Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XI. CIT de hoc idiomate creatura, quid sonat indefectibilitatem conuenientem personae ratione naturae. In hac dist. xij. agit de caeteris, scilicet de inceptione alterius naturae assumptibilitate, atque peccabilitate, & secundum haec continetur sententia tex tus in tribus conclusionibus summariae: quarum prima est.

¶ Si ad personam Christi respicias, dic hominem illum semper fuisse: si ad naturam hominis, concede eum cepisse.

¶ Secunda: quamuis deus naturam humanam aliunde assumere potuit, quam ab ea, quae peccauerat, congruebat tamen ipsam ab Adam assumi, ut uinceretur inimicus peream, quam uicerat.

¶ Tertia. Neque Christi persona: nec natura uerbo unita peccare potuit: quam licet in foemineo ualuit, in uirili tamen sexu assumere uoluit. Harum declarationem textus prosequitur latius.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum