Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum materia prima sit aliqua entitas positiua a forma distincta
QVAESTIO I CIRCA hanc distinctionem quaeritur primo. Vtrum materia prima sit aliqua entitas ositiua a forma distincta.
¶ Pro responsione ad illam quaestionem est notandum, quod philosophus. ij. de anima circa principium substantia diuidit in materiam, & formam: & compositum ex his. Compositum dicit esse hoc aliquid, materiam uero potentiam, formam, speciem, uel endelechiam id est actum. Vtrum autem illa abinuicem realiter distinguantur, quaerit quaestio.
¶ Fuit autem opinio quorundam, ut recitat Scotus circa hanc dist. qui dixerunt rem generabilem, & corruptibilem habere in se tamtum unam realitatem positiuam: & istam dici materiam, uel formam. Dicunt enim materiam perficere in gradu entitatis: non per aliquid extrinsecum; sed per suum intrinsecum, & sic dici formanunde: forma autem non est terminus extrinsecus materiae: sed intrinsecus, & nihil aliud a materia; & ipsa materia, ut aliter, & aliter terminatur; dicitur aliud, & aliud compositum; & tamen omnes illi gradus sunt idem materiae.
¶ Alia est opinio, quod materia est quaeda realitas positiua distincta realiter a forma: ex qua, & forma sibi inhaerente constituitur compositum tanqua ex partibus suis essentialibus. Et per hoc materia est substantia, quia pars compositi substantialis: quae subijcitur formis tam substantialibus; quam accidentalibus, eiusdem rationis in omnibus, subiectum consequentiae manens sub utroque; termino transmutationis naturalis, ingenerabilis, & incorruptibilis: praesupposita generatione, & corruptione cuiuslibet formae materialis, siue extensae receptiua, de se indifferens ad omnem formam. Sicut in artificialibus, massa luti nondum formata a figulo aeque capax est cuiuslibet formae, quam sigulus imprimere maluerit; nec plus inclinatur ad unam, quam ad aliam: & per hoc mutabilis de forma, in formam: quae licet de se sit informis, non tamen potest esse sine forma artificiali, uel naturaliSic materia prima omnem quidem formam appetit: non tamemnplus unam, quam aliam. In eo, quod qualibet recipere potest: una tamen perdita aliam recipit, sicut liquor translatus de uase in uas recipit continue aliam formam scilicet uasis, in quod transfertur; non tamen potest stare nuda; & ideo secundum se, & nude est insensibilis sensu corporali; nullius actiuitatis realis, & ideo minimeentitatis quantum ad perfectionem; non quantum ad incorruptibilitatem comparando ad alias substantias perfectibiles accidentaliter per formas, quibus substat tam essentiales, quam accidentales. Impugnatio primae opinionis, & probatio secundae patebit ex conclusionibus.
¶ Secundo notandum, quod ens in potentia, ens in actu: siue potentia, & actus multipliciter aequiuocantur, cuius ignorantia non modicam confusionem facit in intelligendis auctoritatibus sanctorum, & philosophorum. Aduertendum igitur, quod potentia dicitur a posse. quantum autem nunc sufficit, triplex est posse: sposse esse: posse agere, dare uel perficere; posse pati, recipere, uel perfici. Et sic triplex distinguitur potentia, uerum potentia communiter accipitur, ut includit negationem priuantem actum oppositum; & tale dicitur impura potentia. Vt potentia primo modo dicatur, quad non est tamen natum esse. Secundo modo, quod non agit: natum tamen agere. Tertio modo, quod no patitur: natum tamen pati. Potentia primo modo apud aliquos, dicitur potentia obiectiua: quia quod sic est in potentia; non habet aliquod esse reale; quia non est in rerum natura; sed habet tamen esse obiectiuum: potest enim esse obiectum cognitionis. Secundo modo, potest dici potentia actiua. Tertio modo, potentia subiectiua. Primo modo antichristus est in potentia. Secundo modo, anima in principio creationis; de qua philosophus. Vitam habens in potentia. Tertio modo, aqua est in potentia calida, quae est actu frigida.
