Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem & quaeritur: utrum tantum quatuor Drerum genera sunt eodem chari¬ & tatis habitudiligenda.

¶ Solito more tribus articulis haec quaestio dis soluet. Primus erit notabilium: secudus conclusionum: tertius dubiorum.

¶ Quantum ad pri¬ mum notandum: quod non omne diligibile est diligendum charitate. Nam cuicumque possum uel le bonum, illud possum diligere: cum diligere aliquid nihil aliud sit, quam uelle alicuibonum. Et cum ens, & bonum conuertatur: sequitur, quod non omne ens est diligibile. Etiam uolendo alicui bonum, quod non habet nec ipsum habere condecet sic uolendo ipsum diligo: licet inordinate.

¶ Praeterea: quolibetente possum frui: licet inordinate. Fruitio autem dilectioest; ut patet ex dist. i. lib. primi. Sed charitate diligibile est illud bonum solum: & omne tale, quod sub objecto adae qua to charitatis includitur, seu continetur. Est autem secundum Petrum de alia coq. unica iii. sentent. obiectum adaequatum charitatis, deus, & omne, quod deus uult a nobis propter se diligi: natum participare deum beatifice de potentia ordinata.

¶ Per primum terminum deus, exprimit obiectum principale, & primarium charitatis: quod solum propter se diligitur tanquam finis ultimus, & summum diligibile: omnia autem alia propter eum. Dicitur omne, quod uult, a nobis propter se diligi. Hic tangunt obiecta secundaria: ut creaturae rationales, quae non propter finaliter: sed propter deum principaliter sunt amande. Dicitur natum participare deum beatifice: per quod excluduntur creaturae irrationales, quae non sunt partes creaturae rationalis: hae enim non sunt capaces beatitudinis.

¶ Sed notandum: quo creatura dupliciter potest participare beatitudinem. Vno modo formaliter: quia potest per actum beatificum formaliter tendere in deum ipsum uidendo, & eo fruendo: & sic solacreatura rationalis est capax beatitudinis. Alio modo potest participare deum beatifice: non formaliter fruendo deo: sed quia potest participare aliquem effectum beatitudinis, seu glorig in ipsum redundantis. Sic conpus nostru participando dotes gloriae ex beatitudine anime in ipsum redundates (q sunt quidam effectus gloriae) dicitur participare deum beatifice. Quo autem dotes sunt effectus gloriae: pertinet ad quartum librum.

¶ Secundo notandum, quod actus charitatis proprius, est amor amicitiae dei mediatus, uel immediatus. Nam ut dictum est dist. xxvj. Amor dei concupiscentiae, quo diligitur deus, ut bonum nostrum, est ictus pei: & dicitur amor mediatus, uel immediatus. Amorem dei immediatum uoco amorem dei termina tum in deo praecise: quo deus in se, & propter se diligitur: & non in creatura ita, quod illo actu solus deus diligitur propter se Mediatum uoco amorem, quo amo proximum propter deum, quo scilicet primo proximus: & per proximum amatur deus. Omnis. enim charitatiua dilectio: et si quandoque ad creaturam terminatur, non tamen ib sistit: sed ultra refertur in deum. Vnde actus, quo amo creaturam propter se praecise non referendo in deum: nunquam est actus charitatis: neque amor creaturae, propter deum est actus charitatis propter amorem creaturae: sed propter amorem dei in amore creaturae propter deum inclusum. Non enim est actus ille actus charitatis, ut terminatur in proximum, sed ut refertur ultra in deum, tanquam in finem propter se summe dilectum. Ideo Augu. lo quens de dilectione proximi charitatiue diligendi, dicit eum diligendum non in se, sed in deo, uel propter deum.

