On this page
Pars 6
Pars 6
Quantum ad expositionem aliqualem eorum que sacerdos volens celebrare verbis dicit et signis ostendit adverte quod quia debet habere sanctorum patrum memoriam qui precesserunt in exemplaritate vite Christi in quorum memoria debet calcare affectus ne terrena tangant immo debet habere pedes calciatos de pellibus animalium mortuorum. Apponit etiam amictum super humeros in quo intelligitur fortitudo patientie que debet esse ad opera cruciformia. Et ideo predictus amictus cum duabus vasculis ad modum crucis super pectus extenditur.
Postmodum induit albam que coperit totum corpus que significat plenitudinem bonorum operum. Quoniam propter suam albedinem innuit quod talia opera sunt sincera propter sanctam intentionem et munda propter castitatis plenitudinem quia dicit Gregorius "bonum opus absque castitate est nullum" predicta etiam alba nequaquam corpori iungeretur, nisi cingatur diligenti et rigida custodia anime totius appetitus.
Postmodum additur predicto sacerdoti manipulum quasi scutum fidei quo se defendit a iaculis temptationum. Postmodum stola que collo imponitur super pectus in modum crucis extenditur et longum protenditur ut crucem quam portat in corde demostret exterius super collum in opere; iugum scilicet quod volenti est suave et leve protendat in longum, hoc est usque ad finem vite. Ultimo additur planeta que significat plenitudinem caritatis <cf. Rm 13,10> quam debet habere ad universale ecclesiam que quia operit omnia, significat quod "operire" debet "multitudinem peccatorum" <1Pe 4,8> quia debet habere materna viscera ex multa pietate et compassione ad peccatores omnes ut eorum operiat peccata pro eis orando et plorando et immaculatam hostiam offerendo.
Cum autem istud sacrificium sit memoriale passionis Christi ut dictum est idcirco per predicta significantur Christi ludibria ut sacerdos accedens ad altare sciat se crucifigendum cum Christo ut ipse transformetur in ipsum ut sit sacerdos offerens et hostia oblata. Unde ammictus velum significat quo ipse fuit velatus in derisum. Alba vestimentum significat album quo sibi illusit Herodes. Cingulum manipulum stola diversa veicula significant, quibus pluries fuit ligatus collum manus ad columpnam. Planeta significat clamidem coccineam et vestimentum purpureum. Et sic ornatus sacerdos debet accedere ad altare. Et quia debet sentire de deo altissime quia deus est bonus et iustus quod facit caritas humilitata per recognitionem sui ideo incipit a confessione suorum peccatorum. Et quia timor prosternit nisi caritas erigat ideo sentiat etiam de deo piissime quia dulcis est pater quod facit caritas sublevata et ideo fiducialiter et absque dubitatione deputatur benignus dicens ‘aufer a nobis quesumus domine cunctas iniquitates nostras’ etc. Et sic postulat sanctorum patrocinia qui sunt in celo et in altari et obsculatur altare.
Deinde in diebus sollempnibus assumit incensum et recogitat quod ipse est ante altare in persona illius angeli de quo dicitur quia venit angelus magni consilii "Christus et "stetit ante altare"<Ap 8,3> idest in conspectu ecclesie habens turibulum aureum idest corpus immaculatum plenum igne idest caritate. Et data sunt ei incensa multa a fidelibus idest orationes ut daret idest representaret <eas> Patri de orationibus sanctorum. Non dicit omnes orationes quia non omnes exaudit" sed debite factas.
Sacerdos ipse manu sua "thus apponit in turibulo quia Christus orationes inspirat animo ut per ipsum offeratur dignum incensum in odorem suavitatis. Ipse nos "prevenit in benedictione dulcedinis"<Ps 20,4> ut eius donum sit nostrum meritum, quia non accipit nisi quod tribuit". Sacerdos ergo plus inteligat communem se esse personam et sentiat que ipse sumit. Post hoc accedit ad librum ubi nota quod duo sunt attendenda in tota sacra missa videlicet verba que proferuntur que debent proferri cum multa diligentia et gestus et actus sacerdotis qui debent exterius integre fieri et interius plene recogitari ea que per illos significantur.
Circa totum officium misse attende quia missa potest dividi in preparationem oblationem, consecrationem sumptionem et gratiarum actionem. Preparatio durat usque ad offertorium, oblatio usque ad consecrationem consecratio usque ad pater noster sumptio usque post communionem gratiarum actio usque ad finem.
Preparatio ergo affectus per dei laudes Psalmus "Sacrificium laudis honorificabit me" <Ps 49,23> quod fit in introitum misse qui significat Christi adventum de quo devote redimus sibi laudes. Psalmus qui additur significat desiderium patrum et non semper ex intellectu littere priorum sed iubilo cantilene. In introitum aliquando interponitur, aliquando additur ‘alleluia’ quia soli nos possumus canticum illius letitie de Christi cognitione et possessione cantare illi vero non quia et desiderium habuerunt non tamen pervenerunt ad effectum quia "multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt" <Lc 10,24>. Et ideo in illo versiculo sequenti introitum nunquam additur "alleluia." Quia vero de promissione illi facta et de possessione nobis donata debetur gloria deo ideo communiter dicitur ‘Gloria patri’ etc. Repetitio vero introitus expressionem maioris affectus significat.
Secundo preparatur affectus per sue miserie gemitum dum petitur gratia dicendo ‘Kyrie heleyson’ ter pro persona patris et ‘Christe eleyson’ ter pro persona filii et ‘Kirie heleyson’ ter pro persona spiritus sancti. Contra triplicem miseriam scilicet ignorantie, culpe et pene et ne magnitudo miserie nostre gemituum nos nimis prosternat interponitur memoria celestis glorie et pacis inter nos et deum facte in quibus et desiderium accenditur et spes erigitur cum dicitur ‘Gloria in excelsis deo’ etc. Fuit enim pax annuntiata inter deum et homines inter angelos et homines inter homines et homines. Ipse enim est "pax nostra qui fecit utraque unum qui destruxit inimicitiarum maceries et concurrentes parientes in se angulari lapide copulavit ut de cetero esset "unum ovile et unus pastor"<Jn 10,4>". Cum ergo animus audit deum sibi tam pacifico inclinatum amore statim erigit spem ad secure petendum.
Et ideo tertio subiungitur preparatio affectus per orationis suspirium quam sacerdos facit pro se et pro toto populo. In festis dupplicibus una tantum oratio dicitur ; in aliis missis, tres nisi plures commemorationes fiende acciderent. In missis vero privatis non debet numerus quaternarius vel settenarius superari. Et concurrit in predictis ordo conveniens ut prius agantur deo gratie et hoc in introytu secundo fit contritio in corde ut in Kyrieleyson, tertio fiunt devote petitiones ut in orationibus quia iste ordo fuit revelatus ab angelo cuidam sancto sicut refert Iohannes Climacus.
Sacerdos ergo oraturus primo exilaratus ex predicta spe vertit se ad populum salutans, dicendo ‘dominus vobiscum’. Christus enim post ressurectionem per modum salutationis pacem discipulis nuntiavit dicens ‘pax vobis’. Unde episcopus qui eius personam tenet, premittendo hanc salutatione sub eisdem verbis illam nuntiat dicendo ‘pax vobis’. Sed minor sacerdos dicit ‘dominus vobiscum’ quia utique verbum Booz legitur dixisse messoribus qui personam Christi tenet in eo quod Ruth moabitem duxit uxorem. Corus vero respondit ‘et cum spiritu tuo’ quia verbum dixit Apostolus ad Thimotem : "dominus" "," "" inquid "Yesus cum spiritu tuo" <2 Ti 4,22>.
Salutatione vero premissa qua auditores redduntur attenti subdit orationes quas prenuntiat in persona Christi cuius tipum gerit. Christus enim est sacerdos et capud totius corporis mistici et verus homo propter nos passioni destinatus cuius est vox illa : "holocaustum et sacrificium pro peccato non postulasti tunc dixi ecce" venio <Ps 39,7-8> quia secundum Apostolum in diebus carnis sue preces supplicationesque ad deum qui salvum illum facere possit a morte cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Quia autem post finem orationis dicit ‘per dominum’ "" etc. illud significat, quod ipse dixit in evangelio "quicquid petieritis in nomine meo" etc. <Jn 14,13> Non enim per alium ad nos eterna beneficia possunt discurrere quam per eum qui est mediator dei et hominum.