¶ Et quia actus opponitur potentiae ix. Metaphysicae. Tor modis diciur actus, quot modis potentia. Primo modo, actus uel esse in actu dicit rem existentem, de qua scilicet esse simpliciter praedicatur: puta quae est extra causas, & intellectum. Secundo modo, quod agit praesentialiter, aut perficit. Tertio modo, quod de praesenti recipit, uel perficit. Accipitur etiam potentia pro subjecto alicuius forme, & dicitur potentia subiectiua. Et forma inhaerens dicitur actus illius potentiae, & haec acceptio est satis conmunis apud philosophos. compraehenditur tamen in prioribus.
¶ Tertio notandum, quod Iy hoc aliqud, secundum philosophum dicitur compositum substantiale, diuidens em substantia in materiam forma, & compositum: dicit, quod materia non est hoc aliquid, & secundum formam dicitur hoc aliquid: non ipsa forma dicitur hoc aliquid: sed secundum eam tertium id est compositum dicitur hoc aliquid. Dicitur autem compositum hoc aliquid; quia ipsum demostratur per, pnomen hoc. Cum eam dicimus hoc; demostramus quod est in prospectu sensus. Et hoc non est materia sola, nec forma sola, sed conpositum ex utroque. Ideo aunt compositum dcihoc aliqudper uel secundum formam, non per materiam; quia forma dat composito esse speciuocum, quo distinguit a ceteris materialibus specie. Siquidem a nullo materiali distinguit specie secundum materiam: sed tantum secundum formam. Numeraliter tamen distinguit a quolibet alio, taum per materiam quam pet formam.
¶ His praemissis ponitur proarticulo secundo conclusio prima. Materia est entitas realis, & positiua, a forma tam substantiali, quam accidentali realiter distincta. Prima pars probatur: quia aliqua generatio naturalis est; ergo materia est: Antecedens est notum ad sensum, tam in uiuentibus, quam in non uiuentibus. Consequentia probatur: quia omne generans; immo generalius omne agens naturale praesupponit subiectum susceptiuum termini suae actionis; subiectum est materia, ergo praesupponit materiam; ultra praesupponit materiam; ergo existente actione est materia. Vltima consequentia nota cum secunda parte antecedentis; nam proeodem accipimus hic subiectum, & materiam. Prima pars antecedentis probatur: quia omne generans naturaliter praesupponit necessario corruptionem: ergo corruptio, uel illud, quod corrumpitur. erit concausa generationis. Tenet consequentia: quia omne, quod necessario requiritur ad esse alterius, est causa eius: cum quilibet effectus finaliter dependet a suis causis, non est autem con causa in genere causae finalis, uelformalis: manilestum est quia corruptio, uel quod cor rumpitur, nec est finis, nec est forma generationis, uel geniti; ergo efficiens, uel materialis. Non efficiens; quia uel est causa efficiens sui contrarij, uel repugnantis: quod autem corrumpitur, repugnat ei, quod generatur: alioquin non corrumperetur. Si materialis; aut secundum setotum, uel secundum aliquid sui. Non secundum se totum; quia causa materialis, uel subiectiua manet cum eo, cuius est subiectum: sed quod corrumpitur secundum se totum: non manet cum genitoEst ergo causa materialis secundum aliquid sui: quod manet, & quod erit subiectum geniti: & ita eius materia. Breuiter nulla alio ratio assignari potest, cur generans praesupponit corruptionem, nisi ut habeat subiectum receptiuum termini suae actionis. Et quia idem subiectum non potest simul subijci pluribus formis ultimatis, siue speciuocis substam tialibus: & nullum subiectum est sine forma speciuoca, necesse est priorem formam subiecti corrumpi, si debeat recipere aliam formam generandam &c.
