Quaestio 2
Quaestio 2
utrum cum figurarum praecedentium pluralitate salue tur unitas sacramenti eucharistiae
QVAESTIO II SECVNDO quaeritur utrum cum figurarum praecedentium pluralitate saluetur unitas sacramenti eucharistiae.
¶ More solito tribus articulis terminabitur haec quaestio, scilicet nota bilium praemissione: conclusionum assertione: & dubiorum solutione.
¶ Quo ad primum notandum secundum sanctum ponauent. q. j. huius dist. duplici ratione, sacramenta praefigurantur. scilicet ratione suae dignitatis: & ratione difficultatis. Pigura enim attestatr dignitati igurati. Quo.n. res dignior: eo magis ea congruit praesigurari: ut sic pcurrentibus figuris famosior fieret eius dignitas. Sic quomodo aliquid difficilius creditur: eo magis indiget sigurarum manuductione, quibus homines assuefiant ad credendem. Et licet omnia sacramenta aliquo modo in lege fuerunt praefigurata: isla tamen duo baptismus, & eucharistia praeciput praefigurari debuerunt: Tum propter difficultatem in credendo: quae est in baptismo: qui est primum sacramentum: & fideiianua. In eucharistia propter plura miracula. Tum propter dignitate, quae est in baptismo propter efncaciam. In eucharistia propter continentiam. Tum propter ecclesiae unitatem: in baptismo, quantum ad inchoationem: in eucharistia, quantum ad consummationem. Vel in baptismo quantum ad signaculum christianitatis: in eucharistia quantum ad cultum diuinitatis.
¶ Secundo notandum, quod quanto maior est perfectio sigurati, & sigurarum imperfectio: tanto pluribus siguris opus est, ut plenius figurati perfectio aperiatur. Vnde cum ueuerabilis eucharistia sit omnium sacramentorum perfectissimum: ideo pluribus, ac multiplicibus figuris est siguratum, & quantum ad materiam, & quantum ad contentum: quantum ad rem tantum: & quantum ad esfectum: ut habetur in pe. ubi supra. De cuius latissima persecutione uide lect. lu. in qua plurimae sigurae quantum ad omnia praefata cum suis rationibus colliguntur.
¶ Tertio notandum, quod licet plures sint huius sacramenti figurae: magistertamn ex illis omnibus elegit quatuor, quas conmemorat tanquam magis principales scilicet nanna: agnum pascalem: oblationem Meschile dech: & esfluxum sanguinis dechristi latere. Et hoc quantum ad leges: & quantum ad figurata, quae in hoc sacramento, uel sunt realiter, uel significantur per ipsum.
¶ Quo ad leges: nam in lege naturae fuit sigura oblatio Melchisedech. In lege Morsi agnus, & mauna. In lege gratiae, sanguis fluens dechristi latere.
¶ Quantum ad sigurata: nam in hoc est uisibilis forma, species uidelicet panis, & uini: & hoc figuratur in oblatione Mechisedech, quipanem, & uinum obtulit. Ge. xiiij. Est & res conteta scilicet corpus christi uerum, & haec in agnopaschali figuratur, qui sua oblatione, & languine fuso, quo postes, & supersiminaria domus limebantur: & sic a percussore angelo liberabantur. Exo. xij. Sic corpus christi in cruce oblatum suo sanguine nos liberauit ab angelo exterminatore.
¶ Est & ies significata, & non contenta, scilicet corpus christi nosticum, quod est ecclesia: & hoc praefigurabatur in manna: nam manna erat tanquam semen Coriandri: quod collectum, & contulum coquebatur in panes: ut habetur Exo. xvj. Est etiam ibi uirtus, & efficacia: & figurata est in effluxu sanguinis de latere christi. Illud tamen ultimum: ut dicit sanctus Bonauen. magis tenet rationem causae: tenet tamen etiam rationem figurae pensatis circumstantijs: scilicet, quod de passio, & mortuo pr¬ fluxit sanguis, & aqua. unde August. super illud ad Eph. v. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in christo, & in ecclesia. dicit. Dormit Adam, ut fiat Eua: moritur christus, ut fiat ecclesia. Dormiente Adam sit Eua de latere: dormientis christi percutiturlatus, & profluunt sacramenta, quibus formatur ecclesia. Ideo autem magis dicuntur fluxisse de latere, quam depedibus, uel nianibus propter conuenientiam in significando: quia simulprofluxit sanguis & aqua, & de mortuo sanguis in redemptionis praecium: & aqua in lauacrum, quae uirtutem fortiuntur ex morte chirsti. Sunt & aliae applicationes harum quatuor figurarum, quae habentur in expositione cano. loco allega.
¶ Quarto notandum, quod unum multipliciter. v. &. x. Meta, accipitur. Vno modo proprijssime, ut dicit unitatem indiuisibilitatis: & hoc modo nullum diuisibile est unum: sed solum indiuisibilia: ut deus, angelus, anima. Alio modo accipitur proprie. ut dicit unitatem compositionis: & sic homo, & composita substantialia dicuntur unum. Tertio modo improprie, ut dicit unitatem aggregationis, uel collectionis: quomodo multa separata abinuicem loco, & subjecto dicuntur unum: ut unus populus, unus cumulus: & illi modi non sunt ad propositum.
¶ Sed adhuc accipitur quinque modis, ad nostrum propositum. Vno modo, ut dicit unitatem sacramenti: & sic quaecunque requiruntur ad constitutionem sacramenti, sine quibus non esset sacramentum, dicuntur unum facra mentum. Secundo modo, ut dicit unitatem significationis: & sic multa idem significantia: uel ad idem significandum ordinata, dicuntur unum significans. Tertio modo, unitatem continentiae: sit dicuntur idem, quae idem continent. Quato modo, unitatem effectus: rc unum dicuntur, quae idem efficiunt. Quinto modo, unitatem ordinis, seu finis: sic unidicuntur, quae ad idem ordinantur tanquam ad finem. Et haec de articulo primo.
