Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum confessor teneatur celare peccatum sibi quocumque detectum in confessione etc.

QVAESTIO VNICA VTRVM peccata dimissa in recidiuante redeant eadem numero, specie, uel genere.

¶ Tribus articulis more solito soluetur difficultas huiusmodi quaestionis.

¶ Quantum ad primunarticulum, est notandum: quod per recidi uantem intelligitur peccator, qui post peccata prius commissa, & per gratiaminfusam a domino remissa, nouo peccandi actu deum offendit: siue per peccata similia prioribus dimissis, siue per dissimilia numero, genere aut specie differentia: ut si fornicator post penitentiam iteret peccatum fornicationis: aut incidat in homicidium, aut furtum: uel de blasphemiam.

¶ Secundo supponendum est ex dictis supra dist. xiiij. q. j. quod transeunte peccati actu, nihil reale manet in peccatore: unde dicitur peccatum distinctum a peccatore, per cuius sublationem peccatum dicitur remitti: quia post actum peccati transeuntem nihi manet in peccatore (unde dicitur peccator) nisi reatus: reatus autem obligatio est peccatoris ad penam: obligatio autem dicit ordinationem diuinam pccoris ad penama propter peccatum commissum. Vnde patet: quod multa dicit: scilicet peccatorem, & actum commissum contra deum: ac uoluntatem diuinam, & penapeccato debitam. Et secundum hoc, eadem peccata redire potest tripliciter intelligi: uel eadem quo ad actum eundem, qui peccatum est: uel quo ad eundem reatum: uel quo ad eandem poenam. Et haec identitas potest intelligi quoad numerum, speciem uel genus: prout tangitur in titulo quaestiois.

¶ Et quidem quo ad identitatem specificam, & generis qustio nullum habet dubium: quoniam manifestum est: quod paenitens de homicidio potest relabi in homicidium eiusdem speciei cum prioridimisso, & a maiori eiusdem generis, & ideo intelligenda est quaestio: utrum redeant eadem numero

¶ Et sic intelligendo quaestionem de identitate numerali: adhuc satis manifestum est, quod in recidiuantem non redeunt peccata dimissa eadem quantum ad actum peccati: quia non redit idem actus uolum tatis, qui transiit: sed nouus actus: hoc est actus uoluntatis de nouo elicitus a uolum tate respectu eiusdem obiecti, uel alterius Actus autem peccati est actus elicitus uoluntatis principaliter: & per consequens non redit eadem obligatio: quoniam quam do alicuius aggregati aliquid uariatur numero: non manet eadem aggregatio numero.

¶ Et si diceres: deus, cuius est uocare ea, quae non sunt, sicut ea, quae sunt: posset eundem actum reuocare: & sic redit idem peccatum numero: ut arguit: Richar. & Pe. de pal. dist. praesenti. q. j. artic. j. Dicendum: quod etsi deus miraculose reuocaret eundem actum: puta idem uelle:iam illud non esset peccatum: quoniam non esset ab hominis libero arbitrio: cum homo non eliceret hunc actum; sed esset effectiuem a solo deo. Sicut. nio solus deus otet aliquid de nouo creare: ita solus deus potest aliquid de nihilo reuocare: secus si eundem actum numero deus coagente creatura rationalire produceret: ut hent Pet. ubi sup. Neque putandum est: quod deus, qui non est auctor mali: propter recidiuam peccatoris miracula faciat.

¶ Intelligenda est ergo quaestio de reditu peccati dimissi quantum ad penam: ita quod propter recidiuam, ad eandem, uel tantam penam ordinetur peccator recidiuans occasione peccatorum remissorum: ad quam uel quantam ordinatus fuit ante eorum remissionem. Et ad huc sensum, magister, & sancti hanc quaestionem tractant: & ad praesens tractabitur. Et quoniam duplex est poena licet poena sensus, & poenadamni: de utraque; uidendum est. Similiter dupliciter peccatum remittitur quantum ad poenam scilicet uel quantum ad penam aeternam: uel quantum ad poenam temporale. Remissio peccati quantum ad poenam aeternam semper concomitatur remissionem peccati quo ad cuipan: quoniam quandocunque peccatum mortale (cui sola poena aeterna debetur) remittitur: poena aeterna dimittitur simpliciter, uel in temporalem conmutatur.

¶ His praemissis pro articulo primo, sequuntur coclusionens pro articulo secundo.