Illud autem "quod sequitur ‘qui tecum’ debet inteligi sic qui cum patrem ‘vivit et regnat in unitate Spiritus sancti’ idest una cum Spiritu sancto. Nam Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus deus. ‘Per omnia secula seculorum’ potest inteligi consecutive, sicut generationes et generationum vel sicut cantica canticorum anthonomasice. ‘Amen’, affirmantis ostendit affectum".
Post preparationem affectum et per precedentia iam in amorem Christi formatum et introductum, quia tali amore meretur inteligere amans et cognoscere deum quem amat ut magis ac magis amet, ideo sequitur epistola que habet instruere intellectum per doctrinam prophetarum et apostolorum quia quod illi predixerunt isti ostenderunt. Epistola autem significat predicationem Iohannis que precessit evangelium et minor fuit evangelio. Paucis enim fuit facta predicatio Iohannis et modico tempore respectu longe et dilatate predicationis apostolorum. Et quia Iohannes fuit finis legis quia "lex et prophete usque ad Iohannem" <Mt 11,13> et fuit initium evangelii ideo in sua predicatione partim tenuit formam prophetarum qui predixerunt futura et hoc cum dixit "qui post me venit" etc. <Jn 1,30> partim eorum qui predicaverunt de presenti et hoc digito demonstrando "ecce agnus dei" etc. <Jn 1,29>. Ideo epistola que significat predicationem Iohannis aliquando de veteri aliquando de novo testamento pronuntiatur.
Sessio vero sacerdotis dum epistola legitur significat quod Christus quamdiu Iohannes predicaverit latebat. Quia non tam aperte predicabat sicut post sicut dicit evangelista: "postquam traditus est Iohannes venit Yesus in Galileam predicans evangelium regni" <Mr 1,14>.
Interim dum epistola cantatur diaconus corporalem extendit in longum alia vero explicatio hoc est in latum reservatur fienda post decantationem evangelii. Ubi nota quod quia per corporale significantur "linteamina quibus involutum fuit corpus Christi in sepulcro et per partem illam que plicata ponitur super calicem significatur sudarium quod fuerat super capud eius separatim involutum in unum locum" ideo in istorum explicatione significatur explicatio et revelatio et predicatio ressurectionis et fidei Christi. Primo fuit initiata inter iudeos sed quia non ad plenum fuit recepta ab eis, ideo ante evangelium hoc est ante sollempnem predicationem predicte fidei in gentibus, corporale predictum ad modum explicatur quod linteamina. Quia fuerit de lino et non de serico ideo preceptum est ut corporalia sint de lino et non de serico aut alio panno.
Post lecta epistola accedit subdiaconus ad osculandum manus sacerdotis sive pontificis, significans quod finita predicatione Iohannis dum esset in vinculis misit discipulos ad Christum quasi lex ad evangelia. Et hinc est quod in principio epistole subdiaconus non petit benedictionem sed post quia lex et prophete non a Christo visibiliter inceperunt sed usque ad Christum visibiliter venerunt. Diaconus autem benedictionem petit a sacerdote in principio et non in fine quia apostoli a Christo fuerunt visibiliter missi unde ab ipso habuerunt et inceperunt predicationem suam.
Post epistolam sequitur graduale significans lamentum penitentie et luctum. Unde in diebus pentecostes tollitur de officio quia dies illi futurum in regno dei ecclesie statum felicem significant. Unde graduale dicitur quod ad gradum humilitatis consistens non dum venerit ad verticem ple<nitudinis virtutum>. Quod enim sollempniter stat ante gradus significat penitentiam quam predicavit Iohannes et ad quam disponebat suus baptismus quam etiam Christus predicavit in initio sui evangelii. Potest etiam dici quod post epistolam graduale cantatur, quia post predicationes Iohannis discipuli secuti sunt Christum ut referatur graduale ad vocationem apostolorum qui post Christum gradiebantur. Unde graduale quoad statum penitentie significare potest imperfectionem apostolorum quam habuerunt quousque devenerunt ad veram cognitionem ressurectionis in qua perfecte cantaverunt alleluia quod statim cantatur post graduale.
Potest etiam graduale referri ad totum decursum doctrine Christi et vite in qua nunquam fuit Christus plene clarificatus et laudatus quoadusque adventum Spiritus sancti. Et tunc per spiritum sanctum fuit plene clarificatus et cognitus. Et tunc sui apostoli plene cantaverunt alleluia quod interpretatur ‘laudate deum’ ; et hoc ipse Christus dixit "ipse me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis" <Jn 16,14>. Et tunc graduale significat gradus per quos Christus gradiebatur paulatim introducens apostolos suos per suam sapientiam et doctrinam quasi de gradu in gradum usque ad perfectam sui cognitionem.
Nota etiam quod omnia que fiunt ad dexteram altaris hoc est ad austrum significant ea que facta sunt in populo iudeorum et ea que fiunt in sinistra altaris apud aquilonem ea que facta sunt in populo nationum. Ea vero que fiunt in medio significant ea que facta sunt in universali a Ihesu Christo in toto mundo hebreis scilicet grecis et latinis. Et ideo ‘alleluia’ que cantatur antequam sacerdos ad sinistram altaris veniat significat illud magnum alleluia quod inter iudeos prius fuit celebratum quando venirent ad gentes. Unde indicibilis letitia que signatur per alleluia fuit initiata in ressurectione. Inexprexibile etiam gaudium adventus sancti spiritus fuit donatum apostolis dum essent ibi. Sed quia ipsi iudei predicationem hanc non receperunt transgressi sunt ad gentes apostoli quod signatur per accessum diaconi et ministrorum ad sinistram partem altaris ut ibi cantetur evangelium. Diaconus vero accepta benedictione quam ideo accipit ut detur inteligi quod apostoli fuerunt missi a Christo ut supra dictum est tollit librum evangelii de dextro cornu altaris quia "de Syon exibit lex et verbum domini de Ierusalem" <Is 2,3> et vadit cum silentio ad pronuntiandum evangelium iuxta illud "Neminem salutaveritis per viam" <Lc 10,4> hoc est nulli felicitatem veram doceatis haberi posse dum est in hac vita.
Precedunt ante eum luminaria et incensum quia predicationem evangelii debent precedere opera lucida iuxta illud "Luceant opera vestra coram hominibus" etc. <Mt 5,16>, et alibi "Vos" "estis lux mundi" <Mt 5,14> quod refertur non solum ad doctrinam veritatis sed ad exempla operis. Debet etiam ipsum precedere bona fama, quod significat precedens odor incensi. Quia vero diaconus qui cantat evangelium habet turibulum post se significat quod dum predicat non debet habere aspectum ad famam vel temporalia sed ad animarum salutem et Christi laudem ex quibus relinquitur bona fama in cordibus hominum audientium quantumcumque non sit in intentione predicantium. Vertitur faciem suam ad aquilonem quod significat frigiditatem peccatorum ; Christus enim non venit vocare iustos sed peccatores ad penitentiam.
Postea premittit salutationes ad excitandum populum observans quod Christus iusserat : "in quamcumque domum intraveritis" etc. <Lc 9,4>. Stans vero populus quasi paratus ad obsequendum per opus quod ille dixerit respondet ‘Et cum spiritu tuo’. Sequitur sequentia sancti evangelii cui populus cum reverentia seu causa reverentie et honoris respondet ‘salva tibi domine’ glorificans deum quod miserit eis verbum salutis, sicut dicitur in Actibus "glorificantes deum dicentes ergo et gentibus deus penitentiam dedit ad vitam" <Ac 11,18>.
Et dum incipit evangelium facit digito signum crucis in libro in fronte in ore in pectore ad designandum quod predicatio crucis debet esse in pectore per amorem et fidem in ore per publicam confessionem in fronte per manifestam ostensionem. Non enim debet erubescere evangelium sed gloriari in eo iuxta illud "Michi autem absit gloriari" "" etc. <Gal 6,14>. In libro quia tota predicatio debet esse de misterio nostre redemptionis celebrato in cruce sed illud "predicamus Christum crucifixum iudeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam" <1Cor 1,23>. Sacerdos vero dum diaconus cantat evangelium non vadit ad sinistram sed remanet in dextera parte altaris et lecto evangelio vadit ad obsculandum librum quia Christus premisit discipulos suos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Unde dicit Gregorius "Predicatores autem suos dominus sequitur quia predicatio prevenit et tunc ad mentis nostre habitaculum dominus venit quia verba exortationis precurrit ac per hoc veritas in mente suscipitur. Hinc namque hiisdem predicatoribus Ysaias dicit "Parate viam domini"<Is 40,3>. Et Psalmista "Iter facite ei"etc. <Ps 67,5>". Deosculatur vero sacerdos librum quia anime que vera fide et devota humilitate predicationi adheret Christus se donat cum obsculo dulcissime caritatis. Quod autem obsculatur litteram evangelii, significat quod illa eadem que inspiravit et docuit hoc approbat et remunerat. Deus enim nichil accipit nisi quod efficit nec remunerat nisi quod donat. Diaconus post obsculationem sacerdotis deobsculatur et ipse evangelium in signum quod regeneratur Christo de hiis que non a se sed ab ipso habitis predicavit.
Generaliter nota quod quandocumque minister aliquid accipit de manu pontificis vel sacerdotis aut donat debet obsculari manum eius ut ostendat quod non solum accepta a deo sed etiam per nos sibi oblata in sua unde de utroque debemus sibi gratias exibere quia sicut semper donat propria sic nunquam recipit aliena.
Post hoc sacerdos accedit ad medium altaris et ibi sollempniter incipit simbolum apostolorum, et chorus sequitur illud decantando distinctos omnes articulos fidei in signum universalis fidei in tota ecclesia collecta de hebreis et gentibus et ideo stat in medio. Simbolum vero post evangelium dicitur quia fides ex auditu auditus autem per verbum Christi. Unde et Iohannes dicit "hoc eo loquente multi cred" "id" "erunt in eum" <Jn 7,31>. Cantatur autem simbolum in omnibus sollempnibus festis que in ipso nominantur sive explicite sive implicite videlicet in omnibus dominicis diebus ac per hoc beate virginis et sanctorum apostolorum huius fidei fundatorum et angelorum qui hanc fidem suggerunt etiam sancte cruce in qua fidei nostre misterium est completum.
Facta preparatione sequitur offertorium quod significat devotam fidei confessionem et ponitur inter evangelium et consecrationem quia inter predicationem Christi et eius passionem gentilitas in aliquibus fidei votum offerens tale officium decantavit dicens : "O" "mulier" "," "magna est fides tua" <Mt 15,28>. Mulier autem illa ecclesiam de gentibus figurabat. Patuit etiam in centurione et in quibusdam aliis.
Post offertorium statim sacerdos procedit ad offerendum panem et vinum in quibus debet fieri consecratio. Que oblatio taliter ordinatur Subdiaconus enim lecta epistola preparat calicem cum patena et ponit vinum in calice et hostia in patena et totum cooperit tobalea munda. Et hoc non facit super altare sed alibi. Et postea accipit totum reverenter et, precedente cum uno accolito cum ampulla aque vadit sic coram altari et offert ea diacono et diaconus sacerdoti ut detur inteligi quod lex et prophete et totum vetus testamentum non fuit ad aliud ordinatum nisi ad Christum introducendum et propagandum unde offerunt Christo carnem et sanguinem quia Christus deus natus est secundum carnem. Sed quia hoc non fuit in eorum fide nisi ut futurum non ut presens ideo subdiaconus non offert panem et vinum consecratum sed in futuro consecrandum et hoc non per se sed per Christum et apostolos suos. Unde diacono et sacerdoti illa porrigit. Precedit autem illum accolitus cum aqua que significat Moysem qui cum lege et per legem perduxit populum ad Christum ut ipsum uniret per fidem sicut aqua unitur vino in calice.
Diaconus vero calicem quem sibi subdiaconus offert discoperit ut detur inteligi quod apostoli ante consecrationem hoc est ante passionem predicaverunt Christum quando missi fuerunt bini et bini ante faciem eius ut discoperirent et patefacerent eum predicando. Et post diaconus accipit patenam cum hostia et offert eam sacerdoti deobsculando manum eius ut detur inteligi quod de predicta predicatione debent gloriam deo et non sibi attribuere unde et de hoc fuerunt moniti ab ipso Christo in regressu a tali predicatione cum dicerent: "Domine etiam demonia in nomine tuo" etc. <Lc 10,17>. Quibus respondit: "in hoc nolite gaudere" etc ". Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in celis" <Lc 10,20>.
Post hoc diaconus accipit calicem de manu subdiaconi quia apostoli non predicaverunt alium Christum passum quam illum quem lex et prophete predixerunt. Sacerdos vero postquam obtulit hostiam accipit ampullam de manu accoliti et immiscet aquam calici quia Christus accipit populum per Moysem sibi deductum et unit suo corpori mistico sua gratia et virtute. Et postea diaconus accedit ad locum debitum et offert calicem. Et nota quod non aliter quam sacerdos offert quia quamvis in hoc sacramentum in dupplici specie offeratur non tamen sunt duo sacramenta sed unum. Sed hoc ut innuatur quanta sunt virtus Christi capitis offerentis et membrorum eius hoc est sacerdotum offerentium unum eundem Christum secum. Unde <non> duo debent dici Christus et sacerdos quia dualitas significat divisionem sed unus per caritatis coniunctionem iuxta illud "Qui adheret deo unus spiritus efficitur cum illo" "" <1Cor 6,17>.
Oblatione autem facta sacerdos facit signum crucis super utrumque ad inuendum quod illa parata sunt ut in eis Christi passio memoretur. Et post statim adholet incensum per quod illud significatur quod Christus antequam iret ad passionem venit in Bethania ubi sibi fuit facta cena. Et super capud eius fuit effusum unguentum cuius odor signatur per incensum quod offertur antequam veniatur ad consecrationem in qua memoratur passio.
Ducitur autem predictum incensum super oblata in modum crucis ter quia Maria Magdalena predictam unctionem ter circa corpus Christi exibuit primo cum uncxit pedes eius secundo cum effudit super capud eius tertio cum emit aromata ut ipsum ungeret in sepulcro quod etsi non implevit de facto implevit volumptate que reputatur pro facto.
Quod autem sacerdos cum incenso ducit manum in girum signat illud quod dicitur "Et domus repleta est ex odore unguenti" "" <Jn 12,3>. Quod autem postea levat manus in altum et per totum altare signat illud quod ibi additur scilicet: "Amen dico vobis quod ubicumque predicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur quod hoc fecit in memoriam eius" <Mt 26,13>.
Moraliter autem per incensum signatur devotus affectus fidelium ad sacramentum predictum, quia incensum signat orationem devotam ; ignis caritatem fervidam ; odor qui circumquaque diffunditur signat famam diffusam. Quod autem ducitur incensum ter super oblata in modum crucis significat quod devotio sacramenti et crucis et passionis Christi debet esse in effectu per opera claritatis iuxta illud "Lucea" "n" "t opera vestra" etc. <Mt 5,16>. Quod autem ducit in girum etiam ter significat quod intentio in predictis debet esse recta quia ad gloriam dei et salutem sui et utilitatem proximi. Quod autem elevatur manus ad crucem cum incenso et postmodum per totum sinistrum altarum et ultimo per totum dextrum significat quod per Christum et crucem eius hec devotio prius diffusa est in gentibus et ultimo diffundetur in ebreis quando predictum sacramentum devote adorabunt.
Postquam vero totum incensaverit diaconus suscipit turribulum ab eo deobsculando manum eius et incensat ipsum quia devotionem hanc quam habemus ad deum ab eo suscipimus et sibi offerimus. Post hoc sacerdos vertit se ad populum et suscipit eius oblationem ut non solum precibus sacerdotis sed populi meritis hec oblatio deo reddatur accepta. Et ideo dicitur offertorium propter talem oblationem et satis innuitur hic ordo conveniens ut post predicationem evangelii sequatur fides in corde laus in ore fructus in opere fides in cantu simboli laus in cantu offertorii fructus in oblatione populi.
Postquam vero sacerdos suscepit oblationem populi vadit ad lavandum extrema digitorum ut intendat sacerdos quod accedens ad altare ad tale sacrificium debet etiam minutas conscientie punctiones lacrimis lavare sollicite. Figurative vero predicta lotio que fit in dextera altaris et tergitur in sinistra signat quod Christus appropinquans passioni in Lazari suscitatione flevit ut lavaret populum a peccato quod signatur per mortem. Sed lacrime ille nondum habuerunt effectum in iudeis quem postea habuerunt in gentibus ideo lacrime ille in dextera funduntur quia inter iudeos et in sinistro terguntur quia in gentibus habuerunt effectum.
Postea sacerdos inclinat se ante altare et petit ut oblatio que deo in honore sanctorum offertur pro se et populo sunt accepta et ut melius fiat erigit se ad populum adiutorium petens et dicens ‘Orate fratres’ etc. ut non solum per suam devotionem, sed etiam per orationem populi sua oratio exaudiatur. Et statim incipit orationes quas superius dimiserat quas sub silentio recitat. Et nota quod sacerdos post offertorium usque ad prefationem omnia recitat sub silentio illud insinuans quod Yesus iam non palam ambulabat apud iudeos cum cogitarent illum interficere "set habiit in regionem iuxta desertum in civitatem que dicitur Effrem et ibi morabatur cum discipulis suis" <Jn 11,54>. Figurative ergo predicta inclinatio sacerdotis signat quod Iesus ad passionem accedens "exinanivit se formam servi accipiens" <Ph 2,7> ut nostram posset magis aperte operare redemptionem.
Quod autem redit ad orationes intermissas signat quod Christus de predicto latibulo demum rediit in Ierusalem ad domum patris sui que est dicta orationis iuxta illud "Domus mea" etc. <Mt 21,13> ut ea que videbantur per predictam fugam intermisisse reassumat. Sed antequam veniret Ierusalem venit Bethfage ad montem Oliveti et "cum audisset turba quia venit Yesus Ierusalem acceperunt ramos palmarum et obviam processerunt clamantes" ":" "‘Osanna benedictus qui venit’" <Jn 12,12-13> etc.
Ad rememorandum ergo illum honorem Christo exibitum et puerorum laudem levat iterum vocem sacerdos palam et dicit prephationem in qua deo reduntur gratie et laudes ab angelis et hominibus. Et quia ea que secuntur supernaturali virtute aguntur ideo monet populum ut sursum habeant corda et populus respondens profitetur se monita suscepisse cum ait ‘Habemus ad dominum’. Monet autem sacerdos ut ‘gratias agamus domino deo nostro’ idest deo creatori deo redemptori nostro salvatori. Creando enim dedit naturam redimendo tribuit gratiam salvando confert gloriam. Chorus vero predicta approbans respondet ‘Dignum et iustum est’. Dignum quia dominus deus noster iustum quia "nos populus eius et oves pascue eius" <Ps 99,3>. Et iterum sacerdos ‘Vere dignum et iustum est’. Dignum quia nos mera volumptate fecisti justum quia sola volumptate redimisti equum quia gratuito iustificas impium salutare quia perpetuo glorificas iustificatum. ‘Nos tibi semper et ubique gratias agere’. Gratias tibi debemus quia dominus sanctus ubique quia pater operum semper quia eterne deus.
Et hoc ‘per Christum dominum nostrum’ ; qui "advocatum habemus apud patrem" <1Jn 2,1> ideo per eum quasi per advocatum et mediatorem gratias et laudes exibemus. ‘Per quem maiestatem tuam’ etc. Per illum enim laudant angeli et adorant trinitatem, per quam facta sunt omnia. Quod autem laudent dicit Psalmista "Laudate eum omnes angeli eius" <Ps 148,2>. "" Quod autem adoret dicit Psalmista : "Adorate eum omnes angeli eius" <Ps 96,7>. Et Esdras "Exercitus celi te adorat". Quod autem tremant dicit Iob "Columpne celi contremiscunt et pavent adventum eius" <Iob 26,11>. Tremunt autem non metu formidinis cum sint beati set admirationis affectu vel obedientie famulatu cum sint administratores spiritus.
‘Celi celorum’ etc. Dicuntur celi laudare quia laudis materia prestant vel dicuntur omnes alii ordines angelorum qui non sunt hic specialiter nominati, usque ad ultimum ordinem qui dicitur seraphym qui et hic additur cum dicitur ‘Et beata seraphim’. Quod nomen sumitur in neutro genere cum terminatur in -n et in numero plurali ut hic scilicet beata seraphim "" quia capitur pro toto ordine vel alibi scilicet, duo seraphim "clamabant alter ad alterum" <Is 6,3>. Aliquando vero sumitur in masculino quando terminat in -m vel in -up vel in -af et tunc est numeri singulari ut cherubim et cherup seraphim seraph et tunc capitur pro uno angelo illius ordinis.
‘Socia exultatione concelebrant’ hoc est laudando adorando tremendo cum quibus deprecamur suscipi iuxta nostras voces dicentes ‘supplici confessione sanctus sanctus’ etc. In quo ponuntur angelice laudes et humane simul iuncte et pronunciatur ter sanctus et semel deus ad comprobandum misterium trinitatis et veritatis ‘Dominus’ quia dignus honore ‘deus’ quia dignus latria ‘sabbaoth’ autem quia dignus confidentia. Sabaoth interpretatur exercituum vel virtutum et ideo piissimus adiutor in omni necessitate. Ut sit plena laudis confessio, additur gloria divinitatis cum dicitur "pleni sunt celi" etc. Et beneficium humanitatis cum additur ‘Benedictus qui venit’ etc. ‘Osanna’ etc. in ebreo est interiectio obsecrantis ac si diceretur salva obsecro.
Completo vero ynno sacerdos resumit silentium usque ad ‘Pater noster’. Unde in tota passione in qua exprimitur Christi passio loquitur silenter excepto quando recitat illam orationem ‘nobis quoque peccatoribus’ ad modicum vocem exaltat ad innuendum taciturnitatem predicatorum et amicorum Christi. Quia sicut non fuit aliquis in mundo qui eum deum virgine excepta esse crediderit sic non fuit aliquis qui eum iuvaret vel unicum verbum pro eo proferiret excepto illo latrone qui iuvit eum cum dixit "neque tu times deum" <Lc 23,40> etc. Et cognovit et credidit eum cum dixit "Memento mei" <Lc 23,42>etc. Sed quia ista defensio fuit ad modicum ideo sacerdos hoc signat in predicta oratione scilicet ‘Nobis quoque’ etc. in qua modicum vocem exaltat et nullo alio loco sicut nullus fuit alius qui eum iuvaret.
Item diaconus accipit patenam de subcorporali et tradit subdiacono et cooperit mundo linteo. Per patenam latam caritatem discipulorum significat. Discipuli enim in Christi passione licet ipsum non crederent tamen ipsum ferventer amabant. Et quia hic incipit Christi passio que initiata fuit in eius captione ideo hic premittitur discipulorum fuga et latitatio que signantur in occultatione patene. Quod sive sit in manibus subdiaconi sive super altare, debet latere et sic stat cooperta quamdiu durat memoria passionis. Quando vero incipit ressurectio memorari tunc non debet ulterius latere. Quod fit in principio ‘Pater noster’ ideo tunc illam discoperit diaconus.
Circa secretam nota quod verba exprimunt devotum affectum orationum circa istud sacramentum, gestus vero ut sunt manuum extensio et signatio per exteriorem actum fortius menti imprimitur ipsa crucifixio. Signatio vero que totiens replicatur designat illa que gradatim fuerunt facta in ipsa passione usque ad ressurectionem. Sacerdos vero se inclinans cum dicit ‘Te igitur’ representat quod Christus procidit in faciem suam quando oravit in orto et etiam plenum confessum Christi et prontam obedientiam quam habuit ad moriendum cum dixit : "Non mea voluntas sed tua fiat" <Lc 22,42>. Dicit ergo ‘Te igitur, clementissime pater nos rogamus supplices ac petimus ut habeas accepta per Christum filium tuum dominum nostrum hec dona’.
Nota quod traditio Christi ad mortem fuit facta a tribus primo a deo secundo duppliciter a Iuda et a iudeis tertio a Christo. Pro primo "Proprio" "filio suo non pepercit deus" etc. <Rm 8,32>. De secundo Mathei "Querebat autem oportunitatem Iudas" etc. <Mt 26,16>. De tertio scilicet a iudeis Iohannis : "Gens tua et pontifices tui tradiderunt te michi" etc. <Jn 18,35>. De quarto Apostolus "D" "ilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis <" Eph 5,2>. Prima facta est ex gratia et misericordia secunda ex avaritia, tertia ex invidia quarta ex caritate. Ad designandum hoc sacerdos facit tres cruces dicens : ‘Hec dona a te piissimo patre hec munera avaritia et impia puritate hec sancta sacrificia illibata’ "" a Christi dulcissima pietate seu caritate. Deus enim donavit, Iudas vendidit et Christus sacrificavit.
Hic supple que significantur ‘In primis que tibi offerimus’ ubi quatuor exprimuntur, scilicet cui sacrificium offerimus pro quibus qualiter et quare. Primum cum dicitur ‘Tibi redunt vota sua’ ; secundum ‘Pro ecclesia tua sancta catholica’ ; tertium ‘Communicantes’ etc. ; quartum ‘Pro redemptione animarum suarum’. Vides cui scilicet deo pro quibus quia pro tota ecclesia que hic satis distincte explicatur ; et qualiter quia in veritate fidei, scilicet in communione sanctorum ; et quare quia pro beneficiis spiritualibus et corporalibus. Unde dicit ‘Que tibi offerimus’ "," scilicet deo ; ‘Pro ecclesia tua sancta quam pacificare’ scilicet per amorem in se et ad invicem quia in hoc cognoscuntur tui discipuli si diligunt se ad invicem. ‘Custodire’ supple ab insidiis et deceptionibus diaboli et sequacium eius ; ‘adunare’ supple in tanta dispersione quam patitur propter verbum patientie quod servat ; ‘et regere’ scilicet quoad sanctos mores ut tibi conformiter vivat.
‘Memento domine famulorum famularum’ "" etc. Ex hac iunctura verborum manifeste convicitur quod hic sacerdos potest specialiter nominare quos voluerit. ‘Pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt’ etc. Ex hoc patet quod non solum sacerdos sed tota ecclesia, et maxime qui hic nominantur hoc sacrificium offerunt. ‘Eterno deo vivo et vero’ : Eterno deo ad differentiam sanctorum qui dicuntur dii iuxta illud "Ego dixi dii estis" etc. <Ps 81,6> qui licet sint vivi et veri non tamen eterni. Vivo ad differentiam scultilium iuxta illud "Opera manuum hominum" <Ps 113,12> "" qui non sunt vivi nec eterni nec veri. Et vero ad differentiam demoniorum qui dii usurpative appellantur iuxta illud "Omnes dii gentium demonia" <Ps 95,5> qui licet sint vivi non veri nec eterni.
‘Communicantes’ etc. Hic cetus militans coniungit se et communicat ecclesie triumphanti in prece cuius patrocinia petit ut dignus hoc sacrificium peragat. Et nominat hic dei genitricem Mariam tum quia principaliter prima tum quia mater et sollicita et piissima pro filiis et hiis qui secum sunt membra filii sui affectuosissime deprecatur. Nominat et apostolos qui ut patres pro hiis quos per doctrina et exempla lucida in Christo genuerit, amorose valde sollicitantur. Nominantur etiam martires qui pro hiis quibus de Christo tam arduum testimonium tradiderunt caritate fervida afficiuntur. Confessores vero hic non nominantur quia nondum in ecclesia memoria eorum celebrabatur.
‘Hanc igitur oblationem’ "" etc. In hac oratione que precedit consecrationem immediate signatur illa sollepmnis et nobilis oratio quam Christus fecit post illum sermonem magnum qui a Iohanne recitatur in qua Christus orat fieri illa pacificam et indivisibilem unionem inter se et membra sua quam ipse habet inter se et patrem. Et ideo exprimitur hic de pace. Et nota quod ter oramus in missa pro pace. Primo hic scilicet ‘Diesque nostros in tua pace disponas’ etc. Secundo inferius dicitur ‘Da propitius pacem’ etc. Tertio in fine ubi dicitur ‘Dona nobis pacem’ ut de pace temporis per penitentiam peccatorum transeamus ad pacem eternitatis. Ob hoc etiam sacerdos inter secretam ter deobsculatur altare in principio, in medio in fine. Et competit de memoria Christi predicte orationi quando debet confici corpus Christi ut recordetur conficiens quam fortissima unione et caritativa transformatione, tam in confectione quam in sumptione debeat se sentire Christum conficientem et Christum sumentem.
‘Quam oblationem’ etc. Nota quod a Christi oratione facta in orto usque ad illum locum ubi se obtulit ad conficiendum in cruce sunt tria generaliter memoranda. Primum est immensitas caritatis que fuit in corde Christi ad offerendum se pro nobis. Secundum est iniquitas accusantium et examinantium. Tertium est immensitas crudelitatis que fuit in corde et opere flagellantium et crucifigentium. Primum apparet in orto in tristitia et pavore tedio et agonia in oratione multiplicata et prolixa et tanto fervore caritatis facta quod sudor sanguineus emanaret. O quam immense ardebat illa fornax cordis Yesu ad moriendum pro nobis ! Secundum apparet in malitiosa examinatione ut reus reputaretur in calumpniosa interrogatione ut sermone caperetur in prava vestium adductione ut malefactor crederetur in falsa accusatione ut dignus morte haberetur in maligna ad populum per maiores suasione ut citius interficeretur in ceca et stulta populi acclamatione ut iustus condempnaretur in furibunda Barabe petitione nexus liberaretur. Tertium apparet in multiplici ligatione in manibus in collo ad columpnam in multiplici percussione palmarum et arundinis in faciei deturpatione per abhominationem sputorum et velationem in multiplici derisione per vestium sepe factam mutationem per genuflectiones derisivas coram eo factas, per verba in eius despectum prolata et per divisionem ab Herode factam et per corone impositionem et per duram ad columpnam flagellationem et per ponderosam crucis baiulationem.
Per primum hoc est per immensum Christi amorem qui est deo acceptissimus benedicimur et deo pacificamur. Per secundum scilicet per iniquitatem accusantium et examinantium sumus de iustissima nostra accusatione liberati et de cirografo per nos diabolo firmato et scripti sumus in libro viventium. Per tertium scilicet per crudelitatem verberantium deo patri de iniuria per nos facta fuit plene satisfactum ideo ineffabiliter servavit promissum ut corpori Christi mistico uniremus et hoc firmum et ratum in dei veritatem existit. Dicit ergo sacerdos ‘Quam oblationem tu deus’ "" etc. ut rememoret tria predicta per tria signa que facit dicens ‘Benedictam’ scilicet supple in illo infinito cordis Christi amore ; ‘ascriptam’ in illa tua iustissima predestinatione ; ‘ratam’ in illa tua ineffabili virtutis promissione ; ‘rationabilem’ in nostro intellectu et opere ; ‘acceptabilem’ in tuo gratuito amore.
Post hoc Christus venit ad crucem ubi duo rememorantur in generali. Primum est expositio sui ipsius ad mortem. Ex infinito enim amore satisfaciendi pro nobis semetipsum ex immensa volumptate obtulit illis crucifixoribus suis. Secundum est quanta fuerit impietas crucifigentium in tam dura et dolorosa clavorum confossione. Sacerdos ergo ad ista duo memoranda facit duas cruces dicens ‘Corpus’ "," supple ex tam pura caritate oblatum ; ‘et sanguis’ ex tam crudeli et impia dilaceratione extractus ‘fiat dilectissimi filii tui’. Dilectissimus enim fuit Christus suo patri semper sed maxime in hoc opere. Et nota quod quando sacerdos orat ut fiat corpus et sanguis non intendit orare ut dubitet ne fiat sacramentum per prolationem forme sed orat ut fiat fructuose quia bene posset sacramentum compleri sed cum dampno offerentis et populi.
‘Qui pridie quam pateretur’ etc. Ubi ad rememorandum quod in illa conversione panis quam Christus fecit passionem rememoravit dicens ‘quod pro vobis tradetur’. Hinc est quod sacerdos facit unam crucem super hostiam quam tenet in manum. Et similiter in conversione vini in sanguinem suum rememoravit passionem dicens ‘qui pro vobis et pro multis effundetur’. Et ideo sacerdos super vinum facit crucem. Et elevatio corporis Christi quam facit sacerdos, designat elevationem Christi in cruce sanguis vero non tantum elevatur ad designandum quod corpus remansit in alto et sanguis descendit. Unde ecclesia postquam aspicit eum sic elevatum dicit ‘Unde et memores domine’ etc. Ubi memorando Christi passionem, recognoscendo infinita beneficia et cum summo affectu regratiando offert non illa que ab ipso accepit cum a se nichil sibi posset offerre unde dicit ‘Offerimus preclare maiestati tue’ etc. ac si diceret ‘Non alia habemus nisi tria dona que offerimus’. Unde facit quinque signa ad memorandum quinque plagas Christi quas in ipso intuetur quasi presentes et quia in generali quinque utilia et necessaria ab ipsis plagis accipimus primo peccatorum purificationem et remissionem et hoc per sacramenta que ab ipsis habent effectum seu efficaciam ; secundo potenter operari opera virtuosa per que efficimur sancti quod non habemus ex nobis sed ab ipsis plagis hec gratuita dona ; tertio intellectum et cognitionem depuratam et absque macula recipimus ut contemplari possimus et degustare in ipso mistica et occulta quod non nisi ab ipsis plagis possemus ; quarto nutrimentum suscipimus quo predicta conserventur in nobis et perseverantur usque in finem deducamur quod non nisi a predictis plagis habemus ; quinto plenam defensionem ab omni contradictione suscipimus que in predictis posset nos quomodolibet impedire et perductionem finalem in vitam eternam quod non nisi in predicto sanguine nobis datur.
Et ideo sacerdos dum facit signa dicit ‘Hostiam puram’ supple ab omni peccato per tua sanctissima sacramenta ; ‘hostiam sanctam’ scilicet per virtuosa opera a te data; ‘hostiam immaculatam’ per depuratum intellectum ad te videndum ; ‘panem sanctum vite eterne’ quo nutrimur et pascimur usque in finem ‘et calicem salutis perpetue’ quo in tribulatione defendimur et salvamur et est ordo predictus. De primo purificamur a peccato ; secundo, efficimur sancti per opera virtuosa in tota vita activa ; tertio acquirimus contemplativam ; quarto confortamur per perseverantiam in utraque ; quinto a contrario defendimur et ad vitam perducimur. Et nota quod quartum signum facit solum super corpus quod quidem nominat per panem sanctum in signum quod tunc corpus erat separatum a sanguine. Quintum signum facit super solum sanguinem per eandem rationem et etiam ut magis afficiatur ac si recenter videret.
‘Supra que propitio’ etc. Hic ecclesia orat hoc fieri accepta modo presenti quando exibentur sicut demonstravit et quasi promisit se habiturum illa accepta quando in figuris ipsa manifestabat. Unde munera Abel ostendit se habere accepta quia in eis significabatur Christus ; qui a fratre suo interfectus est per invidiam sic Christus hic per invidiam a fratribus occiditur. Ostendit etiam se habere acceptum sacrificium Habrae per quod signatur sacrificium Christi quia sicut ibi pater Abraham elevavit manum suam super filium ut ipsum offeret ita hic deus pater dat filium in mortem propter peccatum alterius iuxta illud "propter scelus populi mei percussi eum" <Is 53,8>. Ostendit etiam se habere acceptum sacrificium Melchisedech in quo etiam figurabatur Christus quia ille erat "sacerdos dei altissimi" <Gn 14,19> "" et describitur sine patre et sine matre ; ita et Christus fuit "sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech" <Ps 109,4> sine matre in celis et sine patre in terris. Dicit ergo sacerdos orando ‘Respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere’ etc. Ostendendo enim deus pater quod illa habebat accepta in quibus istud prefigurabat manifestavit et quasi promisit quod illud debebat sibi esse acceptissimum.
‘Supplices te rogamus’ etc. Hic ecclesia inclinat se ut fortius inclinet deum ad votum suum. Rogat enim supplicanter ut sua vota deferantur per illum angelum magni consilii qui assistit vultum dei pro nobis et quem "habemus advocatum apud patrem" <1Jn 2,1> ; et ut fortius moveat ipsum ad suas preces erigit se et obsculatur altare quasi dicat : "Non potes michi denegare quod peto cum in tanto amore feceris mecum pacem". Dicit ergo ‘Ut quodquot’ etc. ubi memorantur duo generaliter facta in passione scilicet dura corporis extensio et confractio quas orat tam fortiter imprimi menti sue et corpus confrigere et sanguinem fundere et totam crucis mortificationem in suo corpore circumferre. Et ideo facit tria signa ad designandum hanc triplicem passionem in Christo videlicet corporis extensionem sanguinis effusionem et electorum membrorum fortissimam compassionem. Vidit enim Christus omnes penas corporales et spirituales quas sui electi ad aspectum sui sanguinis animati pro eius amore portarent et ideo substinuit fortissimam penam quia fortissime illis compatiebatur. Dicit ergo sacerdos signando ‘Corpus’ supple tam dure extensum et confractum ‘et sanguinem’ sic totaliter effusum ‘sumpserimus omni benedictione celesti et gratia’ etc. per que predicta crux sic in nostro corde signatur fortiter sicut predictum est. Et ideo signum crucis imprimit sibi ipsi cum dicit ‘Benedictione’.
‘Memento etiam domine’ etc. Hic ecclesia coniungit precibus suis animas defunctorum qui sunt in purgatorio quia se cum illis reputat unum corpus. ‘Nobis quoque’ etc. Sicut predictum est ecclesia commemorat confessionem latronis et defensionem quam fecit Christo. Et quia modica ideo sacerdos modicam vocem emittit cum dicit ‘Nobis quoque peccatoribus’. Considerat hic ecclesia quod ille latro cum esset absque meritis immo cum multis peccatis mera Christi bonitate et gratia assotiatus est numero electorum et quantumcumque fuerit a Christo ultimo vocatus primus tamen omnium coronatus iuxta illud : "erunt novissimi primi" etc. <Mt 20,16>. Ideo orat ipsa quantumcumque fuerit in peccatis constituta confidens tamen de multitudine miserationum Christi habere aliquam partem et sotietatem cum sanctis apostolis et martiribus sicut ille latro habuit. Fuit enim primus defensor et predicator Christi passi. Fuit etiam solus sotius virginis matris in sua lamentatione. Licet enim alii secum plangerent non tamen Christum secum deum credebant sicut latro. Solus etiam predictus latro sotiavit Christum moriendo simili morte. Et postea nominat sanctos apostolos et martires inter quorum consortium orat ammitti per illum qui non est extimator meriti sed largitor venie. Non enim est extimator meriti quia remunerat ultra condignum et etiam punit citra condignum. Et nota quod superius ecclesia fecit memoriam sanctorum ut eorum orationibus adiuvetur hic vero ut eorum sotietati iungatur.
‘Sanctificas vivificas’ ubi adverte quod Christus in cruce pendens tria generaliter egit. Primum fuit orare pro peccatis nostris "cum clamore valido et lacrimis" "," sicut dicit apostolus < Heb 5,7>. Secundum fuit recommandare nos patri in tam unitivo amore quod nomine spiritus sui nominavit nos dicens : "Pater in manus tuas commendo spiritum meum" <Lc 23,46> "." Tertium rengratiari deo patri pro omnibus nobis. Nos enim de tanto beneficio rengratiari deo non possumus quia nec ad plenum inteligimus et etiam non possumus sibi ad plenum compati plangere et dolere quia nec totum possumus suum dolorem inteligere, et ipse utrumque complevit. Fuit etiam compassus sibi et tantum pro se ipso doluit quam semetipsum dilexit. Tantum autem se ipsum dilexit quam se bonum sine malo recognovit et in divino supposito radicatum se sensit. Unde et in isto respectu sibi ipsi condoluit vice omnium electorum suorum sicut deo in assumpta natura pro humano generi patienti. Unde sicut in aliis sic et in hoc omnium electorum supplevit defectum plenissime rengratiando et sibi plenissime condolendo. Et novo respectu expositionis sui se iterum totum relinquens in actione gratiarum deo et sibi ipse de tanto beneficio electis collato et vice omnium electorum sibi plenissime condoluit et in seipso omnes nos fecit cognoscentes omnia predicta in quo nos reputamur plene grati beneficio redemptionis et crucifixi similitudinis mortis eius.
Sacerdos ergo ad memorandum tria predicta facit tres cruces dicens ‘Sanctificas’ supple : per tuam sanctam orationem ‘vivificas’ per admirabilem patri recommandationem ‘benedicis’ per plenariam pro nobis rengrationem per quam liberat nos de maledictione ingratitudinis et prestat nobis ut grati reputemur in tua rengratione.
Adverte etiam quod Christus per tres oras stetit super crucem que figurantur per tria signa sequentia in quo spatio passus est generaliter tres duras et amarissimas passiones quas licet in tota vita passus fuerit hic tamen singulariter illas expressit. Prima fuit inimicorum vilificatio vituperatio et despectus quod ostendit in propria blasfemie et derisiones que faciem eius verecundia et confusione repleverunt que omnia tanquam agnus mansuetus et tacens cum summa patientia sustinebat. Secunda fuit exterior pena sue carni illata sicut fuerunt percusiones et verbera et alia innumera in cruce sibi inflicta que omnia tamen patienter sustinuit ut pro crucifixoribus oraret patrem eorum dulciter ignorantia allegando. Tertia fuit pena cordialis doloris que tanta fuit quanta non posset capere creatura excepta sua anima que habere et capere potuit et hunc dolorem ipse volumptarie assumpsit ut suo patri pro nobis satisfaceret plenarie.
Ad rememorandum autem has tres passiones facit sacerdos predictas tres cruces dicendo ‘Per ipsum’ tam inique derisum et blasfematum ‘et cum ipso’ in amarissimis penis tam fortiter immisso ‘et in ipso’ in tam immenso dolore consumato. Post tergum facit sacerdos duas alias cruces per quas signatur mors Christi que secuta est passiones predictas quia due partes sue humanitatis sunt ab invicem separate scilicet corpus et anima. Divinitas autem non fuit separata nec a corpore nec ab anima ideo non fiunt tres cruces sed solum due propter divisionem duarum partium. Has etiam cruces facit sacerdos extra calicem ad signandum exitum anime a corpore cum dicit ‘Est tibi deo patri omnipotenti omnis honor et gloria’ "," quia in caritate mortis Christi est omnis gloria deo quam habet ab humana natura.
Completa consecratione incipit sumptio ubi includitur memoria resurrectionis. Sequitur : ‘Per omnia secula seculorum’ etc que sacerdos dicit alta voce clamando cum hostia aliquantulum elevando calicem et quia Christus ad modicum fuit tunc cognitus et predicatus, tamen per creaturas insensibiles scilicet per obscurationem solis et lapidum cissionem et veli templi quam etiam per creaturas rationabiles quia "centurio et qui cum eo erant, visis hiis que fiebant timuerunt valde dicentes "Vere filius dei erat iste <"Mt 27,54>. Et omnis turba que aderat ad spectaculum istud percutiebant pectora sua revertentes". Ad signandum ergo hanc confessionem et huiusmodi testimonia data Christo sacerdos clamat et dicit cum hostia super calicem quia cum toto Christo in cruce pendet. Calix enim amaritudinem et crucem signat.
‘Per omnia secula seculorum’ etc. Et incipit ‘Pater noster’ in quo signatur illa talis penitentia et reversio. Pectoris percussio turbarum illarum signat quod in cordibus predictorum iam parabatur affectus et amor ad Christi disciplinatum qui de proximo debebat multiplicari. Ideo patena que signat discipulorum amorem discoperitur in manu subdiaconi sed nondum offertur sacerdoti quia nondum habebatur resurrectionis fides. Post ‘Pater noster’ resumit sacerdos silentium ad designandum dominice sepulture tempus, mediante sabbato quo dominus in sepulcro quievit. Mulieres qui paraverant unguenta sabbato quidem siluerunt.
‘Libera nos quesumus domine’ etc. Hec oratio signat orationem et fletum discipulorum quem in illo intermedio habuerunt de Christi morte que ideo dicitur secrete quia in occulto degebant. Sacerdos manu dextera que signat prosperitatem resurrectionis accipit patenam de manu diaconi. Quia Christus sua gratia et veritate trahebat amorem discipulorum qui signatur per patenam ad querendum se etsi non resuscitatum saltem mortuum ideo mulieres valde diluculo veniebant ad monumentum ut ungerent eum. Discipuli etiam venerunt ad sepulcrum incitati illarum sanctarum mulierum verbis. Et postea sacerdos cum patena facit sibi crucem quia patena idest amor discipulorum non adhuc querebat Christum nisi ut crucifixum non autem ut resuscitatum ideo ipsimet <facit> sibi crucem. Et ideo angelus respondit mulieribus : "scio enim quod Yesum queritis nazarenum crucifixum" <Mt 28,5 ; Mc 16,6>.
Postea sacerdos ponit corpus Christi super patenam ut amor qui prius querebat mortuum, postmodum per fidem resurrectionis habuit vivum. Unde Christus postea mulieribus ostendit se, et postea discipulis et omnes pariter crediderunt. Iterum diaconus discoperit calicem quod significat ammotionem lapidis ab hostio monumenti ; statim postea recoperitur per angelum facta. Et nota quod calix semper stat copertus et si aliquando discoperitur ad modicum, statim postea recoperitur ad innuendum quod licet predicatio resurrectionis et redemptionis in omnem terra exiverit non omnes fuerunt electi. ‘Quia multi sunt invocati’ etc. Ad designandum ergo paucitatem illorum qui hunc sanguinem intellectu fideli et discoperto omnis dubitationis velamine vident et amant et confitentur hunc esse sanguinem sue redemptionis, discoperitur ad modicum spatium tribus vicibus ad innuendum quod hanc fidem amant in corde, gerunt in <ore> honorant in opere.
Ad designandum vero multitudinem ignorantium hoc et dicentium esse sanguinem punitionis non redemptionis stat coopertus per totum aliud spatium. Et hoc dicit Ysaia in persona eorum, "Et quasi absconditus vultus est" "unde nec reputamus eum. Vere langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a deo et humiliatum" etc. <Is 53,3-4>. Vel solum tribus vicibus discoperit ad designandum solas tres apparitiones notabiles quas Christus suis paucis electis fecit. Prima fuit in carne quando humilis et despectus et crucifixus apparuit. Et licet in hac <apparitione> viderent eum electi et reprobi tamen visione amorosa et fideli soli electi viderunt. Et hec visio signatur per primum discoperimentum quod fit proprie quando agitur memoria mortis scilicet quando dicitur ‘per ipsum et cum ipso’ ubi ostenditur quomodo anima separata est a corpore. Secunda notabilis apparitio Christi fuit post resurrectionem et hoc designatur cum dicitur : ‘Pax domini’ etc. Tertia apparitio Christi erit in iudicio que designatur per trinam discopertionem que fit quando sacerdos vult sumere sanguinem et post non recoperitur ulterius quia illa visio iustorum que tunc incipiet nunquam habebit finem.
Nota etiam quod tunc sanguis non solum videtur sed etiam sumitur. Quia iusti in illa ultima apparitione non solum Christum videbunt sed sibi accipient pro sua benedictione et gloria et sibi intime incorporabuntur et viventur in illa beatifica unione a qua nunquam sunt ulterius separandi. Nota etiam quod calix semper discoperitur per diacones qui significant evangelicos quorum est discoperire idest manifesta facere occulta scripturarum et fidei Christi ; per ipsum et diaconem recoperitur quia ipsorum est indignis illa claudere iuxta illud "Nolite sanctum dare canibus nec mictatis margaritas ante porcos" <Mt 7,6>.
