Quaestio 3
Quaestio 3
utrum a christo instituta sit certa uerborum forma ad essentiam eucharistiae: uel eius consecrationis necessaria
QVAESTIO III. TERTIO queritur: utrum a christo instituta sit certa uerborum forma ad essentiam eucharistiae: uel eius consecrationis necessaria.
¶ Quo ad primum praesupponitur: quod multum refert loqui de eucharistia, & de consecratione: ut habitum est supra. q. proxi. dub. ij.
¶ Secundo supponitur: quod hic non loquimur de forma proprie, prout dicit aliquid inhaerens materiae uel subjecto. Sed accipitur hic metaphorice pro uerbis ad ueritatem sacra menti requisitis: sicut etiam materia accipitur pro signo sensibili, siue elemento cum uerbis ad esse sacramenti requisito: de quo supra dist. iij. q. unica.
¶ Tertio notandum, quod eucharistiae nulla uerba possunt assignari pro forma: quia etsi sint quaedam uerba requisita ad feri eucharistiae, idest ad hoc ut species incipiant esse eucharistia: nulla tamen uerba requ. runtur ad eius esse, quia sine uerbis manet eucharistia. Verba autem, quae requruntur ad eius fieri: sunt forma consecrationis, non eucharistiae: ut dicetur.
¶ Et si di. In emni sacramento est assi¬ gnare materiam, & formam: secundum illud Aug. Accedat uerbum ad elementum & sit sacramentum. per uerbum intelligit formam: per elementum materiam: ergo sic erit in eucharistia. Respondetur. Dictum Aug. habet ueritatem de sacramentis caeteris, quae consistunt in usu, seu quadam operatione. Non autem de eucharistia, quaesola inter sacramenta habet essepermanens. Nam & ipse loquitur ibi de sacramento baptismi: non generaliter de omnibus: ut pater. j. q. i. detrahe. ubi ponitur haec auctoritas. Vel dicitur, quod ad fieri cuiuslibet facramenti, requiritur materia & uerborum forma: & ad hoc sonant uerba Aug. dicit. n. Accedat &c. & sit sacramentum. non dicit: & est, uel manet lacramentum.
¶ Sed si quaeris: an in sacramento eucharistiae posset aliqua forma signari: licet illa non sint uerba. Ad hoc dicitur, quod solae species post consecrationem sunt sacramentum eucharistiae, omnibus alijs semotis: ipse autem species sunt formae quaedam simplices: non compositae, ex materia, & alia forma: quae etsi naturaliter haberent materiam, in qua uidelicet subiectum, cui inhaereret: in sacramento tamen subiectum non habent: ut infra dicetur. Nihil. n. ab eis distinctum est de essentia facramenti: & ideo huic sacra mento cucharistiae non potest a,s signarimateria, neque forma, quae sint de essentia sacramenti.
¶ Et si replicatur de significatione: quia illa sit forma: ut dicit bcoDicendum, quod significatio actualis non est de essentia sacramenti. Significatio autem habitualis non distinguitur a speciebus: sed est ipsaemet species natae significare ex diuina institutione. Idem autem non est forma suiipsius: non enim pono relationem esse quid distinctum a rebus absolutis: sicut ponit ille doctor: & de hoc in expositione canon. sec. xxxviij. Et ideo consequenter loquendum est de forma consecrationis eucharistiae.
¶ Quantum ad articulum secundum est conclusio prima. Consecrationis diuersarum specierum eucharistiae, distinctae sunt uerborum formae. Probatur: quia alia est forma consecrationis spe¬ cierum panis: alia specierum uini: ergo. Consequentia nota: & antecedeus probatur: quia distinctarum consecrationum distinctae sunt formae: sed consecratio specierumpanis, distinguitur a consecratione specierum uini: quod patet per earum separationes: non, non simulsit consecratio utrarumque: ut patet: nec una quantum ad effectum consecrationis (quae est prae sentia corporis, & sanguinis christi) expectat aliam. Nam consecratio specierum panis, & eius effectus tempore praecedunt consecrationem specierum uini: alioquin adorantes eucharistiam in eleuatione specierum panis ante consecrationem calicis, conmitterent idololatriam: quod salsum est: & contra ecclesiae ritum. Possunt tamen ambae consecrationes dici una consecratio& duae carum formae una forma: eo modo quo haec duo sacramenta, dicuntur unum sacramentum, & una eucharistia: de quo quaestione praecedenti habitum est.
¶ Secunda conclusio. forma necessaria ad consecrandum panis sacramentum, his uerbis constat: Hoc est corpus meum. Conclusio haec late probatur in expo. cano. lec. xxxviij. Nam coniunctio (n.) quae addit: non est de necessitate consecrationis: sed de necessitate consecrantis: quia ea etiam uoluntarie dimissa uera est consecratio: licet consecrans mortaliter peccet: ut ibidem patet.
