Text List

On this page

Pars 7

Prev

How to Cite

Pars 7

Pars 7

Qualis debet esse preparatio cuiuslibet ad istam eucaristiam accedentis

Septima pars est qualis debet esse preparatio cuiuslibet ad istam eucaristiam accedentis.

Circa quam actendenda sunt tria. Primum exprimit necessitatem et causam communicandi, secundum possibilitatem et sapientem modum a deo datum communicandi tertium debitam preparationem ad eam.

Quantum ad primum adverte quod Christus non tantum instituit sacramentum quo nos in esse gratie generaret ut est baptismus et genitos augmentaret et roboraret ut est confirmatio, verum etiam quo genitos et augmentatos nutriret ut est eucaristia. Et quia nutrimentum nostrum quantum ad esse gratuitum attenditur in unoquoque per conservationem devotionis ad deum dilectionis ad proximum et delectationis ad se ipsum et devotio ad deum exercetur per sacrificii oblationem dilectio ad proximum per unitivi sacramenti communionem et delectatio infra se ipsum per viatici refectionem ideo eucaristia datur in sacramentum oblationis et sacramentum communionis et viatici refectionis. Vides ergo quod necessarium est illud sine quo non vivimus.

Quantum ad secundum adverte quod sapienter ordinavit istam communionem ut possibilem nobis quia disposuit sapientissimus artifex istud sacramentum et viaticum exibere secundum quod competit tempori et gratie revelate et statui vie et capacitati nostre. Primum ergo tempus gratie revelate requirit quod non iam offeratur qualiscumque oblatio sed pura et placida et plenaria et nulla alia est talis ut Christi corpus et sanguis in cruce oblatus. Hinc est quod necessario oportet in sacramento non tantum figurative Christi corpus contineri verum etiam naturaliter et veraciter tanquam oblationem huic tempori debitam. Similiter ipsi gratie consonat quod sacramentum communionis et dilectionis non tantum sit communionem et dilectionem signans verum etiam ad illam inflammans ut efficiat quod figurat et maxime nos inflammat ad dilectionem unitivam et unit maxime membra. Est etiam unitiva a qua per viam amoris diffusivam unitivam et transformativam manat in nos dilectio unitiva. Hinc est quod in sacramento continetur verum corpus Christi ut se nobis diffundens et nos invicem uniens et in se transformans per ardentissimam dilectionem per quam se nobis dedit se pro nobis obtulit se pro nobis tradidit et nobiscum existit usque in finem mundi.

Rursum quia statui vie non competit Christum aperte videre propter velamen enigmatis et propter meritum fidei nec competit Christi carnem dentibus attrectare propter orrorem crudelitatis et immortalitatis ipsius corporis ideo necesse fuit corpus et sanguinem Christi tradi velatum signis et similitudinis congruis et expressis. Et quoniam nichil magis ydoneum ad refectionem quam panis et vinum nichil magis ydoneum ad figurationem unitatis corporis Christi veri et mistici quam panis factus de mundissimis generibus frumenti et vinum exprexum de purissimis acinis in vinum collectis ideo sub hiis speciebus magis quam aliis debuit sacramentum istud exiberi. Postremo quia capacitas nostra ad Christum efficaciter suscipiendum non est a carne sed a spiritu non est a ventre sed a fide et mens Christum non attingit nisi per cognitionem et amorem per fidem et caritatem ita quod fides illuminat ad cognitionem et caritas inflammat ad devotionem ideo ad hoc ut aliquis digne accipiat oportet quod spiritualiter commendat ut sic per recordationem fidei masticet et per devotionem amoris suscipiat per quam non in se transformet Christum sed potius ipse transformetur in eius misticum corpus propter quod manifeste colligitur quod qui tepide indevote et inconsiderate accesserit iudicium sibi manducat et bibit quia tanto sacramento contumeliam facit.

Quantum ad tertiam partem attende quod scribitur Exodi 12o quod in sumptione debet spiritualiter observari scilicet tempus quod erat mensis primus dies decima luna quartadecima hora vespertina <Ex 12,2-3,6>. Mensis primus indicat perfectam reformationem penitentie dies decima perfectam observationem legis luna quartadecima perfectam observantiam virtutum hora vespertina propositum nunquam peccandi mortaliter.

Ponitur etiam ibi ritus scilicet quod non sumantur crudum vel lixum sed totum assum et intinctum. Crudum sumit qui non cogitat quod sumit nec discutit conscientiam. Lixum sumit qui mente distracta et humida terreno affectu et insipida. Assum sumit dilectio intinctum lacrime. Est etiam ibi cultus manducantis scilicet quod debet esse calciatus quia in observantia discipline accinctus per castitatem baculum tenere in manibus per tollerantiam temptationis debet etiam lactucas agrestas commedere per meditationem passionis Christi.

Si vis ergo ad mensam agni accedere digne oportet te conculcare concupiscentiam conservare disciplinam et continentiam et agrestem memoriam passionis Christi gustare. Et ideo istam debet precedere medicinam dieta ut commendas panem lacrimarum cum prophetia ex recordatione criminis panem ordeaceum ex mortificatione carnis cum Elia succinctorium panem ordaceum ex recordatione factorum cum turba evangelica panem ordaceum ex mortificatione carnis. In qua dieta administrat sibi vinum propheta in contritione compunctionis Assuerus vero vinum consolationis in remissionem offensionis. Sed ne dieta nimis gravet infirmum puer evangelicus duos pisces administrat quorum unus est letitia de evasione tormentorum alter vero fiducia de adeptione premiorum.

Sic igitur decenter accedat ad mensam agni ubi ponitur panis celicus origine angelicus dulcedine vinificus beatitudine. <vac.> Affert Gedeon hedum lixatum aqua contritionis, Moyses agnum assatum igne dilectionis pater familias vitulum saginatum adipe devotionis Sampson mellis favum dulcedine contemplationis sponsa vinum conditum aromatibus gustatione inebriationis. Et ipsa eadem preparat lectum pacificum quam quadraginta fortes ambiunt quiete soporationis. Tunc dicit anima "bonum est nos hic esse" <Mt 17,4>.

Nemo cum expositionem istam audierit extimet hoc offertum sufficienter expositum ne forte cum opus humanum extulerit divinum extenuet sacramentum. In hoc enim sacramento tot et tanta involuta sunt misteria ut nemo nisi preventione doctus ea sufficiat explicare. Quis enim novit ordinem celi et ponit rationem eius in terra ? <Cf Job 38,33>

Ego quippe non prevalens sed confidens non in meis dictis sed in eorum doctrina quorum dicta hic contexere me promisi illa solum que sancta ecclesia romana credit tenet et docet. Si autem quod absit in aliquo vel modicum contrarium contigisset penitus contra meum propositum fuit quia ego omnino salva fide sacrosancte romane ecclesie scripsi et absque preiudicio sententie melioris. Quocirca non solum benignum imploro lectorem verum etiam librorum desidero correctorem. Illos autem qui in hoc opusculo domino inspirante suam utilitatem invenerint humili prece exoro ut pro peccatis meis Christi Yesu miseriam deprecentur cui cum patre et spiritu sancto est omnis honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Explicit hic tractatus de missa editus a sancto P. I. sancte matris ecclesie eximio doctore. Deo gratias amen.

PrevBack to Top