Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum caelum habeat materiam eiusdem rationis cum materia illorum inferiorum elementorum, et mixtorum

QVAESTIO II QVAERITVR secundo: utrum caelum habeat materiam eiusdem rationis cum materia illorum inferiorum elementorum, & mixtorum.

¶ Quaestio haec duos continet articulos.

¶ In primo recitabuntur opiniones cum suis motiuis sine determinatione; ut eligat quisque, quae sibi probabilior uidetur.

¶ Secundo mouebuntur dubia Circa primum aduertendum, quod circa duo quaesita, quorum primum est. Vtrum caelum habeat materiam. Secundum: sihabeat materiam; utrum talis materia sit eiusdem rationis cum materia esementorum, aut mixtorum: diuersae sunt opiniones sanctorum, & philosophorum, ex quibus dependet sententia textus Gen. j. ca. In quo secundum omnes expositores describitur triplex opus deiopificis in prima mundi productione, scilicet opus creationis, opus distinctionis, opus ornatus.

¶ Opus creationis est opus productionis creaturae de nihilo, quod describitur ante omnem diem, cum legislator Moyses ait. In principio creauit deus caelum, & terram. Terra autem erat inanis, & uacua: & tenebrae erant super faciem abyssi; & spiritus domini ferebatur super aquas.

¶ Opus distinctionis est, quo ab inuicem distinctae sunt partes mundi principales scilicet celum, & elementa. Aut per formas substantiales speciuocas de nouo non quidem creatas; sed de praeiacenti materia productas: uel accidentales, & per locationem eis debitam, & distinctam. Et hoc describitur factum in tribus primis diebus, quorum primo facta est lux. secundo firmamentum, tertio aqua, & terra. Et licet in dic tertia describitur productio plantarum, quae pertinere uidetur ad opus ornatus terrae, tamen quia plantae immobiliter adhaerent terrae quasi pars toti; ideo cum terra de, cribuntur. Ornatus enim proprie extrinsecum, est & separatum, ac per se mobile ab eo, quod ornat.

¶ Opus ornatus est productio luminarium, & mixtorum in coelo ex materia elementorum, quibus caelestia corpora, & ipsa elementa ornantur. Et haec describitur ultimis tribus dicbus facta scilicet quarta,, quinta, & sexta. Quarta, opus ornatus caeli. Quinta, ornatus aquae. Sexta, ornatus terrae.

¶ Est ergo notandum, quod materia: ut ad propositum sufficit, capitur tripliciter. Vno modo pro partibus quantiatiuis: ita quod omne illud dicitur ha¬ bere materiam, quod habet partes quam titatiuas. Secundo capitur materia prosubstantia motui, & transmutationi subiecta; isto modo caelum habet materiam: quia habet partes quantitatiuas, & est substantia motui circulari subiecta. Tertio capitur pro ente existente in potentia ad formam snbstantialem, quod cum forma substantiali natum est constitue re unum totum compositum, & sic capit philoso. j. Physic. & ita capitur in titulo quaestionis.

¶ Est itaque una opinio circa quaestionis materiam; quod caelunm non habet materiam, sed est substant: a simplex; non composita ex potentia, & actu: siue ex partibus essentialibus diuersarum rationum: cui non inhaeret intelligentia motrix: sed coassistit. Haec est opinio conmentatoris in de substantia orbis. Ratio sua est: quia sola transmutatio substantialis arguit materiam, quae est pars substantiae: sed in coelo non est possibilis transmutatio substantialis naturaliter: ergo non est ibi ponenda materia. Nihil enim ponendum est frustra, & sine causa in natura.

¶ Si dicis, quod coersum est substantialiter transimutabile supernaturaliter; est enim productum post non esse. Dicitur, quod transmutatio supernaturalis substantialis a deo non requirit materiam. Haec enim est creatio, uel annihilatio; quae non requirit subiectum aliquod. Item materia est in potentia contradictionis ad esse, & non esse sub qualibet forma cuius est receptiua: sed nulla talis ponenda ert in caelo: quia sisic, coelum esset corruptibile naturaliter, quod omnes negant.

¶ Alia est opinio huic contraria tenens, quod coelum habet materiam. Huius ratio est: quia alias spherae coelestes essent formae a materia saeparatae. Quod essent formae probatur: quia substantia, & non materia nec compositum: ergo forme. Consequentia tenet per diuisionem, philosophi, ij. de anima. Et antecedens manifestum est apud eos, qui negant coelum non habere materiam. Item in caelo est quantitas quia partium extensio, & diuisibilis raritas, & densitas: quae sunt conditio¬ nes materiam consequentes.