¶ Item res non potest corrumpi in nihil, quin relinquatur aliquid post se: ergo nec potest generari ex nihilo; quin praesupponat aliquid ante se. Consequentia tenet ex consequente similitudine. Antecedens est notum per experientiam. Illud autem, quod relinquitur, fuit aliquid corrupti, & non forma: quia illa saecundum se & quodlibet sui desinit, ergo subiectum, uel materia. Tenet consequentia: quia in composito nihil assignari potest, quod sit aliquid eius; nisimateria, aut forma.
¶ Item causa naturalis efficiens si non requirit subiectum, erit causa totalis, & sufficiens sui essectus, concurrente causa uniuersali: ergo semper, & ubique producet effectum. Gratia exempli. Ignis nullo applicato conbustibili producitignem. consequens est contra experientiam. Probatur consequentia: quia posita causa sufficiente ponitur effectus. Nec potest allegariimpedimentum; quia non plus est impeditus ignis in aere non apposito com bustibili, quam ipsoapposito: immo ipsum combustibile magis impedit, quam aer circunstans ignem; quia habet qualitates magis contrarias.
¶ Aliae plures rationes ponuntur ab alijs; sed quae tactae sunt uidentur fortiores; licet nec illae contra temerariumdaemonstrant. Ostenso, quod requirit subiectu in naturali actione satis manifestum est; sed quod subiectum illud est entitas positiua; quia subiectum non potest esse nihil. Tum quia sustentat forma, cui subjiciatur. Quod autem nihil est: nihil sustetat.
¶ Item subiectum est pars compositi substantialis, quod uere est: sed quod uere est, non componitur ex non ente. Secunda pars conclusionis probatur: quia subiectum formae non est forma; ergo distinguuntur. Tenet consequentia, quia quaecunque sunt: & non sunt idem, distinguuntur: Item partes eiusdem totius inter se realiter distinguuntur: sed subjectum, & forma sunt partes eiusdem compositi ergo distinguuntur. Consequentia nota cursorie. Maior patet ex probatione partis primae. Probat etiam conclusio au¬ auctoritate beati Augu. ij. confessionum. Duo fecisti domine, unum propete, & aliud prope nihil, quod uocat materiam; quae ergo est prope nihil non est nihil; ergo aliquid, siue ens.
¶ Huic mteriae plura attribuuntur secundum phlosophum scilicet quod est per se principium naturae. j. phosicorum: quod est per se causa ij: phylicorum & v. metaphysicae: quod est pars alicuius compositi. vij. metaphvlicae. quod est per se fundametum formarum. j. metaphysicae. quod est per se subiectum mutationum substantialium. v. physicorum quod est per se causa compositi. ij. physicorum, quod manet idem sub utroque termno transmutationis. j physicorum. quem omnia in naturali philosophia latius habent declarari.
¶ Secunda conclusio. Materia prima est eus in actu; primo, & tertio modis capiendo actum, non autem secundo modo. Prima pars probatur ex conclusione prima; quia est ens actualiter existen. Secunda pars similiter patet; quia actualiter recipit in se formam. Est ergo in actu passiuo seu receptiuo respectu formae, quam habet, quia eam actu recipt, & ab ea actu perficitur. Tertia pars patet. quia non agit Nullius enim est actiuitatis, alioquinnon esset materia prima. Supponeret enim illam materiam in quam ageret,
¶ Tertia conclusio. Materia est ens in potentia tertio modo; hoc est in potentia passiua respectu formae non habitae qua nata est habere: non autem primemodo, nec secundo. Prima pars patet ex quid nominis potentiae passiuae tertiomodo acceptae. Nec huic contrariatur, quod etiam tertio modo est in actu. Nam respectu formae habitae est in actu: & respectu habendae est in potentia. Vnde sequitur coroliarie, quod ibi est in potentia, & actu: non solum secundum diuersas acceptiones potentiae, &: actus: sed etiam secundum eandem, tamen respectu diuersorum. Patet: quia materia est simul in potentia respectu formae non habitae sed habendae: & in actu respectu formae se actu informantis.