¶ Conclusio prima. In recidiuante in priorem, uel aliam culpamsa non redeunt peccata remissa quantum ad penaaeternam. Probatur conclusio: quia ut dictum est: remissio poenae aeternae inseparabili ter concomitatur peccati remissionem immo nihil aliud est remitti peccatum motale, quam ipsum non imputari ad paenae aeternae uindictam: ut dicit beatus Aug. supis. xxxi. Tecta sunt peccataid est oblita sunt. Si texit peccata, noluit aduertere: si noluit aduertere, noluit animaduertere: sinoluit animaduertere, noluit punire. Et sequitur. Quid erit dei uidere pctam: anpunire peccata, ut nouerit: quia hoc est dei uidere pcta, quod punire: & sic non uidere, quod est remittere: est non ordina re ad uindictam, siue nolle punire. Cum ergo peccatum non redit quantum ad culpa, quem est actus deordinatus uoluntatis (ut dictu est) non redit quoad penam aeternam remissam &c

¶ Conclusio secunda. In recidiuantem non redeunt pctam quantum ad temporalem paenam remissam: licet maneat obligatio ad poenannon solutam. Primupatet scilicet quod id, quod remissum est: non redit quantum ad id, quod remissum est. Hinc Gelasius papa: & habetur de poenit. dist. iiij.c. ult. Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur.

¶ Item Naum. j. Non consurget duplex tribulatio: & ideo non iudicat dominus bis in idipsum.

¶ Item Aug. in lib. de responprospi. Qui recedit a christo, & alienatus a gratia finit hanc uitam: quid nisi in perditionem uadit: sed non id, quod dimissum est, redit: nec pro originalipeccato damnabitur: & per consequens peccata remissa non redeunt. Paciunt ad idem probationes conclusionis primae.

¶ Secunda pars satis manifesta est: quoniam per recidiuam nihil remitritur: sed magis uindicta dei prouocatur: ergo quado ante recidiuam non est remissum penae tenporalis: remanet persoluendum no minus, quam si non recidiuasset: alioquin per recediuam quis conmodum reportaret quantum ad priora pctam: quod est absurdum.

¶ Vtrum autem quis post recidiuam satisfactionem pro peccato reisso perficere possit, dictum est superius distinct. xvi. q.ij. &c.

¶ Conclusio tertia. Peccata per paenitentiam re¬ missa redeunt quantum ad poenam per modum circunstantiae aggrauantis peccata de nouo conmista ex persona recidiuantis. Probatur simul, & declaratur conclusio: nam ingratitudo est circumstantia aggrauans peccatum. Est enim ingratitudo perse uitium: quanto aunt plura uitia a d actum peccati concurrunt: tanto peccata sunt grauiora, & arctius punienda: ut supra dictum est dist. xvij. q. i. Peccans autem post remissionis gratiam peccatorum recepta: ingratus est gratiae remissionis: quia ut dicit Sen. lib. iii. de beneficijs. Ingratus est quai beneficium se recepisse negat: ingratus qui dissimulat: ingratus: qui non reddit: ingratissimus omnium, qui oblitus est: recidiuans autem non solum non reddit bonum pro beneficio remissionis: sed etiam malum iterum offendendo: & per consequens peccans per recidiuam, grauius peccat propter magnitudinem remissionis acceptae, quam si hoc beneficium non accepisset: Et per hoc maiori paena reddit dignus: & sic redeunt priora pcta remissa: no quod propter illa si fuerint plene, remissa de nouo puniatr: sec quia propter beneficium remissionis, cui ingratus est recidiuans: peccatum recidiue grauatur: & per hoc poena eius crescit.

¶ Item quanto aliquis abalio recepit beneficium sibi minus debitum, aut magis indebitum: tanto sibi magis tenetur lege gratitudinis: etiam si receptum beneficiu sit minus: ut arguit Sco. & per consequens magis si beneficium sit aequale: sed existenti in mortali nullius est deus debitor nisipenae. Si ergo sibi gratiam confert: hoc erit donum maxime gratuite, & liberaliter da tum: & praecipue si est gratia aequalis gratiae innocentis: ergo iste ex lege gratitudinis est deo specialius obligatus propter illud liberaliter collatum: & per consequens post offendens dantem grauius peccat propter ingratitudinem.

