Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccatum originale in anima prolis lege propagationis genite, contrahatur ab anima uel a carne

QVAESTIO VNICA CIRCA hanc distinctionem quaeritur. Vtrum peccatum originale in anima prolis lege propagationis genite, contrahatur ab anima uel a carne.

¶ Ad quaestionem illam summarie & breuiter respondendum est: quia materia eius sicut sequentium duarum distinctionum condependet priori quaestioni: & eius solutio ex prioris quaestionis solutione. Et quia ut dictum est quaestione praecedenti in originali peccato duo considerantur: fomes scilicet, & carentia iustitiagoriginalis. De utraque; dictum est, unde causitur: & per hoc unde contrahitur: etiam quomodo se habeant ad rationem peccati originalis secundum diuersas opiniones supra recitatas. Nam de fomite habitum est, quomodo causatus est in primo parente, deinde quomodo ex infectione carnis, & generatiuae uirtutis per concupiscentiae ardorem, ac libidinem infectum est semen. Et qualitas huiusmodi causata in carne prolis: & sic a parentibus transfusa in prolem: hoc est causata in prolem. Et quod de qualitate illa morbida in carne prolis causata, somes in anima causatus est: & ita a carne infecta est anima in eius coniunctione cum carne infecta.

¶ Verum apud eos, qui ponunt plures animas in eodem homine scilicet uegetatiuam, & sensitiuam, quae sunt ex traduce: quia de potentia materiae: ita in homine sicut in caeteris animantibus genitae, & animam intellectiuam non genitam: seda solo dec creatam, & creando infusam. Posset esse difficultas: utrum fomes animae prolis contrahitur ab anima sensitiua, uel uegetatiua parentis: quia tamen ostensum est supra distinct. xvj. quod in homine est tantum una forma substantialis scilicet anima intellectiua, quae non est ex traduce, nec a parentibus genita: sed a deo creata, ideo non habet hic locum. Cum enim anima non est ex traduce: sed immediate a deo, qui finxit singillatim corda idest animas hominum, non habet anima prolis dependentiam ad animam parentis: & ideo nihil contrahit ab anima parentis. Quantum uero ad priuationem iustitiae debitae inesse etiam duo considerantur, scilicet nuda priuatio, quae dicitur carentia iustitia originalis: & debitum habendi. Priuatio: quia quod nihil est, non contrahitur: sed ista priuatio est ex absentia causae producentis. Deus, nion quia non producit seu infundit donum originalis iustitiae ideo non est in anima prolis. Debitum uero, quo proles est debitrix iustitiae qua caret, illud contrahit anima seu proles mediante carne. Non ita, quod caro per qualitatem aliquam sibi inhaerentem causet debitum illud, quasi quandam qualitatem in anima plis: sed ex hoc, quod caro concupiscibiliter seminatur: & ex ea sic seminata formatur corpus organicum, cui infunditur anima cum carne constituens psonam, quae est filius, uel filia Adae. Ista pesona: quia naturalis proles Adae, est debitrix iustitiae originalis a deo ipsi Adae, ac omnibus suis filijs ab eo propagationis lege genitis datae.

¶ Ex his possunt elici¬ duae conclusiones ad quaestionis titulum responsiuae. Prima. Eomes peccati originalis in anima contrabitur a carne morbida qualitate infecta. Probatur: quia inde contrahitur, unde causatur, sed fomes in anima causatur a morbida qualitate carnis. ergo. Consequentia nota cum maiore. Minor multipliciter est probata.

¶ Secunda conclusio. Peccatum originale prolis quantum ad debitum iustitiae originalis, eiusque carentiam contrahitur mediante carne: & non mediante anima a primo parente. Probatur: quia mediante illo contrahitur a patre Adam mediante quo est natura lis filius Ade: sed mediante carne est filius naturalis Adae, & non mediante anima: ergo conclusio uera. Consequentia nota. Maior patet: quia ideo proles debitrix est iustitiae originalis: quia filius naturalis Adae: ut supra probatum est. Minor patet: quia caro prolis, ratio est, quod ipsa est filius naturalis Adae, quod non aninia: non enim descendit proles ab Adam, secundum animam, quam non habet ex Adam per traduce, sed immediate a deo: sed descendit ab eo secundum carnem: hanc naturam habet ab Adam per propagationem. Hac etiam iustitia caret per peccatum Adae: quia sicut eam in Adam perdidit. Et tantum de illa quaestione breuissima solutione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1