¶ Tertio notandum, sicut dictum est de habitu fidei, & spei: ita similiter hic distinguitur duplex hapitus, charitatis: infusus scilicet & acquisitus. Infusus unus est respectu olum diligibilium dei scilicet & creaturae propter deum, qui principaliter inclinat ad diligendum deum propter se, & omne, quod uult deus diligi propter deum, & mediante illo tanquam principio partialiinclinat ad diligendum proximum. Vnde si diligo deum & omne, quid deus uult a me diligi: & post constet mihi per scripturam, quod deus uult a me diligi: tunc charitas infusa inclinat me mediate: quia mediante, actu suo, & charitate acquisita, ac uoluntate tanquam potentia ad diligendum a, sicut modo constat per scripturam: quod deus uult inimicum meum pro statu isto diligia me. Et tunc per, habitum charitatis infusae cum charitate acquisita: inclinor ad diligendum inimicum. Postquam uero inimicus damnabitur: tunc non diligam eum, quia tunc deus non uult me¬ diligere eum: & tamen semper manet idem habitus cnaritatis. Posset etiam dici secundum aliam opinionem similiter sicut de fide, quod habitus charitatis infusus immediate inclinat: tamen concurrente charitate acquiuta ad quemlibet actum diligendi deum propter se: & creatus ram, quam nobis deus uult diligi propter deum.

¶ Habitus uero charitatis acquisitus secundum diuersitatem actuum ipecie distinctorum, & ipse plurificatur pecie. Ex quo patet, quod bonitas, proximinon mouet ad diligendum eum charitatiue: sed bonitas dei propter cuius, praeceptum de diligendo proximum: diligens deum uult diligere, & proximum, siue bonus sit, siue malus. Quarto notandum, quod nomine proximi intelligitur quilibet, cuius dilectio, & amicitia est deo grata, ita ut placeat deo, ut ab ipso diligatur idest omnis ille, a quo deus uult diligi. Non enim debeo rationabiliter, ait Sco. uelle summe dilectum ab illo condiligi, a quo non uult diligi, cuius scilicet dilectio non est sibi grata. Nam diligert proximum charitatiue: est uelle proximo inesse dilectionem dei Siquidem nihil melius possum uelle proximo inesse cum dilectio dei sit summum donum proximo communicabile: quia ergo certum est bonorum dilectionem esse deo gratam absolute uolendum est dilectionem dei inesse eis. Et quoniam hoc de quocunque viatore signato est dubium: debeo hoc sibi uelle sub conditione scilicet si placet ei ab eo diligi. Circa uiatores autem in communi: quia semper supponendum est aliquos esse bonos, quorum dilectio est sibi grata, uel non displicens potest haberi actus absolute uolendi deum ab eis condiligi. Circa dam natos autem, daemones, uel homines, qui sunt ei actualiter displicentes, non debeo eos uelle deum diligere. haec Scotus. Quantum ad secundum articulum est conclusio prima. Tantum sunt quatuor diligibilium genera habitu charitatis diligenda. Probatur conclusio auctoritate beati Augu. quae habetur in litera: & ratione sic. Quicunque sunt beatitudinis nobiscum participes a nobis sunt charitate diligendi: sed aa¬ les sunt tantum quatuor: ergo. Consequentia nota. Maior patet ex notabili primo, quia quilibet capax beatitudinis continetur sub obiecto charitatis. Minor probatur: quicunque sunt charitate diligendi, aut sunt deus: aut nosipsi: aut proximus: aut nostrum, uel proximi conpus: illi differunt genere. Nam deus genere differt ab omni creatura: dependen enim, & independens genere differunt: solus deus est independens: omne aliud a deo est dependens. Item nosipsigenere differimus ab angelis, & anima bus separatis, quae tamen sunt proximinostri: licet non differamus genere ab omnibus proximis: quia homo non difsert genere: immo nec specie a proximo homine beato, uel viatore. Genere dico, aut specie essentiali: licet bene accidentali. Similiter, & corpus nostrum, aut proximi distinguitur genere a nobis, & proximo: sicut simplex a composito. Quod autem praeter illa quatuor: genera, nulla alia sint charitate diligenda: patet: quia nulla alia sunt beatitudinis capatia: ergo nulla alia continetur sub objecto charitatis: ergo diligibilia charitate.

¶ Secunda coclusio. In omnibus creaturis diligibilibe charitate, una specie est charitas infusa. In eodem uero supposito respectu omnium charitate diligibilium est numero una.

