Text List

On this page

Pars 1

Prev

How to Cite

Next

Pars 1

Pars 1

Quantum ad primam partem scilicet de consideratione auctoris debemus scire quod est deus infinite potentie quam ostendit mirabiliter in hoc sacramento dum naturam sua potentia immutavit et in seipsum convertit. Est etiam deus investigabilis sapientie dum sic humiliter exibuit se. Est etiam deus suavis bonitatis dum omnis actus amoris in hoc uno comprehendit, nos sibi incorporando. Et hoc decens fuit fieri ante suam passionem ut nos in ipsum conversi et cum eo unus spiritus effecti ad passionem suam antevadamus et patiamur et moriamur cum illo ; et ipse pro nobis solvit redemptionis pretium ut nos postea secum surgentes que sursum sunt semper queramus et non que super terram. Consideremus ergo hic bonitatem omni suavitate plenissima in isto sacramento in quo se fecit nostrum sacerdotem et hostiam et sacrificium.

Officium sacerdotis est esse mediatorem inter deum et populum <in> quantum divina populo tradit et preces deo offert et pro <pecca>tis deo aliqualiter satisfacit. Hoc autem proprie convenit Christo. Nam per ipsum dona hominibus collata sunt 2o Petri 2o <,4> "per quem scilicet Christum maxima et pretiosa premia nobis donata sunt ut per hoc efficiamur divine consortes nature." Ipse enim humanus genus deo reconciliavit Colose. 2o <19-20> in quam "complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliari omnia". Ipse est hostia Ephe. 2o <5,2> "dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis" "oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis". Ipse enim fuit pro nobis hostia perfecta et plena quia hostia offerebatur propter tria primo pro peccatis secundo ut homo in statu gracie conservaretur semper deo in heredes tertio ut spiritus hominis deo perfecte uniatur et totaliter absorbeatur in deum quod maxime erit in gloria.

Ista enim tria in nobis Christus efficit per suum sacerdotium offerens semetipsum pro nobis. Nam per ipsum primo peccata nostra sunt deleta Ad Romanos 4o <25> "Traditus est propter delicta nostra". Secundo per ipsum gratiam salutis accepimus Ad Hebreos 5o <9> "Factus est omnibus optemperantibus sibi causa salutis eterne". Per ipsum conservationem gratie et glorie adepti sumus Hebr. 4o "habemus fiduciam per sanguinem eius introytum sanctorum".

Et ideo Christus <fuit> simul hostia pro peccatis et pacificorum holocaustum, Augustinus < "De civitate De" "i" > "Omne sacrificium visibile invisibilis sacrificii est sacramentum idest sacrum signum". Et ideo expositio qua Christus sic se exponit exterius in hostia est sacramentum et cum illo sacramento crucifixionis in patibulo est signum illius ineffabilis sacrificationis per quam spiritum suum immolavit pro nobis iugiter in templo latissimo cordis in quo templo continue se ipsum obtulit ab instanti conceptionis sue usque ad oram mortis.

Et ideo tota vita sua fuit una sollempnis missa qua ipse benedictus Yesus est templum et altare et sacerdos et hostia deus acceptans sacrificium et ipse idem offerens semetipsum et ipse idem convertens nos peccatores in seipsum. Qui fecit prius nos per immensos dolores et fatigationes purgans et mundans et faciens nos sibi populum acceptabilem et per unitivos amores convertit nos in seipsum. Dolorem autem immensum ostendit quando factus in agonia totus sudavit sudore sanguineo. Licet autem mens Christi fuerit in continuo apice sumitatis virtutum omnium et mutatio et varietas virtutum mentem eius nunquam incurvaverit et suum vivere fuerit continuum orare in summo et continua agonia victorie regni mortis conveniens tamen fuit quod id quod latuit intra sue perfectionis secretum ab utero matris sue ipse signis sensibilibus suis fidelibus revelaret quia maxime imminente mortis tempore decens fuit ; et sicut ille sudor sanguineus est signum omnem humanam superans rationem ita agonia dolorum cordis Yesu que in illo figurabatur sudore comprehensione omnis superatur creature. O quali ardore erat incensa fornax cordis Yesu que sic carnem suam tota in sudore liquabat pro nobis !

Attende quia rationabile fuit quod sic dolorem sue mortis ostenderet ut in omnibus membris sudaret sanguinem quia anima est in qualibet parte corporis tota et est ipsius corporis vita. Idcirco ad ostendendum immensitatem sui doloris quo tota passa fuit debuit dolorem suum figurare in omnibus membris. Et illud signum doloris fuit representativum non solum dolorum illorum quos in presenti agonia sustinuit sed etiam illorum quos ab istanti sue conceptionis sustinere volebat in cruce.

