Text List

On this page

Prologus

How to Cite

Next

Prologus

Prologus

Ad eruditionem simplicium sacerdotum qualiter certa sacramentum sacratissimi corporis et sanguinis domini nostri yesu christi se debeant exercere quorumdam catholicorum doctorum dicta contexens simul in unum ordinare curabo ut sciant quam sollicite et <devote> sese preparent et quam sancte et iuste illa sacratissima misteria peragant aliisque discrete ministrent et qualiter in eisdem misteriis importune petentes et perseveranter pulsantes anxieque perquerant sacratissimum manna absconditum quod "nemo scit nisi qui accipit" nemo accipit nisi qui secundum quod sacrosancta romana ecclesia in qua sedes et auctoritas beati Petri apostoli collocatur de isto altissimo sacramento credit tenet et docet et ipse similiter credit fideliter tenet firmiter et veraciter confitetur nec non reverenter et caute meditatur sapienter et sane intelligit, mundo corde et simplici oculo intuetur devoto affectu et saporoso gustu amplectitur et tandem in crucifixum Christum interius per amorem et exterius totus per omnia cruciformia transformetur.

Igitur ad pleniorem evidentiam predictorum omnia hec dicenda distinguntur in septem partes.

In prima consideranda est aliqualiter conditio auctoris istud sacramentum instituentis.

In secunda consideranda est conditio ministri digne et utiliter celebrantis.

In tertia consideranda est malitia pravi ministri sacramentum istud despicientis.

In quarta consideranda est admirabilis virtus in hoc sacramento supernaturaliter operantis.

In quinta <consideranda est utilitas> maxima hanc sanctissimam eucaristiam digne accipientis.

In sexta consideranda est aliqua expositio verborum et actuum illud sacramentum conficientis.

In septima qualis debeat esse expositio cuiuslibet ad hanc sacramenti conditionem accedentis.

Back to TopNext