Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO. XXXII. CIT de charitate creata, qua a nobis deus diligit, & proximus. In hac distin. xxxii. prosequitur de charitate increata, qua nos diligit deus. Et colligitur sententia textus in tribus sequentibus conclusionibus.

¶ Prima conclusio. Eadem est charitas: & haec increata, qua nos diligit deus, & qua nos deum diligimus. In hac tamen conclusione communiter negatur magister: eo quod charitas, qua nos diligit deus, increata est scilicet spiritus sanctus, siue diuina essentia. Et charitas, qua nos diligimus deum, est habitus quidam aut forma accidentalis, & creatura uoluntatem diligentis realiter informans, & perficiens. Potest tamen magister facile sal uari. Non enim loquitur de charitate, qua nos formaliter diligimus deum: sed de ea, quae est simpliciter necessaria, ut diligamus deum meritorie. & haec est spiritus sanctus: nam simpliciter necessarium est ad hoc, quod dilectio nostra (qua diligimus deum, nos, uel proximu) sit meritoria: quod perspiritum inhabitantem accepter ad praemium retribuendum: ita oppositum includit contradictionem: & ita spiritus sanctus est, quo diligimus deum meritorie non formaliter: quia ipse est, qui acceptando nostram dilectionem reddit ipsam meritoriam; de quo magister dist. xvij. primi.

¶ Secunda conclusio. Dilectio ne una, eademque quantum ad essentiam deus ab aeterno omnia creata aequaliter dilexit, & immutabiliter: sed secundum efficientiam boni in dilectis plus creaturas rationales: & inter illas magis sua membra: maxime autem suum unigenitum secundum hominem amauit temporaliter.

¶ Tertia conclusio. De solis electis, non de reprobis concedendum est simpliciter loquendo, quod deus eos dilexerit ab aeterno: siquidem praoesciti ab aeterno oditi sunt, & reprobati: licet tanquam opera quaedam a deo dilecti.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum