Quaestio 1
Quaestio 1
QVAESTIO VNICA. CIRCA hanc distinctionem quaeritur utrum in patria sine imperfectione maneant QOTXV uirtutes theologicae.
¶ Per tres articulos, quorum primo terminitibi declarabuntur: secundo conclusiones subiungentur; tertio dubia monebuntur: haec descindetur quaestio.
¶ Quantum ad primum: notandum, quod ad inuestigandum, unde surgat repugnantia habituum manendi in patria, uidendum est primo de actibus: & per haec de habitibus. Videndum igitur est de actu fidei, & uisionis, & spei, & tentionis, seu habitionis Notandum igitur, quod actus fidei, & uisionis eiusdem obiecti scilicet dei, circusscripta omni distinctione in obiecto: differunt specie: & sunt adinuicem oppositi. Primum patet: quia eiusdem obiecti: & sub eadem ratione formali obiecti possunt esse multi actus in eadem potentia specie distincti: ut de eodem objecto habetur cognitio intuitiua, & abstractiua, quae subeadem ratione reptaesentant. objectum: & tamen differunt specie propter diuersam a pproximationem obiecti: ut. q. i. prologi patuit. Cum, enim perfectio actus sit a duobus scilicet potentia, & obiecto: quando uariantur in se: uel in conjunctione cum reliqua causa: siue in approximatione ad reliquam causam: tunc quia minus perfecte agunt causae partiales respectu effectus; quando non sunt sufficienter appro ximatae, & coniunctae uariabitur perfectio actionis, & effectus. Et ita in proposito respectu actus uisionis deus est in se praesens in ratione uisibilis intellectui. Respectu actus credendi non est in se, praesens, hoc modo: sed in enigmate: & per consequens actus credendi est imperfectior, & alterius specier ab actu uisionis. Sic respectu actus tentionis, obiectum est in se praesens uoluntati: respectu actus desiderii absens. Et quia actus desiderii, seu spei est actus obiecti, ut absentis: sicut & actus fidei est actus objecti non apparentis: erit alterius speciei ab actu tentionis, qui est objecti ut habiti: & actu uisionis, qui est obiecti, ut in se praesentis. Non propter alia rationem in obiecto, nec in potentia: sed propter aliam approximationem obiecti ad reliquam partialem causam. i potentiam, quae sufficit ad distinguendum speciem effectuum: ut si aliquis effectus sequeretur solem pracise, ut est praesens secundum radium rectum: & aliquis effectus, ut est praesens praecise secundum radium refsexum: illi effectus distinguerentur specie.
¶ Ex quo sequitur primo, quod imperfectio non apparentiae est de essentia actus fidei: similiter imperfectio absentiae obiecti in se est de essentia actus spei: ita quod actus fidei, & actus uisionis, non solum distinguuntur specie accidentali: sed specieessentiali: sic de actibus spei, & tensionis.
¶ Tertio sequitur, quod actus fidei, & spei non possunt perfici manentes in se secundum essentiam: quia si stante actu fidei in intellectu respectu obiecti non apparentis, si obiectum apparuerit & ita sui uisionem causabit: iam actus fidei eiusdem objecti praeexistens non solum desinit esse fides: sed simpliciter desinit esse: nam non apparentia obiecti est de essentia actus fidei. Similiter si stante actu spei respectu desiderati desideratum fiat praesens speranti: & in eo causabit sui fruitionem in sperante, iam non solum actus desiderij praeexistens desinit esse spei actus: sed simpliciter desinit esse.
¶ Ex quibus manifestum est, quod cum uisione non potest stare actus fidei eiusdem objecti: nec cum actu tensionis actus eiusdem objecti: quia non potest idem cognosci euidenter, & obscure: nec idem teneri ut praesens, & desiderari ut absens,
¶ Licet autem actus illi sic sint oppositi, & similiter eorum habitus: ut dictum est dist. xxiii. tamen habitus no opponuntur actibus oppositi habitus. Gratia exempli. Habitus fidei non repugnat uisioni: nec habitus spei actibus desiderandi: sicut in simili. Licet actus temperantiae, & actus intemperantiae circa idem objectum opponantur: tamen habitus temperantiae stat cum actu intemperantiae: & actus uirtuosus cum habitu uitioso: ut patet in nouiter conuersis. De quolatius supra dist. xxiiij.
¶ Circa illud, quod apostolus assignat pro ratione: cur fides, & spes non manent: quia scilicet sunt ex parte. Quaeratio posset uideri eodem mo militare contra charitatem: quia & charitas uiae est imperfecta: & ita est ex parte.
¶ Ideo notandum secundo, Quo aliter fides, & spes dicuntur esse ex parte, aliter charitas. Nam fides, & spes in suis actibus includunt imperfectionem essentialiter scilicet ineuidentia, & objecti absentia: ita uod si notitia fuerit euides: ia non est actus fidei. Similiter amor si fuerit respectu praesentis, & habiti: iam non est actus spei: ut statim dictum est. Non sic de charitate: quia charitas non determinat sibi necessario imperfectionem: neque in habitu: neque in actu. Charitas enim, quae est habitus inclinans ad diligendum deum, ut bonum summum in se amore amicitiae: non determinat sibialiquem certum gradum intensionis in habitu, uel actu: sed neque imperfectionem in objiecto. Vnde actus intensissimus diligendi deum est actus charitatis, & habitus diligendi quantumcunque perfectus non exit rationem charitatis: unde charitas patriae est charitas: & fruitio beatifica est actus charitatis, ideo charitas non est ex parte essentialiter includens imperfectionem essentialiter in actu suo. Sed charitas uiae potest esse ex parte quam tum ad intensionem habitus similiter, & actus: hoc autem non est sibi essentiale: ut dictum est.
¶ Sed di. Contra actus charitatis uiae essentialiter includit imperfectionem: ergo est ex parte essentialiter sicut fides. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia actus charitatis in quia, specie differt ab actu charitatis patriae, & tanquam species inferior, siue imperfectior a specie superiori, & perfectiori: ergo actus charitatis uiae includit essentialiter imperfectionem: quia carentiam perfectionis illius, in qua praecise actus charitatis patriae excedit dilectionem uiaeAntecedens patet, sicut supra probatum est de fide: quia propter diuersam praesentiam obiecti, elicitur alius actus specie distinctus. Est autem deus in patria in rationei obiecti psens in se: in uia tantum praesens in conceptu, uel specie Respondetur, quod ratio illa bene procedit de actu charitatis fidei: illi enim specie distinguuntur a fruitione patriae: ut probat ratio: sed non probat de charitate maxime infusa, quae manet eadem in patria essentialiter, quae in uia, licet in patria sit perfectior: sicut qualitas quae intenditur, est eadem numero post intensionem, quae fuit ante intensionem.
¶ De habitu charitatis acquisito uidetur dicendum, si fruitio uiae, & fruitio patriae specie differunt: charitas acquisita uiae non esti eadem cum acquisita patriae: quia (ut frequenter dictum est) habitus acquisiti distinguuntur secundum distinctionem actuum, exquibus generantur. Verum, quod ratio charitatis etiam acquisitae non includit impr fectionem: quiain genere significat habitunclinantem ad diligendum deum in se, siue habitum, siue habendum: & ideo tam fruitio uiae, quam patriae sunt actus charitatis.
