Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXVIII. ETERMINATO de charitate in se, & eius praecepto: consequenter in hac dist. xxviii. magister agit de charitatis obiedcto, ostendens quae sint a nobis charitate diligenda. Et colligitur sententia textus in subjectis tribus conclusionibus.

¶ Prima. Quatuor diligendatum rerum genera: scilicet deus, qui supra nos est, nosipsi; & proximus, qui iuxta nos: ac corpus, quid infra nos est: a nobis sunt charitate diligenda.

¶ Secunda conclusio. In duobus charitatis praeceptis omnia diligenda charitate compraehenduntur, expresse, uel implicite: deus uidelicet in primo: & proximus in secundo expresse. Noipsi¬ & corpus in secundo praecepto implicite, cum dicitur: diliges proximum tuum sicut teipsum.

¶ Tertia conclusio. Non deus secundum diuinitatem: sed christus secundum humanitatem, & angeli sunt, a nobis sicut proximi diligendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum