Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. QVAERITVR circa hanc jDM distinctionem, utrum Christus && qui secundum sermonis pro e prietatem creator dicitur: etiam creatura catholice asseratur.
¶ Quoad primum notandum, quod creatura dicitur illud, quod creatur. Dictum autem est dis. j. lib. ij. quod creari dicitur aliquid quadrupliciter sed illis dimissis ad ppositum aliquid dicitur crearidupliciter. Vno modo large: quia, producitur de non esse ad esse: & ita conuenit omni alij a deo: secundum quam accenptionem sumitur illa communis diuisio entis in creatorem, & creaturam. Aliomodo accipitur proprie, & strictae: & sic illud dicitur creari, quod producitur simpliciter post non esse ad eem a solo deo de nimilo: ita quod nihil eius praesupponitur, nec educitur de subjecto: & hoc modo angelus, & anima intellectiua, gratia, & similia creari dicuntur: quia a solo deo producuntur: qui in producendo effectum non requirit causam materialem, siue subjectum. Quicquid enim producit in subjecto, producere potest sine sub cto: & per hoc nullus effectus id cuius productionem concurrit causa secunda creatur: quia omnis talis de potentia subjecti educitur: non enim potest causa secunda aliquid producere nisi de potentia subjecti: de quo latius in secundo. In proposito autem non accipitur sic stiicte, quia manifestum est, quod sic accipiendo neque Christus, neque huma na natura in Christo est creatura. Non Christus; quia suppositum Christi non est productum de nihilo, cum sit aeternum. Neque natura humana, quia licet illa sit producta post non esse ad esse: non tamen de nihilo, quia praefuit materia. Nec a solo deo: quia ad formationem corporis concurrebat actio matris, ut supra dictum est. Sed accipitur large, & primo modo: quo modo certum est humanam naturam in Christo esse creaturam.
¶ Secundo notandum, quod sic accipiendo creaturam, duplex uidetur esse modus loquendi doctorum. Vnus magistri, qui negat Christum esse creaturam simpliciter, id est sine addito: quia nullum aeternum est creatura: Christus est aeternus: nam Christus supponit prosupposito uerbi, quod est aeternum, & per consequens non est creatura; quia omnis creatura est producta de non esse ad esse: sed nullum aeternum aliquando non fuit, & ita nullum aeternum productum est a non esse ad esse. Opinionem magistri imitantur plurimi doc. & pene tota theologorum schola. Alij simpliciter concedunt illam: Christus est creatura: sicut illam Christus est temporalis: Christus est mortalis, passibilis, filius uirginis: simul concedentes illas, Christus est aeternus, immortalis, impassibilis, silius dei patris, quae non opponuntur prioribus: ut dictum est supra distin. vij.
¶ Habent illi pro se auctoritates plurimas. Primo auctoritatem Apostoli ad Gala. iiij. Misit deus filium suum unigenitum factum ex muliere, factum sublege. ubi simpliciter dicitur filius dei factus sine determinatione aliqua. Itembeatus Augu. in sermone quodam de natiuitate domini. Magnum sacramentum, & admirabile mysterium, quia creator mundi uoluit esse creatura. Idem in sermone domini in monte. Voluit esse creatura, qui est creator. Item Hiero. super epistolas ad Eph. ij. ubi dicitur. Ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu. Dicit. Multi timore trepidant, neChristum esse creaturam dicere compellantur. Nos proclamamus non esse periculum dicere, Christum esse creaturam. Item Dama. in iij. Christus est creatus, & increatus, passibilis, & impassibilis. Et alibi. Non scandalizatur ad nomen creaturae, qui se seruum, aut uermem, aut granum natum de uirgine nominat. Idem. Quid mirabilius, quam creatorem creari, plasmatorem plasmari. Item Leo Papa in sermone de natiuitate domini. Noua inaudita conuentio. Deus, qui semper est, & qui semper erat: sit creatura. Item Richar. De sancto Victore. Fit creator creatura. Ad auctoritates uero Beati Augu. & Ambro. per magistrum ad oppositum allegatas, & inductas, dicunt, loquuntur de Christo secundum naturam diuinam: quod etiam satis ex hoc patet: quia loquuntur contra Arrium, qui Christi negauit diuinitatem, & puram esse creaturam mentitus est, unde dixit Chrissum secundum umne esse suum fore creaturam. Hinc & Ambriu j. de trini. ubi dixit. Numquid dicto factus est Christus: nunquid mandato creatus est Christus: subdit. Quo autem in deo creatura esse potest. Est enim deus naturae simplicis, non coniunctae, nec compositae, cui nihil accidit, sed solum, quod diuinum est in natura habet sua. Ecce tota probatio procedit de naturam diuina: Nihil autem dubium est in Christo esse naturam humanam: non ergo loquitur de Christo secundum naturam diuinam. Vnde dicunt consequenter illi, quod sicut conceditur Christum esse genitum temporaliter ex uirgine, & temporaliter pro ductum: ita concedendum est Christum esse temporaliter creatum ex uirgine: & per consequens esse creaturam. Licet illae locutiones parcius proferendae sunt, neearum occasione simplices possint seduci in errorem Arrij: credentes Christum etiam secundum naturam diuinam esse creatura, quod est erroneum, & haeresis condemnata.
¶ Tertio notandum, quod isti duo modi magis uidentur differre in quid nominis termini, quam in re ipsa. Res enim satis certa est: certum quippe est in Christo duas naturas fore: diuinam increatam, & humanum creatam in tenpore, & assumpta. Certum est secndo: quod in Christo non sunt duo supposita, aut per sonae: sed una persona subsistens in duabus naturis: diuina, & humana. Certum est tertio, quod nomen Christus supponit pro persona siue supposito subsistente in duabus naturis. Et quoniam natura assumpta realiter distinguitur a persona assumente: natura autem diuina non distinguitur realiter a persona, sed tantum formaliter: ideo nomen Christus non supponit pronatura humana assunpta: sed bene supponit identice pro diuina.
¶ Sed differentia opinionum est de termino creari, & creatura. Vnde creari potest accipi simpliciter, & creatura. ut non praedicantur de aliquo nisi cui immediate conueniunt: sicut incipere, & produci, seu fieri: de quibus supra distinct. vij. Et sic creatura dicitur illud, quod de nouo producitur, siue produ¬ ctum est, post qua non fuit. Et creare est aliquid de non esse producere ad esse: & sic accipit magister, & sui sequaces. Alio modo accipitur creari, & creatura: ut etiam praedicatur de aliquo, cui mediate conuenit: sicut genitum, & generari: & sic creati est aliquid producide non esse ad esse: uel subsistere in natura de nouo producta de non eise ad esse. Et creatura est, quod productum est de non esse ad esse. Vel quod in natura sic producta subsistit: sicut genitum dicitur, quod per generationem recipit nouum esse simpliciter: siue ipsum prius fuerit: siue non. Primo modo accipit prima opinio. Secundo modo accipit secunda opinio.
¶ Accipiendocreati, & creatura in prima significatione in ultimo notabili posita: Christus non est dicendus creatura. Probatur conclusio: quia Christus non est de nono productus ad esse, postquam non fuit: ergo non est creatura. Tenet consequentia a diffinitione quid nominis ad diffinitionem. Antecedens probatur: quia nullum suppositum diuinum est de nono productum, Christus est suppositum diuinum. ergo. Consequentia nota cum maiorem, quia supposita diuina sunt aeterna. Minor patet ex praedictis distinct. vj. quaest. ij.
¶ Secunda conclusio. Creatura secundo modo accepta uere praedicatur de Christo, qui est uerbi aeterna persona. Probatur conclusio: quia suppositum uerbi, quod est, Christus: subustit in natura humana quae est creatura: ergo est creatura. Tenet consequentia ex quid nominis creatura illo modo acceptae. Antecedens patet ex supradictis quaestione. ij. distin. vi.
¶ Item Christus est temporaliter genitus: ergo creatura. Tenet consequentia: quia temporaliter gigni est inferius ad creari: & temporaliter genitus est in ferius ad ly creatura: ut patet ex quid nominis utriusque.
¶ Tertia conclusioSecundum utrasque opiniones, & omnem catholicum Christum esse creatorem, est simpliciter concedendum. Probatur: quia Christus est uerbum, per quod omnia facta sunt: ergo creator. Tenet consequentia: quia factor, & creator in proposito pro eodem accipiuntur. Ex quo patet, quod non opponuntur creator, & creatura, capiendo creatura secundo modo: licet primo modo opponantur: sicut & genitus, & ingenitus, mortalis, & immortalis: de quibus supra distin. vij. patet. Secundo quod dictua opiniones etsi sint diuersae: non tamensunt aduersae: idem enim sentiunt in re: sed in acceptione termini differunt. j.
¶ Quantum ad articulum tertium duE bitatur, utrum illa sit concedenda. Christus secundum quod homo: similiter & illa Christus secundum humanitatem est creatura.
¶ Pro responsione sunponitur ex dictis supra in distin. vij. conclusione. viij. quod illae differunt: Christus secundum quod homo est creatura: & Christus secundum humanitatem est creatura. Et habet hoc dubium locum secundum primam opinionem negantem illam Christus est creatura: nam secundum opinionem secundam, certiest, quod ambae sunt uerae: ideo respondetur secundum prima opinionem, quae communiores: & est prima propositio. Accipiendo l secundum quod proprie, hoc est reduplicatiue, uel specificatiue: illa est falsa: Christus secundum quod homo est creatura. Patet quia eius praeiacens est falsa: scilicet Christus est creatura, & per consequens illa reduplicatiua, & specificatiua est falsa. Consequentia tenet ex dictis supra distinct. vij. quia omnis reduplicatiua, & specificatiua praesupponit suam praeiacentem.
¶ Secunda propositio. Illapropositio, Christus secundum humanitatem est creatura, concedenda est & catholice asserenda. Patet, quia in ea ly secundum est dictio distrahens seu diminuens, sicut in illa: aethiops est albus secundum dentes, & ita distrahitpraedicatum ad standum pro illo, cuius pars seu natura in qua subsistit, quae est quasi pars est creatura, & ideo ad eius ueritatem sufficit quod natura humana, in qua Christus subsistit, est creatura, sicut ad ueritatem illius aethiops secundum dentes est albus ( prout secundum dentes est determinatio¬ praedicati) sufficit ueritas illius, dentes, qui sunt partes aethiopis sunt albi de quo latius ubi supra.
On this page