¶ Aliter respondet sanctus Bonauent, quod dupliciter aliquid dicitur ex par te. Vno modo, quia deficit a perfectione alicuius perfecti, ad quod habet quamdam dispositionem perquam est in potentia ad perfectiorem: sic qualitas remissa est in potentia ad qualitatem intensam. Alio modo, quia deficit a perfectione alterius, ad quod est dispositio quadam cum suioppositione, sicut tepidum ad calidum. Est enim tepidum dispositio ad calidum: & tamen opponitur calido: quia idem non est calidum, & tepidum: & intrante calidita te expellitur tepiditas. Primo modo charitas uiae dicitur esse ex parte: & quid sic e ex parte: non tollitur in patria: sed perficitur. Secundo modo fides, & spes sunt ex parte, & quod sic est ex parte: tollitur in patria. Et de secundo modo loquitur apostolus. Cunuenerit, quod perfectum est: euacuabitur, quod ex parte est. Haec responsio de charitate infusa sustineri potest: sed de acquisita prior responsio uidetur uerior.
¶ Quantum ad articulum secundum, est conclusio prima. Neque fides infusa, neque acquisita manet cum aperta uisione in patria. Et similis conclusio per omnia ponenda est de spe. Probatur utraque conclusionper Apostolum. i. Corin. xiij. & alijs pluribus locis. Et persuadetur ratione secundum Sco. Nullus habitus ponendus est in patria frustra permanere. Frustra id est absque hoc, quod inclinet ad actum proprium: sed frustra est habitus, cuius inclinatioad actum proprium est incompossibilis beatitudini pro statu illo in patris: ergo talis habitus non est ponendus in patria: tunc ultra fides, & spes sunt tales habitus: ergo ponendi non sunt in patria. Antecedens probatur: quia fidei actus est credereuerum non apparens: & actus speidesiderare bonum absens: ut patet ex dictis. Hiautem non sunt beatitudigi compossibiles: ubi omnia cognoscuntur euidenter: & nihil desideratum est absens.
¶ Verum ratio illa non conuincit sed persuasio est. Probat enim, quod quantum ad hunc effectum, qui est inclinare ad actus proprios: frustra ponitur: tamen non ideo simpliciter est frustra: quia est spiritualis ornatus animae: sicut probabile est, quod in corporibus sanctorum martyrum in resurrectio ne reseruantur cicatrices pro singulari ornatu, & gloria corporis: ita dici posset, quod manet fides, & spes, quibus triumpharunt contra insidias daemonum. Iuxta illud. Heb. xj. Sanctiper fidem uicerunt regna, & hoc pro gloria, & ornatu animae: sed propter aucto. Apostoli, & sanctorum tenendest conclusio magis, quam propter rationem.
¶ Secunda conclusio. Charitas, quae viatori infunditur, eadem numero inbeatitudine conseruatur. Probatur per Apostolum. i. Corint. xiij. Charitas nunquam excidet. Et probatur ratione, nulla uirtus, quae non includit essentialiter imperfectionem, euacuabitur in patria: sed charitas est uirtus non includens imperfectionem essentialiter: ergo. Consequentia nota: & maior patet: quia hanc solam causam euacuationis assignat apostolus fidei, & spei: quia sunt ex parte: ut supra habitum est Maior probata est in primo articulo.
¶ Tertia conclusio. Probabile est charitatem acquisitam uiae in patria non manere. Probatur sicut de spe, & fide. Nam charitas uiae essentiali ter includit imperfectionem repugnantem patriae, nam inclinat ad diligendum deum amore amicitiae non praesentem: sed ab sentem in ratione obiecti: ut statim de claratum est. Nec potest habere actum in patria: cum ibi non diligatur, ut ab sens: sed ut praesens in se ipso, ut in articilo primo latius dictum est. Item probabile est fruitionem uiae specie distinguia fruitione patriae: quo posito procedit conclusio, & non alias &c.