¶ Tertiaconclusio. Borma consecrationis specierum uini necessaria, & praecisa ex scripturacanonica non est sus ficienter determinata. Probatur: quia dubium est: an aliqua uerba praeter illa: hic est calix sanguinis mei: sint denecessitate consecrationis. An etiam sequentia sint necessaria, scilicet noui, & aeteini testamenti: qui pro uobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Certum tamen est: quod uerba christi in persona christi prolata in canonmissae, scilicet hic est calix. usque ad illa: haec quotiescunque feceritis, continent in se formam consecrationis. Vnde certum est, quod his a sacerdote debita intentione super debita materia prolatis, sit consecratio: & transsubstantiatio uini in sanguinem christi. Et de hoc require in expositione cano. sec. xj. &. liij per totun. Quantum ad tertium articulum, in quo inouenda sunt dubia. Aduertendum; quod plura dubia hic occurrunt mouenda: quorum solutiones longum exigunt tracta tum: & in dicta cano. expositione lare sunt tractata. Ideo dumtaxat mouebo quaedam: & decisionem eorum remittam ad locum praedictae expositionis in quo tractantur.
¶ Est ergo primum dubium de significatione singulorum uerborum in utraque forma contentorum: & de ueritate ipsarum formatum. Et ansint ut consecratiue uere uel false: uel ut materialiter tente. de hoc habes lec. xlviij. & specialiter de forma consecrationis sanguinis. lect. liij.
¶ Secundum dubium de congruitate ipsorum uerborum in ordine ad rem sacramenti. de hoc habes lect. xlviij.
¶ Tertium dubium. Vtrum illa uerba, quae a celebrante in persona christi proferuntur (scilicet: Accipite, & manducate ex hoc omnes: hoc est corpus meum: quo ad consecrationem specierum panis: & illa: accipite, & bibite ex eo omnes: hic est calix sanguinis mei noui, & aeterni testamenti: mysterium fidei, qui pro uobis, & pro multis effundetur in remissionem peccatorum: haec quoriescunque feceritis: in mei memoriam facietis) sufficiant ad effectum consecrationis. Aut an etiam alia uerba canonis praecedentia, uel sequentia sint de essentia, seu necessitate consecrationis. Cuius solutionem require lect. xxxviij.
¶ Quartum dubium de mutatione formae, seu uerborum in forma contentorum: cuius decisionem habes lect. xxxviij. ubi latè habes, quae mutatio tollit effectum consecrationis, & quae non. Etiam simile habitum estsupra de mutatione formae baptismi. dist. iij.
¶ Quintum dubium. Vtium christus hac forma usus fuerit in conficiendo hoc facramentum in ultima caena, dum ipsum instituit: de quo reqre lec. xxxvj. Vltimo dubitatur. Quidin sacramento cucharistiae sit sacramentum tantum: quid sit res tantum: & quid sit res, & sacra mentum. Ad hoc respondet magister in tex. quod forma, idest species panis, & uini, qua frequenterrerum quae ante fuerunt, scilicet panis, & uini uocabula tenent sunt sacramentum tantum: quia signauisibilia effectus gratuiti iuisibilis: quorum officium est tantum in significando, & continendo. Non autem ipse sunt gratia uel effectus gratuitus: aut aliquid significatum per ipsum sacramentum: nam per rem nihil aliud intelligitur: quod id, quod significatur per sacramentum: & ita sunt sacramentum tantum, idest signa significantia, & non gratia significata. Corpus christi musticum est res tantum: quia est id, quod significatur per sacramentum, idest species panis, & uini: quia sicut panis ex multis granis conficitur: & uinum ex multis racemis conluit: ita ecclesia ex multis fidelibus adunatur: significatur etiam per corpus christiibi contentum, & uerum: quia sicut corpus christi ex membris diuersa offificia habentibus constituitur: ita ecclesia ex diuersis fidelium gradibus diuersa officia habentibus aggregatur. Ipsa autem ecclesia significata non est alicuius alterius significatiua: & sic dicitur res tantum, & non sacramentum. Corpus autem christi, quod sub speciebus continetur: est res contenta, & per species significata: & etiam signum corporis mystici: ut dictum est: & sic dicitur res, & sacra mentum: non capiendo sacramentum proprie. Sic enim corpus christi sub hostia non est sacramentum: quia non est uisibile signum: ut dictum fuit in diffinitio ne sacramenti. q. i. d st. j. sed est sacramentum large id est sacrum signum. Et per hoc patet: quod huius sacramenti est gemina res, una significata, & contenta scilicet corpus christiuerum: & alia significata, & non contenta: scilicet corpus christi mysticum: & haec pland declarantur in textu.
On this page