¶ Dicitur notanter creaturis: quia deus licet charitate nos diligat: non tamen per habitum infusum: sed ipse est charitas, qua nos diligit. Charitas dico essentialis: & spiritus sanctus charitas notionalis. Sed conelusio probatur: quia una est charitas in susa, quae inclinat ad diligendum omnia beatitudinis capacia mediate, uelimmediate: ut dictum est in notabilitertio. Vna dico specie in diuersis subjectis: quia in diuersis subjectis non potest esse unum accidens numero secundum potentiam ordinatam, siue naturaliter. In eodem autem subjecto non multiplicatur numero: quia non possunt esse plura accidentia numero in eodem subjecto: nisi sint partes unius totius accidentis, in quo uniuntur sicut gradus intensionales.

¶ Tertia conclusio. Tot pouendisunt habitus charitatis acquisiti specie distincti, quot sunt actus tales, deum, & proximum ex charitate diligendi. Probatur: quia actus a charitate eliciti, aut charita tem generantes, specie distinguuntur, ut actus diligendi deum propter se praecise: & actus diligendi proximum propter deum: ergo, & habitus ex eis geniti. Tenet consequentia: quia distinctio habituum sequitur distinctionem actuum ex quibus generantur: ut supra habitum est. Antecedens patet: quia omnes actus habentes diuersa obiecta totalia distinguuntur specie: plus enim differunt, quam duo actus eiusdem objecti in diuersis sub jectis. Tales autem differunt numero: ergo actus plus differentes differunt specie: quia omnis differentia maior numerali est specifica. Dicitur totalis: quia eodem actu possum diligere deum, & proximum propter deum: & sed nullum eorum est oblectum totale partiale: ideo non sunt plures actus: sed unus tantum. de hoc supra in. j. dist. i. Et tantum de arti. ij.

¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo: utrum angeli, & beati sint proximinostri: & uidetur, quod non: quia iuxta parabolam Luce. x. Proximus est, cui benefacere possumus, sed angelis, & beatis beneficia nulla possumus impendere. Tun quia nulla nobis cum eis est conuersatio: ideo nec amicitia. Tum quia quieta ti sunt in omni suo desiderio: quia perfecte beati. In oppositum est magister in textu. Respondetur, quod tam angeli sancti, quam beati, quam animae in purgatorio existentes sunt ni proximi: nam sut nobilcum capaces beatitudinis: ergo nostri proximi. Tenet consequentia: quia omnis creatura beatitudinis capax formaliter noster, pro: imus est. Item omnis creatura rationalis uiatrix proximus dicitur: secundum Pe. Camera. Aug. sermo. ij. dominicae. xx. qui est in numero. cexxxix& in sermo. cexxj. idem uult. Et dico creatura propter deum, qui propter infinitam excellentiam suae naturae diuinae proximus noster dici non potest: sed dominus noster. Quem etiam non sicut nosipsos (quod de proximo praecipitur) sed super nos toto corde, &. anima diligere debemus: & hoc uerum est secundum naturam diuinam. Christus tamen secundum naturam humanam proximus noster dici uoluit in supra allegata parabola incidentis in latrones: ubiper Samaritanum ipse intelligitur: qui curam sauciato impendit, & misericordiam. Ideo proximus eius domino sententiam legisperiti approbante dictus est. Nam & nos fratres appellare dignatus est Mat. ult. Ite, nunciate fratribus meis, ut eant in galileam &c. Dicitur etiam capax formaliter beatitudinis propter corpus nostrum: quod proximus noster dici non potest: quia infra nos est. Nec capax diuinae fruitionis, & uisionis, quae sunt beatitudo formalis: est tamen capax gloriae per redundantiam: ut dictum est.

¶ Ad rationes respondetur. Vno modo secundum magistrum: licet angelis beneficia impendere non possumus: ipsi tamen nobis beneficia impendere possunt, & multipliciaimpendunt: & per hoc nos eorum proximos constituunt. Sed cum nonien proximus sit relatiuum aequiparantiae: ut perximus sit proximi proximus: quia nos proximi eorum sumus: sequitur, quod & ipsi nostri sint proximi. Alio modo etiam posset dici, quod etiam nosipsis beneficia praestamus, inquantum ex bona, & meritoria nostra conuersatione eos laetificamus: beatitudinem eorum accidentalem aug. mentando: secundum illud Luc. xv. Gaudium erit in caelo super uno peccatore pcenitentiam agente. Desiderant, enim ciuitatem suam (ruinam passam) ex nobis restaurari. Ideo beneficium sibi praestari a nobis reputant: quoties nos tanquam lapides uiuos ad eiusdem caelestis aedificij restaurationem operibus meritorijs coaptamus.