¶ Quantum ad tertium articulum dubitatur primo: utrum fidei euacuatae in patria suc cedat aliquis habitus inclinans ad actum uisionis succedentem actui credendi Similiter utrum spei succedat habitus aliquis inclinans ad actum tensionis in patria. Respondetur post Sco. dist. praesenti. quod dictis habitibus uie non succedunt alij habitus proprie loquendo de habitu: ut est qualitas quaedam distincta ab actu inclinatiua ad actum &c. Nam non oportet ponere aliquem habitum distinctum in anima beati (saltem alium a charitate) qui sit principium uidendi, & tendendi in obiectum: quia habitus non ponitur in potentia, nisi ad facilitandum & habilitandum potentiam: ad eliciendum actum prompte, & delectabiliter: uel saltem, ut per habitum objectum fiat praesens, eo modo, quo potentia nata est circa ipsum elicere actum: ut contingit in intellectualibus: ut supra dist. xxiij. dictum est. Sed in beatitudine obiectum est semper praesens potentiae in ratione obiecti: & potentia est summe inclinata, & facilitata. Nec potest assuefieri ad contrarium. Et omnis ratio ponendi habitum in potentia cessat in beatitudine: ergo &c. Item cognitiones, quibus deus cognoscitur: & caetera in deo sunt cognitiones intuitiuae: sed respectu intuitiuae cognitionis non ponitur habitus: ut ostensum est. Similiter si uisio beatifica, & actus tensionis est a solo deo, sicut praemium a solo praemiante: ut quidam probabiliter tenent: ut patuit in. j. dist. i. non est necessarius habitus ad infusionem actus a deo: quoniam etsi ponitur habitus infusus respectu actus eliciendi a potentia: non tamen ponitur habitus respectu actus infusi a deo. Non enim deus indiget instrumento ad creandum aliquem actum in potentia.
¶ Secundo dubitatur contra conclusionem tertiam. Nam ratio charitatis acquisitae, & etiam fruitionis uiae non includit aliquam imperfectionem essentialiter: ergo potest manere in patria. Consequentia nota ex dictis. Antecedens probatur: nam intellectus potest ostendere obiectum, scilicet deum, ut summum amabile in se: & neque ut praesens, neque ut absens. Et circa oblectum sic ostensum uoluntas potest cu¬ cere actum diligendi deum in se, & propter se: & neque ut praesentem, neque ut absentem: lle actus nullam includit imperfectionem: & ideo manebit in patria. Et per consequens etiam habitus ad ipsum inclinans: nam ubi ponitur actus, ibi & habitus eius: saltem si respectu eius poterit esse habitus. Et similiter posset argui de actu diligendi deum, ut summum commodum diligenti, quo tendit potentia in obiectum: nec ut praesens, nec ut absens: & ille potest manere: in patria: immo talis actus tensionis potest eliciin patria & ille erit actus spei: quiaamor concupiscentiae: & sic spes, & eius actus manere possunt in patria: quod est contra conclusionem prima de spe. Ad illa respondetur, quod fruitio uiae non est eiusdem speciei cum fruitione patriae; quod sic probatur: quia si essent eiusdem speciei: non differrent nisi secundum intensum, & remissum: quia cum sint eiusdem objecti secundum eandem rationem, nulla alia differentia assignari potest. Sed consequens falsum: quia si differrent tantum secundum intensionem, & remissionem: posset in tantum habitus charitatis in uia per actuum frequentiam intendi: quod aequa retur habitui charitatis in patria: quia cum solum differunt secundum intensionem, differunt non infinite: sed secundum de terminatum gradum, & proportionem, Sit ergo (exempli causa) secundum duplam proportionem excessus charitatis patriae: poterit charitas uiae in duplo augeri: & sic aequabitur charitati patriae: & per consequens poterit esse principium eliciendi actus in duplo intensiores: & ita eiusdem perfectionis cum actu beatifico: quod est impossibile.
¶ Et si dicitur, perfectio actus eliciti non tantum de pendet ab habitu: sed etiam a potentia, & objecto praesente per actualem intellectionem. Et quanto est perfectius praesens per intellectionem: tanto etiam uoluntas elicit actum perfectiorem. Et quia uiatori ob jectum beatificum non sit praesens per intellectionem intuitiuam: sequitur, quod licet habitus charitatis uiae esset aeque perfectus cum habitu patriae: non tamen erit principium actus eiusdem perfe¬ ctionis: quia deficit aliqua causa partialis. potentia scilicet, & objectum.