¶ Et haec opinio est bi furcata; quia tenentium caelum habere materiam, quidam dicunt, ut sanctus Tho, & sui sequaces: quod materia illa it alterius rationis, & speciei in caelo, ab ea, quae est in elementis. Cuius motiuum est; quia materia caeli tantum est in potentia ad formam, quam habet, & ad nullam aliam; nec habet priuationem annexam: non enim appetit aliam formam. Et propter hoc caelum; quamuis habeat materiam: tamen non est corruptibile: quia corruptio rei est ratione materiae aliam formam appetentis. Materia autem inferiorum, sub quacunque forma stet; appetit aliam nedum perfectiorem; sed etiam imperfectiorem, & per hoc habet anmexam priuationem. Et quia illo appetitu non frustratur perpetuo: quia naturalis est; ideo quandoque habebit aliim formam ab ea, quam habet, & ita sequitur corruptio formae; quam habet; & per consequens totius compositi. Haec autem diuersitas appetitus arguit diuersitatem peciuocam.

¶ Alij tenentes caelum habere materiam: sicut Egidius de roma cum adherentibus, quos imitatur Ockam quaest. xxij. secundi. ubi late hanc materiam pertractat, dicunt materiam in coelo, & in his inferioribus esse eiusdem rationis. Cuius rationem assignant: quia materia est ens in pura potentia: & nullam participationem essentialem habens cum actu formali, & nihil potest signari in materia, ude sumat diuersitas speciuoca: cum omnis talis distinctio speciuoca est a forma.

¶ Item operatio arguit speciem sicut transmutatio materiam; sed materia nullius est actiuitatis, seu operationis: ideo non est assignare inter materiam, & materiam speciuocam differentiam.

¶ Item secundum Beatum Augusti. xij. confessio. Materia est creata prope nihil: ideo non sunt ponendi gradus entitatis in materia, quia si ponerem tur, una esset perfectior alia: & sic inter perfectiorem, & imperfectiorem nihil mediaret: & sic non esset prope nihil. Hae duae ultimae opiniones habent dicere esse substantiam compositam ex ma¬ teria, & forma inhaerente materiae praeter intellectiuam: nam intelligentia est actus separatus nulli inhaerens: nec dependens ab aliquo subjecto, sed per se subsistens: sed forma caeli non est anima, licet materia susceptiua sit animae: quia non tenent sancti caesum animatum esse Erustra enim poneretur illa anima: cum coelum moueatur ab intelligentia separata. De hoc infra distinct. xiiij. q. i.

¶ Quaelibet harum opinionum potest probabiliter sustineri, & rationes alterius soluere. Nam tenens primam opinionem, & dicere haberet ad rationes sequentium opinionum. Ad primam negetur consequentia: quod ideo colum esset forma actu intelligibilis. Et cum arguitur, quod est forma, conceditur capiendo formam pro quolibet ente simplici, quod non est materia, siue informet siue non: sic enim oportet, ut accipiatur in diuisione Philosophi diuidentis substantiam in materiam, formam, & totum compositum, alioquin non esset sufficiens: nec euacuaret totam naturam diuisi, cum non compraehenderet substantias separatas. Sed non sequitur, est forma separata, ergo actu intellectualis: quia potest deus conseruare formam asini extra materiam: & tamen non est intellectualis

¶ Ad secundam diceret quod licet quantitas, raritas, densitas consequeretur materiam: non tamen solum materiam: sed indifferenter quam cumque rem habentem partes extemlibiles, siue sit materia, siue forma, sicut & quantitas discreta sequitur omnem rem habentem partes numerales: ut gradus intensionales. Rem dico unam simpliciter uel aggregatiue.

¶ Ad rationes aut primae opinionis dicerent alij ad primam: quo transmutatio arguit materiam. Potest dici, quod tranimutatio possibilis arguit materiam; modo tranimutatio conli est possibilis potentiae diuinae: posset enim deus coelum transmutare in elementum, & econuerso. Et cum improbat. Deus in suis actionibus non requirit materiam. Dicendum, licet non necessario requirit materiam praeexistentem: tamen ex sua uoluntate praesupponit materiam in multis actionibus: ut in productione animae intellectiue: sic in proposito. sicut ergo non est frustra materia in productione animae intellectiuae: quae a solo deo producitur: sic nec in caelo.