Et si istos dolores aliqualiter comprehendere cupis recogita ipsum capud nostrum qui venit ad nos ut redemptor et emendator omnis mali quod inflictum fuerat per peccatum. Et ideo accepit omnia lamentanda et deploranda ut sua non ad commectendum quia peccatum non fecit, sed ad solvendum et satisfaciendum perfecte ita quod ipse omnium personam induens pro omnibus satisfecit. Et ideo iste est ille magnus peccator penitentiatus pro omnibus et in omnibus pro cuius penitentia gaudium est in celo plus quam super omnibus ordinibus angelorum qui digna penitudine non egent. Et quia naturalis est filius patris tantum agravavit istam iniuriam quantum ipsum dilexit. Et in quantum istas iniurias ad satisfaciendum accepit tantum dolorem assumpsit pro qualibet singulari iniuria omnis peccati quantum erat gravitas iniurie et requirebat emenda. Et si unius iniurie tanta est gravitas quanta est simul omnium ad quamlibet enim suus dolor respectum habuit singularem. Secure dicas quod sufficientem dolorem non posset pura creatura capere sed inextimabiliter capacitas illius anime ex unione personali ad deum ampliata et huiusmodi et alia capere potuit in tantu excesu quod nulla creatura beata vel misera quantum credis comprehendere potuit in eternum.

Et quia venit ut mediator per ineffabiles dolores unitivos utriusque sparati deum iratum et mentem rebellem pacificando coniunxit. Et tantum laborem fecimus ipsum in peccatis nostris sustinere quod flecxit rigorem iustitie et elevavit nostre gravisimum pondus culpe ut in uno summis pacis osculo convenirent.

Et quia venit ut sponsus diligens sponsarum decorem in doloribus se totum relinquerat et totum se per cineres malitiarum nostrarum infudit ut faceret de se lavacrum ut posset lavare totam maculam. Et istum dolorem quem habebat illa dilecta anima in orrore aspectus macularum nostrarum quis enarrare sufficit ? Nempe ipse est zelotissimus sponsus qui quantum amaverit animas ostendit in morte.

Et quia venit ut reparator et reparatio regni gratie non est nisi per deletionem culpe que non habet deleri nisi per dolores correspondentes offense et sicut indignis ex culpa non est domabilis gratia ideo et isto respectu fortissimum habuit dolorem, ut per ineffabilia supplicia et immolationes sui acquireret gratiam sic indignis.

Et quia venit ut salvator omnium delictorum nostrorum et liberator a penis inferni ideo ut nos de hiis liberaret habuit pro quolibet peccato mortali dolorem divine iustitie exsolvere, correspondentem cuilibet particulari pene inferni. Hoc enim requirebat divine iustitie inflexibilis rectitudo et ipsius redemptoris in ratione sadisfaciendum integerima plenitudo, ut nihil remaneret impunitum ad veram iustitiam nihil insolutum a redimentis misericordia ac per hoc summe honoraretur utrumque. Ecce qualibus doloribus et quantis mundavit sibi populum acceptabilem !

Considera modo qualem amorem portavit anima illa sanctissima ad suos mundatos. Quod patet si velimus ponderare septem verba illa que Christus dixit in cruce. In quorum primo notatur amor mire remissionis peccatorum cum dixit "Pater ignosce illis non enim sciunt quod faciunt". Ubi nota quam superfervens fuit amor ipsius super impios quia non solum plene de corde pepercit sed etiam inexprexibili efficacia pro ipsis advocavit. Unde nec allocutus est iudicem qui prece non flectitur sed paterno nomine blandiens dixit "Pater" quasi nichil debebat denegari. Secundo non dixit examina sed "Ignosce" quasi dicat etsi iustitia expetat ex actibus suis misericordia tamen remictat gemitibus meis. Postea eorum ignorantiam allegavit quia "nesciunt quod faciunt" idest redemtoris anime beneficium et amorem non cognoscent.

In secundo notatur amor mire largitionis donorum et hoc apparet quando benignus salvator in animam dextri latronis respexit respectum miserationis et gratie ipsum specialiter vocando ad sue redemptionis beneficium sicut ipsum eternaliter elegerat predestinando sua gratuita bonitate nulla alia causa ex parte ipsius latronis inventa sicut nec in aliquo electo nisi sola sua bonitate que reprobis occulto suo semper iusto iudicio dat quod omnibus debebatur, electis autem ex solo influxu gratie boni Yesu et merito passionis eius. Et licet tota vita Christi fuerit nostre redemptionis meritum tamen in sue mortis supplicio facta est electorum copiosa redemptio et ideo dum thesaurus sue passionis effunderetur actu congruum fuit in electum latronem habundanter tribui. Unde iste latro figuram tenuit omnium electorum qui prius erant natura filii ire et post erecti Christi merito efficiuntur filii gratie. Et vere salvator ipsum ditavit plene ubi dixit "Amen dico tibi" etc. Pondera quantam reddidit quia "paradisum". Cum quanta celeritate quia "hodie". Cum quanta societate quia "mecum". Cum eterna stabilitate quia "eris". Cum iura/menti certitudine quia "amen". Cum alterius nuntii exclusione quia "ego dico tibi". Cum quanta dignatione quia latroni ignominioso per virtutem tamen penitentie ex infusa gratia facto digno cum dixit: "tibi".