Et postea sacerdos accipit hostiam et facit de illa tres partes super calicem. Que fractio figurat distinctionem corporis mistici Christi. Unde pars prima posita super patenam que est sicca et dentibus territur significat corporis Christi mistici peregrinationem super terram. Signanter eorum qui sicci sunt ab ubertate domus dei et passionibus conteruntur. Pars altera que etiam coniungitur alteri super patenam signat corpus Christi quoad illos quorum corpora adhuc remanent in sepulcris usque ad resurrectionem finalem quorum anime sunt in purgatorio vel in celo. Et ista pars etiam est sicca quoad illorum corpora que non vivunt et quasi ad correctionem terruntur. Pars autem illa que in manu sacerdotis remanet et vino miscetur, significat corpus Christi vivum et resuscitatum et beatam virginem et omnes illos qui iam habent corpora sua in celo sicut pie creditur de quibusdam. Et sacerdos tenens illas hostie particulas in manu elevat vocem dicens ‘Per omnia secula seculorum’. Et significat Christi manifestationem factam discipulis per plures revelationes.
Quia vero Christus in sepulcro quievit per triduum ideo sacerdos facit tres cruces cum hostia antequam illam vino coniungat que coniunctio unionem anime cum corpore manifestat que prius fuerat separata. Et dum facit cruces sacerdos dicit ‘Pax domini’ etc quod verbum dicebat Christus discipulis quando resuscitatus apparebat. Et respondetur ‘Et cum spiritu tuo’ quod significat discipulorum fidem per quam Christo responderunt.
Post hoc sequitur ‘Agnus dei’ quia post plenam fidem habitam de Christi morte in qua ipse fuit agnus qui tollit peccata mundi post habitam fidem resurrectionis in qua Christus annuntiavit "Pax vobis <" Lc 24,36> "," statim ecclesia altis vocibus vocat predictum agnum ut habeat hec duo predicta misericordiam scilicet de peccatis, que facta fuit in cruce et pacem possideat que annuntiata fuit in resurrectione cum dicitur ‘Agnus dei miserere nobis et dona nobis pacem’. Pro quo sacerdos in persona Christi statim est advocatus ecclesie apud patrem et pro ea orat dicens ‘Domine Yesu Christe’ etc. Ubi petit pacem quam cupit dicens ‘Pacificare’ in corde ‘et coadunare’ non solum interius sed etiam exterius presentia corporali. Et ut hic insinuat iam factam in merito Christi, deobsculatur altare et erigit se et porrigit pacem diacono et diaconus ministris et ministri populo. Quia Christus dedit illam discipulis suis dicens "pacem meam do vobis" etc. <Jn 14,27>. Et discipuli postmodum aliis quando dicebant "pax huic domui" <Lc 10,5>. Sequentes vero orationes pertinent ad ipsum sacerdotem et ideo non oportet eas explicare quia de se patent.
Completa communione recedit sacerdos a medio altaris et vadit ad dextrum cornu ad purificandum et postquam ultimo laverit extrema digitorum aqua ibidem tergit. Diaconus vero interim plicat corporale et aufert librum de sinistro cornu altaris et reportat illum ad dexterum. Per hoc datur inteligi quia circa finem secundi status generalis totius mundi, quando debetur compleri tempora nationum carnalis ecclesia propter infinitas feces et multiplices feditates luxuriarum suarum et indicibiles iniquitates suarum simoniarum cupiditatum et crudelitatum ad tantam debebat venire cecitatem et ad tot et tantas deceptiones propter infinitatem suam ingratitudinem ut Christum sponsum suum totaliter derelinqueret et quod plus est abhominari et persequi et sub mistico antichristo qui tunc debebat regnare crucifigere omnino instar prime crucifixionis eius in electis occidendo spiritum et vitam et persequendo eos personaliter et occidendo propter que omnia Christus debebat eam derelinquere totaliter et solum remanere in illis electis quos ipsa persequeretur, per quos debebat iterum redire ad hebreos et ad omnes alios infideles per eorum predicationem reducendos ad ovile ut fiat "unum ovile et unus pastor" <Jn 10,4>.
Ad designandum ergo Christi recessum sacerdos communione completa recedit et vadit ad dextrum cornu altaris quia Christus redibit ad hebreos et lavit ibi manus et abstergit quia eius lacrime que in prima lotione non habuerunt effectum ut abstergerent iudeorum peccata, sed gentilium sicut supra dictum fuit nunc habebunt effectum in ebreis et ideo ibi abstergit. Possunt etiam significari per predictam lotionem lacrime quas tunc corde devoto et habundanti multitudine iudei effundent. Sicut enim apparet in epistola Pauli devotius et fortius Christum amabunt quam fecerint nationes.
Diaconus vero interim plicat corporale totum et aufert librum de sinistro cornu altaris et defert illum ad dextrum quia predicatores evangelici videntes Christum recessisse propter multiplicata peccata et propter derelictionem fidei et adhesionem quam facient arrianis heresibus et etiam aliis de novo inventis plicat corporale hoc est predicationem tacent que exprimebatur in plicatione corporalis. Sicut enim corporale in tota consecratione stetit expansum ita Christi predicatio fuit in tota ecclesia publicata et aperta usque ad illa tempora et tunc siluit. Predicatores etiam evangelici auferunt librum de sinistro cornu altaris hoc est doctrinam et vitam et deferunt ad hebreos quoniam ipsi predicatori sunt evangelium Christi non solum ad hebreos sed <et> ad alias nationes.
Interim in coro cantatur post communionem quod significat iteratam predicationem evangelicorum virorum tunc fiendam. Quod autem post communionem ut plurimum sumitur de evangelio significat quod iterum predicabitur evangelium eternum. Simile misterium invenies in officio breviarii quia in illis diebus in quibus ponitur evangelium speciale ut plurimum antiphona ad Benedictum sumitur de evangelio et semper quasi de principio ipsius evangelii et in secundis vesperis fit idem de antiphona ad Magnificat sed illa semper sumitur de fine evangelii. Ad innuendum predictam predicationem dupplicem scilicet in mane hoc est in Christi adventu et in principio ecclesie et in vesperis hoc est in fine seculi.
Post communionem sacerdos redit ad medium et vertit se ad populum et ibi dicit ‘Dominus vobiscum’ ad significandum quod licet revocaverit ebreos non tamen dimisit totaliter latinam ecclesiam. Quia licet tota multitudo recesserit a Christi veritate semper tamen reservabit in aliquibus semen fidei sed tamen erunt pauci et quasi occulti et per istos et eorum sequaces semen fidei in ebreis <et> in omnibus gentibus. Potest etiam significare ille reditus sacerdotis ad medium quod predicatio que signatur per ‘post communionem’ non solum fiet in ebreis sed etiam in aliis gentibus.
Post hoc sacerdos recitat orationes in dextera parte altaris quia post illam predicationem Christus iudeis amantissime et dulcissime se communicabit et donabit et ipsi pro eo dulcissime martirium et tormenta sub maximo antichristo portabunt. Dictis vero orationibus sacerdos iterum redit ad medium altaris et ibi terminat predictas orationes. Et post vertit se iterum ad populum ad innuendum quod mortuo orribiliter Christus redibit ad medium quia manifestabit et revelabit se toti mundo ut in toto orbe sit "unum ovile et unus pastor" <Jn 10,4>.
Et adverte quod sacerdos quinquies in missa vertit se ad populum ad signandum quod Christus in die resurrectionis quinquies apparuit et dulciter salutavit et ideo sacerdos semper salutat populum excepto quod in tertia licet se vertat non tamen salutat sed sub silentio tunc dicit ‘Orate fratres’ etc. ad signandum illam aparitionem quam fecit Symony <Lc 24,34> quia licet scribatur quod sibi apparuerit non tamen <dicitur> ubi nec quomodo. Ultimo vero omnibus completis et populo licentiato per ‘Ite missa est’ vertit se sacerdos ad populum et benedicens facit signum crucis ad signandum quod in ultimo iudicio apparebit Christus universaliter toti mundo. Apparebit etiam signum filii hominis quod est discretio bonorum et malorum quia tunc discernentur oves ab hedis. Et ibunt hii scilicet hedi in supplicium eternum iusti autem in vitam eternam.