¶ Praeterea quamto aliquis teneturpluribus obligationibus ad aliquid: tanto magis peccat, si transgrediatur: sed paenitens quotiescunque; digne paenitet, obligat se saltem uoto, uel proposito ad non peccandum in posterum: quia sine tali proposito non est digna poenitentia: & propter hoc adstrictus est ad non peccandum eadem lege, qua trasgreditur duplicem legem obsigantem ad non peccandum scilicet illam generalem, qua omnes obligantur non peccare: & illam specialem de promisso seruam do. Et habet haec conclusio ueritatem tam de peena aeterna, quam temporali: non quod poena aeterna debeatur peccatis prioribus plene remissis: sed quod paena aeterna posterioribus peccatis debita aggrauatur: sicut & ipsa culpa: etiam poena damni grauatur no tantum ad id, quo priuat: quia aequaliter priuantur beatitudine omnes danati: sed quantum ad amaritudinem, & tristitiam sequentem hanc priuationem, quae maior est in uno danato, quam in alio: ut infra dicetur. De poena sensus planum est: quoniam grauiori peccato maior debeturpoenatam aeterna, qua temporalis &c.

¶ Quantum ad tertium articulum &c. Dubitatur primo contra ultimam conclusionem. Peccata remissa non aggrauant pctam posteriora recidiue: ergo conclusiofalsa. Consequentia nota. Antecedens probatur: quia id non aggrauat quo non existente immo eius opposito aeque, uel grauius peccat: sed si recidiuans non fuisset prius paenitens: sed semper innocens grauius peccaret cadendo ab innocetia, quam cadendo a poenitentia: ergo. Maior uidetur nota. Minor probatur: quia cadeus ab innocentia magis ingratus est deo conseruanti in innocentia, a qua cadit: quam eadens a remissione peccati perponitentiam postpeccatum: quia cadit a maiori beneficio: quia simpliciter maius est diuinum beneficiuconseruare innocentiam, quam concedere post peccatu remissionem peccatorum per poenitentiam: unde maius contulit beneficiumn deus suae matri, quam Magdalenae. Singularis. n. ornatus est, & gloria in beatis nunquam cecidisse in peccatu. Hinc uirginitas pfertur castitati uiduali, & coniugali. Ad hoc dubium respondet: quod ratio illa non probat, quod eadens ab innocentia grauius peccat ratione maioris ingratitudinis: eo quod magis ingratus est ab hoc, quod maius beneficiu recepit: quam cadens a paenitentia caeteris paribus: ut sialias est similis libido in peccando: & pctam sunt eiusdem speciei. Sed hoc non est cotra conclusionem: quia cum hoc stat, quod pcta per¬ poenitentia remissa redeunt quo ad penanper modum circunstantiae aggrauantis: quia semper concurrit circunstantia magnitudinis beneficij remissionis. Nec huic repugnat: quod si non cecidisset a paenitentia: sed ab innocentia: aeque uel magis peccasset: quia cadens ab innocentia habet etiam aliam circunstantiam aggrauantem scilice ingratitudinem ex alia causa. Nec est inconueniens aliquod peccatum nunc habere unam circunstantiam aggrauantem: & post aliam: & unam magis grauare, quam aliam: & tamen utramque; grauare: sic in proposito. Et ideo maior argumenti falsa est, qua arguitur: illud non aggrauat, quo non exissente, immo eius opposito, aeque, uel magis peccat: quia utrumque oppositorum huiusmodi grauare potest scilicet innocentia non conseruata: & paenitentia non continuata: qud tamen improprie sunt opposita. Nec conclusio hoc uult: quod in omni casu magis grauatur peccatum recidiue, quam si idem conmitteretur sine recidiua. Sed quod in omni casu peccatum recidiue grauatur per circunstantiam ingratitudinis, siue pcta hususmodi (si conmittentur aliqua) conmittantur post aliorum remissionem: & ita preciduam: siue non per recidiuam, ut puta quia nulla praecessit remissio: & ex hoc per circunstantias alias plus aeque, uel minus grauentur: quam sit circunstatia ingratitudinis per recidiuam: quod etiam possibile est: ut si qued post peccata priora non contrita, nec dimissa iterum incidit in similia, uel alia peccata: hic non concurrit circustantia ingratitudinis ex remissione priorum: quia nulla praeces sit remissio: licet posset grauari ex alia circunstantia: ut puta frequentia, uel continuatione, aut impaenitentia, quae uel similes si non concurrut: minus peccat, qui peccat prioribus peccatis non dimislis, quam si sic peccaret prioribus peccatis prius dimissis &c.