¶ Quantum ad secundum articulum est haec prima conclusio. Secundum diuersas considerationes acramenti eu¬ charistiae praecesserunt sigurae multiplices in omnilege. Patet conclusio: quia alijs figuris praefiguratum est consideratum, ut cibus: aliis ut hostia, uel sacricisium: aliis ut salutarium effectum operatiuum: prout haec latè declarata sunt lect. Iu. in expositione saeri canonis. Quod etiam aliae praecesserunt sigurae in lege naturali: aliae in lege Movlaica: & aliae in lege gratiae: iam dictum est in art culo primo.
¶ Secunda conclusioSicut species panis, & species uini non sunt unum per se simpliciter, & propriei: ita nec sunt unum sacramenti unitate. Prima pars est manifesta: quia non sunt unum indiuisibile, nec compositum per se unum: sed accidentia plura inter se realiter distincta: puta color, sapor &c. Secunda pars probatur: quia species panis sine speciebus uini sunt sacramentum, alioquin laicus communicans non acciperet sacramentum. Similiter species uini sine speciebe panis: suntfacim: alioquando sumpto facio sub speciebus panis: species uini in calice no essent sacramentum, quam patent esse falia: & per consequens non sunt unum sacramentum unitate sacramenti: eo quod utraeque species tam panis, quam uini solae sunt uerum sacramentum.
¶ Tertia conclusio. Licet species panis, & uini non sint unum sacramentum unitate significati, & contenti per se, & primo modo: sunttamen unum utro que modo loquendo de totalisignificato, & contento. Primum patet: quia species panis, & species uini habent diuersa, & non unum significatum, & contentum, per se, & primo. Nam significatum perse, & primo, specierum panis, est cor pus christi: ut corpus non includit sanguinem: sed ut tantum dicit subiectum animae immediatum. Et spec erum uini, est tantum sanguis, quae sunt diuersa, & non unum. Secunda pars probatur: quia utrarumque specierum panis, & uini est unum significatum, & contentum totale, scilicet corpus christi: accipiendo corpus ut includit sanguinem: quia utrobique continetur corpus, & sanguis: deitas, & aninmia: non quidem per se, & primo, idest ui conseciationis: sed quaedam per se, qu¬ dam per concomitantiam: ut infra patebit: & de his require lec. iiij.
¶ Quarta conclusio. Non solum species panis, & uini: sed ipse simulcum eucharistiae consecratione, & sumptione sunt unum sacramentum finis proprij, & ordinis unitate. Probatur: quia omnia haec ordinam tur in spiritualem hominis refectionem & nutritionem tanquam ad finem proprium: ergo sunt hac unitate unum. Cosequentia tenet ex ultimo notabili: & antecedens est satis manifestum. De unitate effectus dicitur, sicut de unitate significati, & contenti.
¶ Quantum ac tertium articulum est dubium. Vtrum facramentum eucharistiae possit consecrari: aut sumia non ieiunis licite. No¬n tandum, quod duplex est ieiunium: naturae & ecclesiae: utrumque describitur in expositione cano. lec. x. Quo praemisso respondetur, quod tam ad celebrandum, quam ad manducandum licite, & ordinate i,d et sine peccato requiritur regulariter ieiunium naturae. Probationem require ubi supra addito. c nihil. vij. q. i. ubi dicitur Nullus potest cibum, potumque quemlibet minimum sumptum missas facere praesumat.
¶ Dicitur regulariter: quia ir casu potest sumi, & consecrari a non ie iuno: & sunt casus duo. Vnus quantum ad sumentes est infirmitas, qua timetur periculum mortis. In hoc casu communicandus est infirmus: licet non sit ieiunus.
¶ Sed quid, si imminet necessitas alicuius morituri; & non sit particula reseruata: & sacerdosiam sit pransus: nunquid potest consecrare non ieiunus, & prouidere infirmo. Credo, quod in casu non debet: sicut in simili pransus non debet supplere defectum sacerdotis in missa deficientis: quia suppletio sit tantum usque; ad horam nonam: ut dicit glol. vij. q. i. nihil. Nec tunc est infirmus in periculo, quia excusat eum impossibilitas sumendi: cui ipse causam non dedit. Sicut quipatitur uomitum, communicandus non est: sed sufficit illi fides cum desideriosecundum illud Augu. Crede, & mandum casti.
¶ Secundus calus est. si sacerdos in calicu postsumptionem aquam tantum in calict habuisse depraehendit: & ita ipsum sumendo, ieiunium soluit: tenetur tamen tunc (ne sacrificium imperfectum relinquat) de nouo uinum consecrare, & sumere non ieiunus. De quo latius uide loco quo supra.
¶ Possent ad di tres casus: ut si quis facta consecratione meminit se non esse ieiunum: debet procedere, & missam perficere, quia in periculis, quod maius est: magis est cauendum: sed maius est relinquere sacrami ta ecclesiae imperfecta (hoc enim sacrilegium est) quam deficiente debita qua litate, seu dispositione sacerdotis sumere. Sic etiam si ante consecrationem recoleret, & immineret graue scandalum nisi procederet: in hoc casu procederet debet cum contritione cordis, & proposito confitendi. Si uero scandalum non imminet. tutius est cessare. Haec Astexa nus in sum. lib. iiij. ti. xv. uide. Pet. q.ij.
On this page