¶ Ad secundum cum arguitur, quod materia est in potentia contradictionis respectu cuiuslibet formae; quam potest recipere. Dicitur, quod uerum est respectu potentiae diuinae; non autem respectu potentiae naturalis; quia respectu formae naturaliter corruptibilis est in potentia contradictionis; ita quod potest eam naturaliter habere, & non habere successiue: non autem respectu formae naturaliter incorruptibilis, qualis est formacoeli.

¶ Ad rationes opinionis Tho. tenentis materiam caeli esse alterius rationis a materia elementorum. Respondetur, quod secundum tenentes oppopositum. Ad illam dicitur, quod materia caeli secundum se, est in potentia ad omnem formam; quia quantum est ex parte sui, potest quamlibet recipere: etiam appetit quamlibet formam: quia eius appetere formam non est aliquis actus distinctus a materia: sicut appetere in uiuentibus habentibus appetitum sensitiuum, uel intellectiuum, sed est ipsa materia natarecipere formam. Quod autem materia caeli non recipit aliam formam, non est propter perfectionem formae caeli: sed propter eius incorruptibilitatem; quae ex hoc contingit: quia non determinat sibi qualitate habentem contrariam sui corruptiuam. Materia enim stans sub una forma ultimata speciuoca, non recipit aliam speciuocam illa manente. Illa uero corrupta aliam recipit, quamcunque agens introducit, siue perfectiorem, siue minus perfectam; & per hoc indifferens est ad omnem formam. Et ista stant simul, quod caelum est incorruptibile; & quod materia caeli appetit aliam formam. Corruptibilitas enim rei, non prouenit ex appetitu materiae quaaliam formam appetit: ut praetendit ratio; sed ex eo, quia deter minat sibi qualitatem habentem contrariam. Non enim ignis ideo cor¬ rumpitur; quia materia ignis appetit aliam formam, idest quia potest recipere aliam formam; sed quia ignis determinat sibi caliditatem, & siccitatem sine quibus esse non potest, quae habent contrarias qualitates: frigiditatem, & humiditatem: a quibus cum caliditas, & sic citas corrumpitur: corrumpitur & forma ignis. Et hoc uult philol. in desensu, & sensato cum dicit; quod ignis, & terra non agunt, & patiuntur ab inuicem inquantum huiusmodi: sed sulum inquantum contrarietatem habentia: unde si esset mixtum aliquod non determinans qualitatem habentem contrariam: uel talem contrariam, quae applicari non posset, ut corrumperetur: materia huius mixti perpetuo staret sub illa forma, & tamen esset eiusdem rationis cum materia alterius mixti corruptibilis.

¶ Et quod arguitur; quod materia coeli non habet priuationem annexam. &c. Respondetur, quod nec materia elementorum habet priuationem annexam de rigore uerborum; quia priuatio non est aliquid quod alteri annectitur; cum priuatio nihil sit. Sed conceditur ad istum sensum id est materia priuatur aliqua forma: & sic etiam materia caeli priuat forma elementari; & ita habet annexam priuationem.

¶ Et si dicis. Priuatio dicit negationem in subjecto apto nato: nunc autem materia coeli non est subiectum natum recipere aliam formam: ideo non habet annexam priuationem. Respondetur, ut dictum est: quod materia coeli quantum est de se, est receptiua alterius formae: sed quod non recipit non est ex parte materiae: sed quia forma coeli non habet contrarium corrumpens; ideo non arguit diuersitatem speciuocam huius materiae & illius.

¶ Ad rationes tertiae opinionis Egidij de Roma; & Ockam tenentium materiam in coelo, & elementis esse eiusdem rationis. Respondere possunt tenentes oppositum dicentes, quod omnis diuersitas speciuoca est forma: nam materia a nullo differt specie per formam, sed seipsa specie differtab omni forma, & ab omni composito. Non enim res dif¬ fertab alia per aliquod sibi extrinsecum: quia tunc sublato extrinseco non differret; sed res quaelibet a qualibet alia re differt seipsa, uel per partem eius essentialem. De hoc in j. distinct. ij. q. iij. Sed uerum est, quod diuersitas speciuoca compositorum in materia communicam tium est per formam: sed in alijs quandoque est per materiam, sicut per formam. Nam ita homo distinguitur specie ab angelo per materiam, sicut per formam: licet ergo operatio; quae est a forma arguat speciem, tamen operationon dicit speciem; quia res specie disserentes etiam differunt specie, quando non operantur, & ideo dicerent illi, quod materia elementorum, & materia caelis licet utraque sit pura potentia, tamen differunt specie seipsis. Et hoc ex eo co gnoscitur: quia materia illorum inferiorum non est receptiua formae coelestis: nec materia caeliformae elementorum. Ad Beatum August. dicitur: quod non loquitur uniuersaliter de omni materia, sed de materia elementari, & hoc faciendo comparationem ad res substantiales: quia accidentia sunt propinquiora nihilo, quam materia, quia imperfectio ra essentialiter. Concedunt etiam illi, quod ponendi sunt gradus entitatis in materia, quia gradus perfectionis &c.