¶ Dubitatur secundo. Cum opera bona meritoria per paenitentiam reuiuiscunt ad uitam: quare etia mala dimissa per recidiuam no reuertuntur ad poenam: ita quod de prioribus puniatur, quasinon fuissent remissa: cum similiter se habent ad punitionem, sicut bona ad remunerationem. Respondet Sco. dist. praesenti, ponens duplicem rationem diuersitatis. Prima: quiabona meritoria semper uiuunt in acceptatione diuina ad praemium eis correspondens: quod semper est eis retribuendum: nisi fuerit impedimentum ex parte recipientis per nouam culpam, qua durante non potest adipiscipraemium: cessante autem, ac remissa culpa, sublatum est impedimentum: ideo redit aptitudo ad susceptionem praemij. lus enim ad praemium recipiendum non paenitus extinguitur per consequens pctum: sed impeditur: & sipeccatum maneret perpetuo, ius illud perpetuo impediretur, sicut habens debitorem impotentem soluere: ius quidem habet petendi debitum: sed non actionem. Nam durante impotentia, non potest agere: quia inanis est actio, quam inopia debitoris excludit. Cessante aut impedimento impotentiae actio extincta reuiuiscit: sed mala per paenitentiam remissa totaliter extinguuntur: & non manet ulla ordinatio corum ad naenam: agente hoc superabundam te misericordia dei.

¶ Secundo reducendo ad iustitiam potest dici: peccatum nen remittitur, nisi debitum poenae aeternae conmuretur in debitum poenae temporalis, qua conmutatione facta, regulariter non remittitur illud debitum poenae temporalis: nisi poena illa soluatur in se, uel in aequiualente in diuina acceptatione. Et perconsequens remisso peccato mortali in se. primo, & post in paena sua soluta, nihil iuris remanet, per quod aliquid sit exigendum pro peccato sufficienter extincto, & soluto. Sed post meritum uita aeterna dignum nunquam dignitas illa ad praemium conmutatur, ad praemium, uel bonum temporale secundum iustitia diuinam: ideo numquam expirat illudius quousque bonum aeternum fuerit solutum: sed illud non soluit) muiatore, dum est uiator: ergo semper manet illud iusti. lus tamen impedit per peccatum mortale: quia tumc non competit executio iuris sui. Et per hoc patet: quod non est simile de remuneratione bonorum mortificatorum: & reditione remissorum peccatorum.

¶ Dubitatur tertio quantum grauat circunstantia pctorum rem issorum pcta posterius conmissa. Respondetur breuiter secundum eundem Scot. quod nulla noua culpa est ita grauis ex circumstantia ali¬ qua respiciente penitentiam praecedentem quod illa grauitas aequiparetur grauitati peccati in se, siue in propria malitia: nec forte (dicit) in centesima parte. Quantitas uero huius circunstantiae non potest exprimi una certa mensura. Est. nio.e quandoque; maior: quandoque minor: grauat enim huiusmodicircumstantia secundum quod est maior ingratitudo: & haec crescit, secundum quod est maius bonum prius collatum, aut frequentius, aut multiplicius concessum. Vnde maior est ingratitudo eius, cui maiora peccata, aut plura, uel frequentius sunt remissa: quam si minora quantitate, uel numero, aut rarius fuere remissa. Sic ex parte obligationis, quanto magis, aut pluries se obligauit ad non peccandum: tanto magis grauatur recidiua.

¶ Dubitatur ultimo: utrum recidiuans tenetur confiteri specialiter peccata prius commissa tanquam circumstantias aggrauantes. Respondetur secundum eundem quanquam licitum sit: & quandoque utile sit specialiter iterum confiteri peccata remissa tanquam circumstantias peccata recidiue aggrauantes: non tamen est necessarium: quia inquantum aggrauant, possunt exprimi sufacienter in communi absque expressione illorum prius dimissorum in speciali scilicet dicendo de magnis, & multis peccatis alias poenitui, quae credo mihi per deum remissa: & tamen ingratus beneficio remissionis: iterum relapsus sum in haec, & illa peccata. Possent hic, & alia moueri dubia, quae mouet Pede palud. dist. praesenti quaest. ij. per totum. an plectendis ultima poena sit neganda confessio sacramentalis. Item de confessione extorta per laicos de manifestando malo proprio, & complicum. Item de falia proditione, & accusatione innocentum &c. sed uideantur ibidem in doct. praefato. Et tantum de illa quaestione, ac distinctione, accaeteris prioribus de poenitentiae sacramento.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1