In tertio notatur amor mire federationis animorum quam non solum exprimit sed etiam virtualiter efficit intellectus verbi tertii cum dixit : "Mulier" "," "" "ecce filius tuus" <Jn 19,26> "" etc. Ubi cum tota caterva contineatur electorum in subditis et prelatis mire caritatis eos federe copulavit sub nomine matris et filii in signum omnibus, ut per hoc discant prelati ad subditos se habere ut matres pie affectando et sollicite procurando utilia vel si necesse fuerit ipsi exuriant ut satient viscera pupillorum et ubera ad subditos portare materna non tirannica flagella. Hec autem ubera portabat illa pia mater secundum Paulus quando dicebat "Quis infirmatur et ego non infirmor qui scandalizat et ego non uror" <2Cor 11,29>. Et concludendo "Omnibus omnia factus sum" <1Cor 9,22> ista solatia ad duo reducit scilicet "gaudere cum gaudentibus" et "flere cum flentibus" <Rm 12,15>. Sic ergo unum nobis propriant lac gratulationis scilicet "gaudere cum gaudentibus" aliud vero peccatoribus et afflictis lac compassionis cum dicitur : "flere cum flentibus". Unde debent prelati exprexe se in prelatione positos intendere gubernationi spirituali procreande prolis et ipsorum informationi salubri. Et sciant se habere filios non servos. Subditi vero sciant se habere ad prelatos filiales respectus cum omni dilectione et extimatione pia tanquam de amorosis patribus.

In quarto notatur amor mire expositionis sui ex amore ad omne difficile. Et hoc representatur cum dicitur "deus meus deus meus quare dereliquisti me" <Ps 22,2> ? Cum unamet expositio sit patris et filii non videtur aliud dicere quam respectum reciproco super proprium amorem converti et admirari stupende miram sui expositionem ad tam orribile genus martirii et mortis cuius vere nulla potest ratio reddi quam sue inextimabilis caritatis. Et quia hic stupor admirationis nulle menti est comprehensibilis ideo in isto verbo fortissime clamasse refertur illum invocans dominum suum in quantum suum tam ratione suppositi quam innocentie cultus veri.

In 5o notatur amor mire actractionis omnium ad se sub sitis vocabulo cum dicitur "sitio". Sicut illud quod libenter bibitur dilitiose recipitur et subito ad intima cordis attrahitur sic et ipse in ardore amorose sitis omnes electos suos delitiose bibit et sibi incorporat et ad archana sue glorie introducit. Unde ipse dicebat "Et" "si exaltatus fuero <a terra> omnia traham ad me ipsum" <Jn 12,22>.

In 6o notatur amor mire conservationis divini decreti omnium que ad salutem nostram sunt utilia cum dicitur "Consumatum est" ubi nota quod evangelista premictit : "S" "ciens autem Christus quod omnia consummata sunt" <Jn 19,28> etc. Consumate enim fuerunt in eius passione omnes scripture et prophetie omnia sacrificia omnia dei promissa omnia dei precepta. Nam omnia prophetica et promissa sunt de redemptione omnia cerimonialia erant de Yesu figura maxime sacrificia omnia iudicialia in eius condemnatione omnia moralia in eius dilectione et omnia promissa in eius passionis fructu sunt plenissime consumata. Consumate sunt in eius corpore omnes angustie omnes illusiones derisiones despectus peregrinationes lassitudines fames, sites vigilie flagella sputa spine lacrime interna desideria et cum quodlibet membrum suum acceperit passionis supplicium lingua non fuit immunis in amaro gustu et sic consumata membra consumatus est omnis modus amoris.

In 7o notatur amor mire reductionis omnium in deum cum dicitur "pater in manus tuas commendo spritum meum". Ubi debes attendere quod ille qui exivit a patre et venit in mundum tanquam hamus piscatoris paterni et tanquam sagena caritatis in mari mundi a deo iactata ad litus paterni reducitur creatoris plenus omnibus electis et virtutibus et meritis nostre salutis. Intellectus et effectus dei hominis et omnes suos electos et eorum merita in manus recommandavit patris et una secum inter paterna viscera collocavit dum expiraret in morte. Unde nihil de suo extra se reliquid dum exivit de mundo.

Vides ergo cum quanto dolore et amore purgando et adoptando nos in filios amantissimos in seipsum convertit et attendere potes quomodo tota vita sua fuit una missa tanta virtute cantata ab omnibus potentiis mentis Christi ut in ipsa accipiat omne sacrificium nostrum virtutem.

Et quia ipse est "sacerdos in eternum" <Ps. 109,4> non solum in hac vita fuit noster sacerdos et advocatus sed etiam in celo "habemus" ipsum "advocatum apud patrem" <Jn 2,1>. Et ideo dicit Augustinus quod sicut ipse se optulit in via per ineffabiles dolores et supplicationes pro nobis sic nunc continue se offert deo patri non dolore sed amore semper vivens sicut dicit apostolus <Heb 7,25> "ad interpellandum" pro nobis.

PrevBack to TopNext