¶ Ex his patet, quod quaelibet harum opinionum probabiliter posset defendi. Prima tamen, quae simpliciter negat materiam in coelo, dicens coelum esse corpus simplex, non compositum ex partibus essentialibus: uidetur magis concordare rationi naturali, quae non ponit pluralitatem sine experientia, aut necessitate, quorum neutrum locum habet in proposito; cum illa opinio omnia saluat non ponendo materiam in caelo.

¶ Secunda quae ponit materiam in coelo & eiusdem rationis cum materia iuferiorum, magis uidetur concordare sensui literalitextus. prout utrumque ponit Ockam. quaestio. xxij. secundi. Et rationem, contra tertiam opinionem, quod coelum habet materiam eiusdem rationis cum materia inferiorum, quam tenet ipse, tanquam theologiae magis consonam soluit: uide ibi.

¶ Nam prima opinio necessario habet dicere. quod in principio caelum sit productum substantialiter perfectum: quia cum sit productum in principio ante omnem diem; ut dicit textus. In principio creauit deus caelum, & terram: non potuit produci quantum ad partem. cum non habeat materiam; nec sit substantia composita, sed simplex. Et quod in se eunda dic subdiuiditur Piat firmamentum: intelligi oportet istam factionem firmamenti non fuisse quantum ad aliquod substantiale firmamento; sed quam tum ad formas aliquas, & proprietates accidentales. Et suo modo dicunt de elementis, quod a principio sint producta subformis suis substantialibus, & totum opus distinctionis factum in tribus primis diebus; & etiam opus ornatus celiQuarta dic tantum intelligendum est quantum ad formas accidentales, & nonessentiales, ac substantiales: quamuis hoc dicere, quo ad elementa ratio non conuincat; hoc autem uidetur minus conuentre literae Genelis.

¶ Tertia opinio ponens materiam eiusdem rationis in caelo cum materia inferiorum magis uidetur concordare litterae. Nam secundum illam diceretur, quod in principio deus creauit communem materiam informem, quantum adformas substantiales quicquid sit de quantitate. De qua postea ipsam formando fecit caelum: & esementa producendo in diuersis materiae partibus formas substantiales caeli dic secunda, elementorum dic tertia, Et propter hoc nominatur materia illa informis diuersis nominibus, caelum, terra, aqua, abyssus: quia de illa tanquam de parte essentiali, & materiali formandum eratcaelum, terra, & aqua.

¶ Dicitur autem abyssus propter informitatem; quasi sine busso; id est candore formae secundum quem intellectum accipiendum est id Eccl. xviij. Qui uiuit in aeternum creauit omnia simul. Simul quantum ad materiam, non quantum ad formam; na quantum ad formam non creauit; sed fecit. Sola. nioe materia creata est; idem de nihilo producta; caetera id est formaesunt de materia eductae: & sic factae, & non creatae. Vnde notanter dixit. Creauit omnia simul: non fecit. Suo modo exponuntur caeterae auctoritates ad idem sonantes: ut bene exponit sanctus Bo. nauen. distin. praesenti.

¶ Et licet Beatur Augu. super Gen. ad literam, uidetur tenere, quod omnia simul sunt creata. Nam dies illos sic exponit, quod non fuerunt materiales; puta distincte partes temporis sese succedentes; sed spirituales importam tes distinctionem cognitionis angelicae: uespertinam, & matutinam relata ad sex genera rerum conditarum; & ab eis in genere proprio, & in uerbo cognitarum. Alibi tamen satis concordat praedictae sententiae: ut in. xij lib. confessiosupra allegato.