¶ Quarta conclusio. Materia prima est terminus crea¬ tionis. Patet per beatum August. in auctoritate sup. allegata & magistrum in textu: haec enim est, quae diuersis nominibus nominatur Gen. j. In principiocreauit deus celum, & terram &c. ut pater in tex.
¶ Quantum ad articulum tertium dubitatur primo. Quomodo saluatur generatio, ut distinguitur ab alteratione; si materia est ent tas positiua; & per consequens ens in actu. Tum quia ex duobus entibus in actu non constituitur unum, quod autem generatur est unum simpliciter. Tum quia in generatione est transitio huius totius in hoc totum. Sed si materia est ens positiuum, est incorruptibilis, quia subiectum manens sub utroque termino transmutationis, & hoc totum non transit; si materia, quae est pars totius, manet. Tum quia secundum phylosophum vij. metaphysicae. Materia nec est quid, nec quale, nec quantum, & ita nihil, quia non ponitur respectus. Omne autem existens quod non est quid, nec quale, nec quantum est respectus intrinsecus, uel extrinsecus.
¶ Ad dubium respondetur. quod distinguitur generatio ab alteratione, tanex parte termini, quam subiecti. Ex parte termini; quia terminus alterationis est forma alterationis. Terminus generationis est forma substantialis. Ex parte subiecti; quia subiectum saltem denominationis in alteratione manens idem sub utroque termino alterationis, est conpositum substantiale perfectum secundum speciem, sed in generatione nullucompositum substantiale manet idem.
¶ Et per hoc dicitur ad primum dubium in contrarium; quod per ens in actu intelligitur ens totale, & pfectum in specie: quale est compositum substatiale per se subsistens. Ex talibus eam duobus non constituitur unum actu, quia quae sunt duo actu, non sunt unum actu. Neque enim simpliciter dicit philosophus, ex duobus actu; sed addit sic, unde ait. Impossibile est enim substantiam ex substantiis in existentibus sic ut actu. Duo namque sic actu numquam sunt unum actu. Praecedenter ergo loquitur de existentibus hoc aliquid secun¬ dum se qualia sut composita substantialia perfecta.
¶ Ad secudum dicitur. quod Iy totum, in auctoritate allegata non accipit suncathegorematice: ut ualet tantum. i. quem libet pars: sed cathegorematice pro retotali scilicet composito substantiali: & sic in generatione sit transitio huius totius &c. Quia corruptio unius compositi substa tialis est productio alterius compositi. Nec tamen oportet, quod in corruptione, & productione compositi quaelibet eius pars corrumpatur, uel producatur.
¶ Ad tertium. vij. Metaphyl. dicitur, quod materia non est entitas completa secundum se in genere. de quibus dicuntur prędicameta secundum aliquos sicut nec forma: unde dicit. Dico autem materiam, quae est secundum se nullatenus, neque quid, neque quantitas, neque aliquid quibus ens est determinatum. Transiatio autem noua non habet quid, habet enim sic. Dico materiam id, quod per se non dicitur quale, nec quantum, nec aliquid aliorum, per quod terminatur ens. Et hanc sequitur commentator commento. viij. dicens. Intelligo per inateriam id, quod existens per se non dicitur quale, nec tantum: nec aliquid aliorum praedicamentorum.
¶ Secundo dubitatur. Vtrum a qualibet forma posset separari, & stare simpliciter nuda materia prima. Respondetur breuiter, & licet per naturalem potentia materia non potest stare nuda, tamen per potentiam diuinam potest ab omni forma tam substantiali, quam accidentali sepatari, & separatim conseruari. Ratio fundamentalis est; quia nihil negandum est a potentia dei, quod non implicat contradictionem, materiam sta renudam, nullam contradctionem implicat. ergo &c. Consequentia nota cum maiore.. Minor patet soluendo rationis oppositum opinantium. Alias rationes adducit Sco. & Grego. de arim. Nam omne absolutum prius alio absoluto, a quo realiter distinguitur, potest conseruari a deo sineposteriori,. inateria est res absoluta prior forma: ergo &c.
