Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ DE SACRAMENTO extremae unctionis. DISTINCTIO xxIII PRAETER praemissa est etiam &c. Postquam magister determinauit de quatuor sacramentis intrantium ecclesiam militantem, & in ea progredientium, in praemissis. xxij. distinct. In hac dist. xxiij. prosequitur quintum sacramentum scilicet extremae unctionis de ipsa militante ecclesia exeuntium. Et conpraehenditur huius textus sententia in tribus conclusionibus subnotatis.

¶ Prima. Triplici unctione utitur ecclesia in toruplici materia distincta: uidelicet chrismatis, quae sit in uertice baptixa ti: in fronte confirmati: in capite regum, & episcoporum. Secunda in oleo sancto, in pectore, & inter scapulas neophitorum. Tertia cum oleo infirmorum in diuersis sensuum organis aegrotorum.

¶ Secunda conclusio. In sacramento unctionis ab apostolis duplici causa instituto est sacramentum tantum: ipsa scilicet unctio: & res sacramenti, peccati uidelicet remissio, & infirmitatis corporalis alleuiatio.

¶ Tertia conclusio. Quamuis sacramentum unctionis sit iterabile quam tum ad suscipientem: potest enim ab eodem saepius suscipi: non tamen est iterabile quo ad materiae identitatem: quia non potest idem oleum saepius consecra ri. Harum declarationem prosequitur textus.

PrevBack to Top

On this page

Praeambulum