt in caelo empreo: non sunt in terra; & dum ad terram a deo mittuntur: non manent in caelo: Ideo cum mittuntur de caelo ad terram successiue assistunt diuersis lotis.

¶ Item confirmatur: quia anima beata aequabitur angelo, iuxta promissiones christi Matth. xxij. Erumsicut angeli dei in caelo. Anima uero beata; immo beatissima; quae est christi, localiter mouebatur, quia descendit ad inferos; sicut dicit articulus fidei. l:.

¶ Secunda conclusio. Angelus non solum admotum corporis, cui assistit: per se immediate absque corporis cuiuscunque mutatione, potest localiter moueri. Probatur: quia non semper cum mittuntur assumunt corpora, non enim semper mittuntur ad operationes corporales exercendas; quomodo missus fuit RaphaeI Tobiae: sed frequenter ad intellectus illuminationem, aut effectus inclinationem, sicut angelus missus ad Ioseph insomnis. Matth. ij. Haec autem non siunt in corpore, sed in menteut infra patebit.

¶ Item anima separata mouetur de loco, ad locum sine cor pore: qu uia non in corpore suo, quod iacet immobile in sepulcro, neque in alieno, ergo non est hoc negandum a perfectiori angelo. Et licet angelus nunquam sit in loco, quin assistat corporilocato, eo quod nullus corporalis locus est sine corpore, non tamen oportet, quod illud corpus, cui adaequate assistit in caelo empyreo; secum deferat ad terram cum mittitur; sed manentibus corporibus in caelo, & inter caelum, & terram immotis in locis suis successiue assistit illis transeundo per illa: alioquin portio caelidescenderet cum angelo, quod patet falsum.

¶ Sed hic sunt aliqua dubia. Primum: An angelus possit mouer in instanti.

¶ Secundo: An angelus mouendo se de loco, ad locum, necessario moueatur permedium.

¶ Ad primum dico sine preiudicio melius sentientium, suppositis his, quae habet Ockam ubi supra. j. q.v. Si motus capitur proprie, ut includit successionem; quaestio nulla est, & est implicatio in terminis. Est enim talis, utrum angelus possit mutari successiue de loco ad iocum in instanti success onei non habenti. Ideo melius quaeri posiet, an angelus possit mutari de loco, ad locum in instanti, ita ut totus simul esset in termino a quo: & in termino ad quem. Et uidetur respondendum sub distinctione, aut enim ante mutationem angelus assistit loco minoti quam loco sibi adaequato. Dictum enim est supra quod dabilis est locus maxi- mus: cui angelus potest assistere: & ille dicitur adaequatus: non autem datium minimus. Potest ergo esse in loco minori: & sic potest mutari in instanti ad locum maiorem, cuius minor est pars. Vt gratia exempli. Si locus adaequatus angeli, fuerit unius leucae: & angelus as sistat eius medietati, tunc potestangelus non dimittendo illam medietatem se facere praesuntem toti loco sine successione Patet: quia nulla potest ibi esse causa necessaria successionis: non enim angelus primo est in loco indiuisibili; licet ipse sit indiuisibilis; cum nullus sit indiuisibilis. Sed primo est in aliquo loco diuisibili; totus in qualibet parte eius tanto, quanto uoluerit: dum tamen non excedat locum sibi adaequatum. Non enim ab alio; sed a sua uoluntate mouetur: neque est ibi aliqua resistentia: quia nihil prius existens in loco; ad quem se transfert angelus; cogitur cedere praesentiae angeli. Si uero ante mutationem angeli, angelus fuit in loco sibi adaequato; & transfert se ad alium locum adaequatum; & per consequens dimittit priorem: illa translatio non potest fieri in instanti, quia si fieret in instanti; tunc dimitteret primum locum totum simul: & faceret se praesentem secundo loco totisimul: & ita dimitteret primum locum per ultimum instans esse in eo: & inciperet esse in secundo loco perprimum esse in eo. Tunc quaero utrum illa instantia sint duo, uel unum. Non secundum: quia tunc simul esset in duobus locis sibi adaequatis; quod est impossibile per potentiam suam naturalem. Si duo cum non possunt esse immediata; inter illa erit tempus medium; per quod sit translatio: & sic non est instans.

¶ Ad illam rationem respondet Grego. concedendo, quod est idem instans: & in illo est angelus simul in termino a quo in medio, & in termino ad quem. Quod uero dicitur idem non posse esse in diuersis locis: dicit intelligendum permanenter. secus intransitu. Quod si placet, ponatur responsio opposita. Nihil enim in his materiis a nobis absconditis puto temere asserendum.

¶ Ad secundum dicitur, quod posito medio, necesse est ipsum moueri ter medium, priusquam attingat extremum. Patet: quia motus dicit successionem; successio requirit medium inter terminum, & terminum. nam si non est medium; non erit successio.

¶ Item sicut est ordo essentialis inter partes temporis; ita inter partes loci; sed impossibile est transire de praeterito ad futurum, nisi perpraesens; ita impossibile uidetur tranlire de loco ad locum temporaliter; nisi per medium. Si quaeris. Vtrum instantanee potest mutari de loco ad locum, & non per medium. Dicitur si termini illius mutationis sunt indistantes, potest: quia tunc non est medium. Similiter si esset in uacuo; posset transire localiter instantanee, uel successiue de termino, adterminum. Si uero termini distant per medium; uidetur, quod non possit transire de termino ad terminum uirtute propria naturali, & non per medium propter ordinem naturalem, & essentialem inter partes loci, quae experimur in corporalibus; nec aliud apparet in spiritualibus. Potest tamen uirtute diuina, quem non limitatur ad aliquem ordinem: unde Christus facit corpus suum in caelopraesens sub hostia sine transitu per me dium transitu per media; ut declaratur in quarto, ita posset facere de angelo. Verum, an angelus possit moueri peruacuum tractat Ockam q. vj. quodlibet. j. Et tantum de illa quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3