¶ Item in lib. de symbolo dicit. Ordinatissimo dei munere primo capacitas formarum fieret; postea formarentur quaecunqueformata sunt per capacitatem materiam intelligit. Habetur in Alexan. q. xliiij. membro. ij. par. ij Item contra Manicheos. Primo materia facta est confusa, & informis, unde omnia fierent, quae distincta, atque; formata sunt: quod credo a graecis chaos appellari; sic enim & in alio loco dicimus in laudibus dei. Qui fecisti mundum de materia informi. quod aliqui codices habent de materia inuisa. Et ideo rectissime creditur deus omnia de nihilo fecisse; quia etiam si omnia formata de prima materia facta sunt: haec ipsa tamen materia de omnino nihilo facta est. Et sequitur. In formis igitur materia illa, quam de nihilo deus fecit; appellata est primo caelum & terra. non quia hoc iam erat; sed quia hoc esse poterat, & caelum postea legitur factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes ibi dicamus esse radices: & robur, & ramos, & fructus non quiaiam sunt; sed quia inde futura sunt. Sic dictum est. In principio fecit deus caelum, & terram: quasisemen caeli, & terrae: cum in confuso adhuc esset & caeli, & terrae materia: sed quia certum erat futurum esse caelum, & terram: ia & ipsa materia caelum, & ter¬ ra appellata est. Et sequitur. Haec ergo nomina omnia, siue caelum, & terra, siue terra inuisibilis, siue terra incomposita, & abussus cum tenebris, siue aqua, super quam spiritus ferebatur: nomina sunt informis materiae; ut res ignota notis uocabulis insinuaretur. Dictum est ergo: caelum, & terra inuisibilis, & incomposita: & tenebrae super abussum: quia informis erat, & nulla specie cerniaut tractari poterat etiam si homo esset, qui uideret, & tractaret. Dicta est aqua; quia facilis, & ductilis subiacebat operanti; ut de illa omnia formarentur; sed sub his nominibus materia erat inuisa, & informis, de qua deus condidit mundum. Haec ille. Ecce aperte uult, quod caelum, & elementa de eadem materia formata sunt.

¶ Opinio uero media minus uidetur probabilis; quae tenet materiam esse in celo, sed alterius rationis; quia minus seruit intellectui scripturae: & minus habet rationis simul, & auctoritatis. Et secundum has opiniones possunt poni conclusiones ad quaestionis titulum responsiue. Et tantum de articulo primo.

¶ Quantum ad articulum secundum dubitatur primo. Quomodo illa informis materia, quae dicta est, caelum, terra, abyssus, aqua, producta sitante omnem diem: cum ante diem primam nullum fuit tempus. Respondetur secundum Alexand. & sanctum Bonattent. quod secundum omnes materia illa creata est ante omnem diem ordine naturae, quia praesupposita aliorum productioni tanquam causa subiectiua suo effectu: causa autem prior est effectu natura. Vtrum autem fuerit aliqua mora inter productionem materiae, & lucis primae dici: sunt opiniones. Quidam dicunt, quod non fuerit aliqua mora inter materiae creationem, & distinctionis inceptionem. Sed statim cum creatione materiae, producta fuit lux, quae diem faciebat: nec fuit aliqua morula intermedia. Et uidetur illa responsio satis probabilis; quia nulla uidetur morulae illius causa.

¶ Alijs uisum est, quod fuerit mora temporis interiacens in ter materiae creationem, & lucis factionem. Et illa mora non erat secundum reuolutionem corporum caelestium, quae nondum fuerat: sed secundum mutabilitatem partium materiae. Et sic dicit Hugo lib. i. de sacra. par. j. cap. ix. Illud primum momentum temporis, quam do ereata est illa omnium uisibilium, inuisibiliumique natura: nec nox fuit, nec dies, & tamen tempus fuit; quia mutabilitas fuit.

¶ Vel potest dici, quod fuit mora temporis imaginarij; quia mensura motus imaginarij, quaepotuit esse in illa morula: etsi non fuit.

¶ Secundo dubitatur de caelo empyreo, quando illud sit creatum. Respondetur secundum Alexand. & sanctum Bonauent. in dubijs literalibus: quod uarij sunt modi dicendi sanctorum. Quidam dicunt, quod siniul creatum est in principio cum materia informicaelum empyreum, & angeli in eo: & hoc quidem caelum perfectum est, & formatum. Vnde Strabus ut allegat magister dist. ij. huius secundi. dicit caelum non uisibile firmamentum appellauit cum ait. In principio creauit deus caelum, & terram: sed empyreum, uel intellectuale: quod non ab ardore, sed a splendore dicitur: quod statim factum repletum est angelis. Allegat ad idem Bedam, uideatur ibi textus.

¶ Alij dicunt, quod etsi caelum emppreum in principio creatum est, & angelis repsetum, tamen de illo scriptura non facit expressam mentionem: sicut nec de angelis.

¶ Per caelum uero, quod in principiocreatum dicitur cum terra, intelligitur materia informis, & comunis. De qua postea formatum est firmamentum; & corpora caelestia, & caetera creata. Sunt & aliae expositiones illius textus, quas latius tangunt Alex. & sanctus Bonauent. Sed haec nunc sufficiant &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2