¶ Ad secundum dicitur: quod licet non sit nobis nunc cum angelis in uita humana conuersatio: neque cum animabus separatis; erit tamen nobis in beatitudine iucundissima conuersatio: & etiam nunc cum eis communicamus in uita gratiae: licet non in uita naturae.

¶ Ad tertium dicitur: licet sint beati, & quietati in suo desiderio quantum ad beatitudinem essentialem: non tamen quo ad accidentalem, quae in dies augentur usque ad finale iudicium: quoties peccatores conuertuntur: ac purgati ad gloriam assumuntur.

¶ Dubitatur secundo, utrum daemones, & damnati sint ex charitate diligendi: & arguitur quod sic. Omnis dilectio meritoria est charitatiuas sed aliqua dilectio daemonis, aut damnati est meritoria: ergo. Consequentia nota. Maior probatur, quia omnis actus meritorius procedit ex charitate, & gratia ut patuit in ij. dist. xxvij. ergo omnis dilectio meritoria est charitatiua. Item, enim est esse charitatiuum, & esse ex charitate. Minor probitur, quia quis potest uelle daemonem esse naturam intellectualem: quia talem eam deus condidit, & sic eius naturam conseruat: & hoc uolen do diligit daemonem ex charitate. Quid diligit, probatur: quia uult bonum daemoni, uolendo cum esse tam nobilem naturam. hoc enim esse bonum est. Quodex charitate: probatur: quia ad hoc uolendum inclinat charitas, quia charitas inclinat ad uolendum omne uolitum: a deo scitum essetale, eo quod deus sic uult.

¶ Prae terea iubemur mali, & peccatoris naturam diligere: quia bona, & ad imaginem dei creata, uitium uero odire: hoc autem conuenit damnatis, quorum natura est bona. Similiter posset aroui de brutis: quod essent ex charitate diligenda, quia possumus eis meritorie uti ad laudem dei: & sic eis uelle bonum naturale scilicet ualitudinem: & tamen non sunt aliqua: horum quatuor diligibilium.

¶ Pro responsione ad dubium notandum, quod aliquid charitatiue, uel ex charitate diligere accipitur dupliciter. Vno modo stricte secundum descriptionem obiecti charitatis in primo notabilipositam: ut scilicet est aliquid diligere ex gratia tanquam amicum secum in beatitudine communicatiuum. Et secundum hanc acceptionem diuisit Btus Aug. & magister diligibile ex charitate in quatuor genera diligibilium. Alio modo accipitur largius pro omnidiligere, ad quod charitas inclinat; qua lis est omnis dilectio meritoria.

¶ Per hoc ad dubium respondetur; quod loquendo de diligere ex charitate primo modo: sic nec daemones, nec damnati, nec bruta, nec quaecunque non rationalia: puta nec uirtutes: nec beatitudo ipsa formalis solo corpore humano excepto, sunt ex charitate diligibilia: quia non sunt diligibilia: ut amica nobiscum in beatitudine communicatiua. Accipiendo autem diligere ex charitate secundo modo: sic omnia praedicta, & omnis natura potest ex charitate diligi: quia qualibet natura uti possumus meritorie ad finem ultimum: & sic utendo diligere ex charitate. Haec est sententia beatorum Tho. & Bonauen. praesenti dii. stin.

¶ Posset etiam dubitari tertio quo I mo nosipsos possumus diligere ex charitate: cum dicat Greg. homil. xiij. Nemo ad seipsum charitatem habere dicitur: sed charitas in alterum tendit, ut charitas ese possit. Sed breuiter dicitur, solutio huius dubii stat, in quid nominis termini: nam charitas quandoque strictissimeaccipitur pro habitu, quo diligimus alterum in beatitudine nobiscum communicatium: & illo modo loqtur Greg. Sed alio modo accipitur largius prohabitu, quo diligimus aliquod beatificabile, siue sit a nobis distinctum, siue non: & sic accipit beatus Aug. & magister. Et tantum de illa quaestione:.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1