Caput 1
Caput 1
Versus 9
"Scripsissem forsitan," etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiae scripsissem de commendatione eleemosynae, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes haeresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet.
Versus 10
"Commonebo." Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam; quorum exemplar nusquam habet; sed "facit" ea, et nova invenit, "garriens," falsis rationibus utens "in nos" confutandos et sic ad vos a fide retrahendos. Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat, aliquando compescere, ne dum de nobis disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda corrumpant.