Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur: utrum christo secundum quod homo conueV mat filia: is dei adoptio: quid est quaerere: utrum christus secundum d homo est filius dei adoptiuus. Praemissis notabilibus sequuntur conclusiones cum dubitationibus.

¶ Quantum ad primum, aduertendum, quod solutio huius quaestionis dependet ex dictis supra dist. vij de reduplicatiuis: & specialiter de Iy secundum, & secundum: quod quae hic supponuntur.

¶ Secundo notandum, quod dicit Sco. praesenti dil. quod uocabulum istud: s filius adoptionis, trans iatum est a iuristis,: qui filium adoptiuum dicunt illum, qui non est naturaliter genitus ab aliquo certo homine: nec ex naturali generatione habet ius succedendi in haereditate eius: sed ex gratia praeordinatur: ut habeat ius succedendi, ita quod illa tria concurrunt ad rationem adoptionis. Extraneitas ex generatione naturali: & gratia, quae est gratuita uoluntas adoptantis: & bonum, ad quod praeordinatur ex ista gratia scilicet haereditas, ad quam habetius succedendi ex adoptione. Hoc est primo requiritur ad hoc, quod aliquis sit filius adoptiuus alicuius: quod sit ei extraneus id est non sit eius naturalis filius, cui ex conditio ne naturalis generationis conueniatius successionis in haereditate adoptantis. Secundo requiritur uoluntas gratiosa adoptantis, qua uult tale sibi succedere, & esse haeredem suum. Tertio, quod sit aliqua haereditas, in qua possit succedere in re, uel in spe.

¶ Ex quo sequitur primo: quod angeli beati sunt filij adoptiui etiam sifuissent in gratia creati: quia non sunt naturales filij dei. sunt tamen praeordinati per gratiosam dei uoluntatem, ut beatitudine fruantur aeterna: quae non conuenit eis ex naturali eorum productione, sed per gratiam: est etiam ibi haere ditas, scilicet beatitudo.

¶ Secundo sequitur, quod nulla cteatura irrationalis dici potest filia adoptiua: quia non est ondinabilis ad haereditatem aeternam, quae est beatitudo.

¶ Tertio sequitur, quod praesciti non sunt filij adoptiui: patet, quia non sunt per uoluntatem dei ad haereditatem praeordinati.

¶ Tertio notandum, quod multum refert dicere: Christus secundum quod homo est filius dei adoptiuus: & dicere Christus secundum humanam naturam est filius adoptiuus. Patet differentia ex dictis supra di. vij.

¶ Quantum ad ssecundum articulum est prima conclusio. Verbum dei homo Christus non est filius dei adoptiuus. Probatur, quia nullus filius dei naturalis est filius adoptiuus: uerbum dei homo christus est filius dei naturalis: ergo non adoptiuus. Consequentia est in quarto primae. Maior patet ex notabili secundo. Minor ex praedictis est mani¬ festa: cum idem sit uerbum, & homo christus. uerbum autem est filius naturalis ergo.

¶ Secunda conclusio. Haec propositio, christus secundum quod homo, est filius adoptiuus, non est uera: neque secundum sermonis proprietatem catholice concedenda. Probatur: quia siue Iy secundum quod, accipiatur reduplicatiue siue specificatiue semper prae supponit suam praeiacentem: ut supra dictum est distinct. vii. de reduplicatiuis: sed praeiacens est falsa, scilicet christus est filius dei adoptiuus ex conclusione prima; igitur.

¶ Tertia conclusio. Quia humananatura in christo non est suppositum, nec persona: ideo haec propositio: christus secundum humanam naturam est filius dei adoptiuus, non est concedenda. Probatur: quia si concederetur maxime prout Iy secundum esset signum distrahens, uel diminuens: sed sic praesupponeret ueritatem illius, humana natura est filius adoptiuus, sed illa est falsa: quoniam etsi humana natura sit adoptata (accipiendo adoptare large pro ordinare ad uitam) siue sit persona, siue natura: quo modo tamen non capitur ab aucto, & per gratiam ad regni haereditatem praeordinata: non tamen est filius, uel filia: quia filius est nomen personae non naturae a persona distinctae: ut supra dictum est. Maior patet: quia sic caperetur reduplicatiue, uel specificatiue, esset falsa secundum conclusionem secundam.