¶ Sed ista replica non obstat: quia fruitio uiae, si differt tantum secundum intensionem, & non secundum speciem a fruitione patriae: potest fruitio uiae per solam intensionem eius ascendere ad perfectio nem fruitionis patriae: cum solum finite excedat. Nam potest habitus uiae intendi ultra perfectionem habitus patriag intantum, quod potest esse principium actus eiusdem perfectionis cum fruitione patriae. Item potest deus intendere huiusmodi actum uiae ad aequalitatem fruitionis patriae: & cunc illa fruitione sic intensa habens eam erit beatus absque notitia intuitiua diuinitatis: quid est impossibile: ideo necesse est dicere fruitionem patriae non solum secundum intensionem: sed speciem differre a fruitione uiae: & hoc propter aliam applicationem, & praesentiam specie obiecti: quod est causa partialis actus fruitionis utriusque. Distinguitur enim specie praesentia obiecti per cognitionem, intuitiuam propriam a praesentia per cognitionem solum confusam, aut in conceptu, uel specie. Hoc ergo supposito, ad rationem dubij respondetur, concedendo si ratio dicit conceptum, quod ratio charitatis in genere prout extendit se ad charitatem uiae, & charitate patriae, non includit imperfectionem: Sed tamen roio specialis charitatis uiae includit imperfectionem sicut ens in gnre non dicit imperfectionem: sed ens creatum, uel de pedens dicit imperfectionem. Et cum arguit: intellectus potest ostendere obiectum:, & nec ut praesens, necut absens. Posset illa negari quantum ad notitiam intuitiuam, quam praesupponit actus fruitionis patriae: quia per notitiam intuitiuam semper cognoscitur praesentia obiecti: sed quantum ad ostensionem uiae, potest concedi, quod potest praesentari obiectum: puta deus, ut summe diligendum, siue psens siue absens: sed illa ostensio non est uisio patriae: sed cognitio uiae: & fruitio sequens est fruitio uiae, & non patriae, & per consequens imperfecta, & specierin ferioris ad fruitionem patriae: & ita non manet in patria: neque habitus eius: & ideo licet posset apprehendideus, ut summum diligibile generaliter: & non ut prae sens, uel absens, & ut sic diligi: illa tamer dilectio est imperfecta: & deficit a fruitione beatifica: & ideo non manet in patria.
¶ Dubitatur tertio. Vtrum scientia euacuetur in patria. Respondetur secundum sanctos Tho & Bonauem, quod scientia non euacuatur in patria, quantum ad habtum: sed bene quantum ad sciendimodum. Primum patet: quia habitus scientiae facit ad animae decorem: & non repugnat cognitioni actuali beati. Secundum probatur: quia licet ibi sit cognitio rerum in proprio genere: non tamen est ibi ille, modus qui nunc, quoniam hic omnis scientia, & cognitio intellectiua oritur ex sensitiua. Et secundum philosophum nihilest in intellectu, quid non fuerit in sensu. In patria uero intellectus immediate exit in actum praesente intelligibili: nec praerequirit phantasmata, aut ministerium uirium sensitiuarum: de quo magis uidendum est in quarto. de hoc etiam uide sup. dist. xiiii. Sed licet habitus scientiae uiae non repugnat actuali cognitioni patriae: sicut habitus fidei, & spei non repugnat uisioni, & tensioni: quia tamen in patria actum habere non potest, & apostolus plane dicit: siue scientia destruetur: ideo uidetur probabilius dicendum esse de scientia uiae, sicut de spe, & fide: nec oportet ponere in anima btiomne, quod fuit ornatus, uel perfectio in uia: qumo ornatus ille includit imperfectionem: alioquin oportet ponere in anima beati omnem cognitionem actualem uiae: cum omnis cognitio sit perfectio cognoscentis. Et tantum de illa quaestione.
On this page