¶ Item quicquid deus potest creare sine omni alio, potest conserua¬ re sine quolibet ab eo distincto, sed deus potest creare materiam sine qua libet forma: ergo. Consequentia nota cum maiore. Minor probatur, quia quicquid deus potest creare immediate: potest conseruare sine quolibet distincto, quod non est ei essentiale; sed nulla forma est essentialis materiae: ergo &c.
¶ Rationes beati Tho. par. j. q. Ixvj. ar. j. tenentis oppositum nihil arguunt: arguit enim, quod si materia esset sine forma, esset in actu sine actu. Item haberet esse sine esse: quia omne esse est performam.
¶ Item quanto aliqua faciuntue rius unum, tanto minus sunt separabilia, materia, & formafaciunt unum, & uerius, quam propria passio cum subjecto, sed haec non est separabilis a subjecto, ergo nec materia a forma.
¶ Item priuatio nes formarum oppositarum sunt oppositae, ergo non conueniunt eidem. Sed si materia staret nuda, sibi inessent priuationes omnium formarum, quarum multae sunt oppositae. Sed ut dictum est; rationes nihil concludunt. Non prima, quia materia nuda est actu, primo modo non per formam, sed per propriam essentiam. Sic enim capiendo actum actus non distinguitur a re existente, sic nec esse uel existentia distinguitur a re existente.
¶ Similiter secunda non concludit; quia falsum est, quod omne esse est a forma; sed esse speciuocum compositi substantialis est a forma; & hoc innuit Boe. dicens: quod esse est a forma, esse autem materiae non est a forma. Et sicut forma seipsa specie differt ab alia forma alterius speciei; ita materia se ipsa differt genere, & specie ab oniforma.
¶ Tertia ratio etiam nihil pbat; quia uelloquitur de unitate identi ca, tuc maioruera est, & minor falia: quia materia, & forma non faciunt unum identi ce, quia non sunt idem. Si uero Iy unum dicit unitatem unionis; qua ex aliquibus distinctis componit tertiu; tunc maior est falsa, quia quae minus faciunt unum; sunt minus reparabilia, ut accidens, & subiectum: & relatio, & fundamentum, secundum ponentes relationes. Et magis sepatabilia faciunt uerius unum: nam materia maxime separabilis est a singula forma; & tamen cum qualibet informante substantiali facit uere unum compositum substatia le.
¶ Quarta similiter deficit: quia priuationes propriae non sunt oppositae, cum priuationes nihil sint. Nomina tamen priuatiua aliquo modo opponuntur; sic quod non conueniunt eidem; quoniam connotant priuationem formarum circa idem de necessitate se consequentium. Nulle autem formae sunt simpliciterim mediate se consequentes circa materiam: quia ad nullius formae priuationem necessario sequitur introductio alterius formae in materiam priore forma priuatam.
¶ Sed diceres. Si materia separaretur ab omni forma substantiali, uel accidentali; ubi erit: aut in loco, aut extra omnemlocum, & ita nullibi erit.
¶ Item aut habebit partes, aut non. Si primum habebit quantitatem: quia diuisibilis est per quantitatem. Si non; tunc erit simpliciter indiuisibilis, & ita spiritus, non ergo materia.
¶ Ad primum dicitur secundum opinionem tenentem, quod quantitas non distinguitur a re quanta, materia si ab omni forma separaretur; sicut in principio creationis fieri potuit: esset in eodem loco, in quo nunc: haberet enim easdem partes, & eodem modo extensas sicut habet cum informatur forma substantiali, aut qualitate, quia nec substantialis forma, nec accidentalis, quae est qualitas, extendit subiectum formaliter, sed eo quod partes non sunt simul, res habens partes, extenditur, & non per formam superadditam. Et secundum hoc potest saluari, quod deus in principio creauit materiam simpliciter informem, siue nudam, quam per dies sequentes successiue informauit diuersis formis accidentalibus, & substatialibus in diuersis suis partibus.
¶ Si autem tenetur opinio, quod quantitas est accidens distinctum a re quanta. Dicendum, quod materia potest stare etiam sine quantitate: & tuc licet haberet easdem partes, quas habet, dum fuerat quanta. Par¬ tes dico substantiales, quas deus conseruat sine forma: non enim essent partes illae extra se localiter, seu diuersimode: sed essent simul sine ordine situali, & quo ad locum; esset tamen in loco diffinitiue sicut gradus intensionalis uirtutis, aut scientiae in anima intellectiua: in loco scilicet nisi deo placeret eo modo, quo indiuisibile est in loco. Et si non datur locus indiuisibilis, & partes non sunt extra se, nisi per quantitatem superadditam; oportet dicere, quod uel esset tota in toto, & in qualibet parte loci; uel non esset dabilis locus adaequatus, sed tantum locus maior; quia quicunque locus assignaretur; dabilis esset minor, in quo esset.
¶ Vtrum autem materia in principio creata sit simpliciter nuda ab omni forma substantiali, & accidentali; diuersa senserunt doctores. Nam beatus Augustinus uidetur tenere partem affirmatiuam in libro confessionum suarum. Ait enim libro. xij. circa principium. Nonne tu domine docuisti, quod priusquam istam formam materiam formares, atque; distingueres: non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus, tamen non omnino nihil erat: erat enim quaedam informitas sine ulla specie. Et sequitar. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras; unde speciosum mundum faceres, ut appellaretur terra inuisibilis, & incomposita. & caetera, quae ibi sequuntur.
¶ Oppositum uidetur dicere Hugo de sacra. lib. j. parte. j. c. iij. Non puto, inquit, primam omnium rerum materiam sic informe fuisse: ut nullam omnino formam habuerit, quia nec aliquid tale existere posset omnino, quod aliquod esse habeat, & non aliquam formam crediderim. Idem uidetur sentire magister pene sub eisdem uerbis eandem sententiam proferens.
¶ Nicolaus de Iyra in expositione literaii j. c. Genrecitat opiniones tres de materia, ut infra dicetur: & duplici expositione literae eas prosequitur. Secundum primam ponit partes mundi principales, caelum scilicet & quatuor elementa a princi¬ pio simulcum materia in suis substantialibus formis producta, & ita materia numquam suit informis, quantum ad formas substantiales etiam speciuocas: sed tantum quantum ad accidentales. Secundum aliam expositionem, quae est bBedae & strabi: dicit materiam a principio productam sub una forma communi corporeitatis nondum habentis formas speciuocas, quae productae sunt sequentibus diebus.
¶ Qui uero negant piuralitatem formarum substantialium in eodem composito; aut primae expositionis opinionem assumant, oportet scilicet, quod in principio sit creata materia cum formis substantialibus speciuocis elementorum. Vel dicere, quod creata sit informis carens omni forma substantiali. Et si teneretur, quod quantitas non sit accidens super additum. Dicendum foret, quod materia in principio simpliciter informis, sine omniforma substantiali, & accidentalisit producta, quae est actus a potentia distinctus, non tamen informis, idest sine quacumque; dispositione seu habitudine partium; quia nihilominus diceretur, quod fuisset producta cum distinctione suarum partium extra seinuicem existentium, & extensarum in eodem loco imaginario, in quo nunc sunt. Ista autem moles partium, & extensio nihil distinctum dicit a partibus materiae sic extensis. Haec omnia possibilia fuere apud deum, quod autem horum factum sit, ipse nouit, qui fecit.
On this page