¶ Et sic sequitur: quod illa: christus est filius adoptiuus: nullo modo est, concedenda, nec simpliciter, nec cum quacunque determinatione: ne communicemus cum haereticis in uerbis: aut ne detur occasio probandi christum esse creaturam: ad quod haeretici laborabant: ideo sancti hanc propositionem negabant.

¶ Sed diceres contra conclusionem primam: illa est uera: christus est filius dei adoptiuus. Probatur: quia christus est filius dei subsistens in natura adoptata: ergo est filius adoptiuus. Tenet consequentia: quia sic concedimus illam: christus est homo: christus est filius uirginis: quia christus subsistitin¬ natura humana: & Christus filius substitit in natura genita a uirgine.

¶ Ad illam dicitur, quod illa, Christus est filius adoptiuus, non ualet illam: Christus filius subsistit in natura adoptata large loquendo de adoptato: nec est simile de illis: Christus est homo: Christus est filius uirginis, nec simili modo sunt resoluendae, quia non habent simile quid nominis: filius enim adoptiuus est filius, cui non per naturam, sed tantum per gratiam debetur haereditas. Sed filius uirginis est persona subsistens in natura genita a uirgine. Diuersitas autem quid nominis peruenit ex impositione terminorum, quae colligitur ex sanctorum aucto. bene intellectis, & usu loquentium.

¶ Quantum ad articulum tertium, dubitatur iuxta primam conclusionem textuale utrum illa sit concedenda: Christus inquantum homo est persona. Idem de illa: Christus secundum quod homo est persona. Et uidet magi declinare ad parte negatiua. Rndet breuiter, quod capiendo eam ut reduplicatiuam exponi bilem, concomitanter est uera, quia sic exponitur, Christus est persona, & Christus est homo, & omnis homo est persona, & sialiquid est homo, ipsum est persona: quiomnes sunt uerae. Accipiendo autem ly quantum causaliter, tunc est falsa, quia homo non significat illud, quod est causa inhaerentiae praedicati ad subjectum. Significat enim naturam humanam formaliter, quae non est causa, propter quam Christus est per sona, & propter eadem rationem uidetur esse falsa, si Iy secundum, quod accipitur specificati ue sic enim importat, quod illud, quod significat homo, sit illud ratione cuius praedicatum conuenit subjecto: quod non ita est in proposito: quia homo non significat illud, ronecuius Christus est persona: & ita u detur dicere sanctus Bona. & etiam magister.

¶ Secundo dubitatur utrum Christus secundum quod homo sit praedestinatus esse filius dei

¶ Supponitur hoc ex primo dis. xij. quod pdestinatio est praeordinatio alicuius ad gloriam principaliter: & ad alia in ordine ad gloriam. Hoc est, praedestinatio nihil aliud est, quam deus uolens alicui dare gloriam, & alia ipsum ad gloriam aliquo modo ordinantia, uel promouen¬ tia: ut sunt gratia, & merita.

¶ Ex quo patet, quod unio naturae humanae cum diuina in persona uerbi cadit sub praedestinatione. Gratia enim unionis: ut supra dictum est: uel est gratia gratum faciens aut eam praesupponit: uel secundum alios, ei inseparabiliter annexa, de facto saltem: per quam disponitur humana natura in Christo ad gloriam, & excellentiorem gloriae gradum.

¶ Secundo aduertendum, quod praedestinatio non solun respicit personam: sed omne beatificabileper gratiam. Non enim solum Petrus: sed & anima Petri praedestinata est, ad gloriam, quae tamen non est persona. Ex illo patet, quod non est idem adoptio, & praedestinatio: quia adoptio dicit per sonam: quia filiationem, quae non est nisi persona. Praedestinatio uero conuenit tan naturae, quam personae: per hoc dicitur ac dubium, quod Christus secundum hominem praedestinatus est esse filius dei. Hoc probatur per Apostolum Ro. i. dicentem de filio. qui scilicet filius factus est ei scilicet patri exsemine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute. Probatur ratione, nam natura humana praedestinata est uniri deo, per quam unionem uerbum factum. est homo, & homo est deus, & filius dei, & sic uerbum uel Christus praedestinatum, uel praedestinatus est secundum hominem esse filius dei.

