Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO. X. CIT de idiomatibus ratione unionis conuenientibus naturae. Consequenter determinat de idiomatibus, quratione. naturae conueniunt personae. Et primo de his, quae in dignitatem sonant. Secundo de his, quae defectum important distinct. xj. Agit autem in hac distinctione decima de personalitate christi, secundum quod homo, quod pertinet ad dignitatem naturae. Item de adoptione, quae pertinet ad dignitatem gratiae: & de praedestinatione, quae pertinet ad dignitatem gloriae: Et secundum haec sententia textus tribus sequentibus conclusionibus continetur.
¶ Prima. Christum secundum quod homo, aliquid uel personam esse ab aliquibus conceditur. Ab aliis uero christum secundum quod homo esse personam negatur.
On this page