¶ Sed di. contra: aut Iy secundum accipitur reduplicatiue, aut specificatiue: & utroque modo est falsa, quia praeiacens est falsa, scilicet Christus prae destinatus est filius dei. Nam praedestinatio praecedit illud respectu cuius est, sed nihil praecessit Christum seu uerbum, ut supra patuit. cum sit persona aeterna: igitur falsum est, quod Christus praedestina. tus est esse filius dei, quia ab aeterno fuit filius dei: nec accipitur, ut est dictio distrahens, uel diminuens: sicut aethiops est albus secundum dentes, tum quia additur etum quia etiam sic est falsa: quia humana natura non est predestinata esse filius dei: cum humana natura non sit filius dei, Respondetur, quod Iy secundum quod, improprie accipitur: ut est dicti distrahens, uel diminuens. ad hunc sensum christus secundum quod homo est praedestinatus filius dei id est humana natura praedestinata est uniri uerbo: unde factumest, ut homo ille est deus, & filius dei: & deus homo. Et haec uidetur intentio Sco. dicentis. Sicut prdestina tum est hanc naturam uniri uerbo, ita perdestinatum est uerbum esse hominem, & hunc hominem esse uerbum. Et ita exponit Havmo in glos. ad Rom. i. Humanitas, quae non erat antea, praedestinata est scilicet, ut uniretur uerbo. Et Beatus Aug. in glos. ibidem. Praedestinata est humanae nature tanta, & tam excelsa, & summa subjectio: ut quo attolleretur, ulterius, non haberet: sic pro nobis ipsa diuinitas quousque se deponeret humilie non habuit, quam suscepta hominis natura cuminfirmitate carnis usque ad mortem crucis. sic & praepositiuus sensit. Praedestinatum est inquit: ut haec persona secundum humanitatem sit filius dei: non tamen pdestinatum est, ut illa personasit filius dei; quia non est filius dei per gratiam, sed per naturam.

¶ Et nota, quod ibi secundum humanitatem, non determinat Iy filius dei: sed Iy persona: ut sit sensus. Haec persona secundumhumanitatem, id est haec persona subsistens in humanitate, in qua non fuit semper subsistens, Huicuidet satis concordare Aug. super Io. trac. cv. & habetur ubi supra in glos cum inquit. Recte dicitur filius dei praedestinatus non secundum id, d est uerbum dei: deus apud deum, ut quid enim pdestinaretur: cum ia esset, quod erat sine initio, & sine termino sempiternus: illud enim praedestinandum erat, uod nondum erat: ut sic suo tempore fieret, quem admodum ante omnia tempora praedestinatum erat, ut fieret. Quisquis ergo filium dei per destinatum negat, hunc eundem filium hominis negat. Haecilse. Praedestinatus est ergo Iesus: ut qui futurus est secundum carne filius Dauid, esset in uirtute filius dei. in uirtute scilicet deitatis. Ecce si bene, & caute intelligunt omnes aucto, ad hoc tendunt, quod illud praedestinatur, quod non erat, illud, quod futurum esse praedestinatur, Humana ergo natura, quae non semper fuit unita uerbo: praedestinata est uniri, ex quo etiam praedestinatum est, quod uerbum in tempore factum est homo. Prae destinatum est etiam, quod homo ille est deus: non quod ille homo factus est deus: quia ille homo aeternaliter erat deus. Praedestinatum tamen est, & factum est, quod ille homo est deus, ut praedestinatum, & factum de terminant complexionem Factum enim est, quod haec est uera: ille homo est deus: non enim semper fuit uera: quia non ante incarnationem: sic ergo praedestinatum est, quod ilse homo est filius dei, quae non semper fuit uera. Et ad hunc sensum illa conceditur: Christus secundum hominem est praedestinatus filias dei: ita uidetur mihi propunc esse dicendum, non tamen meo sensui innitor: sed humiliter cedo uerius sentienti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1