Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 35

Caput 35

Versus 1

"Fecit autem Josias in Jerusalem," etc. RAB. "Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, "non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis". Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: "Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio". Interpretatur etiam Josias salus Domini, et "Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum". Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: "Zelus domus tuae comedit me". De quo alibi: "Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam". Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava aetate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad aeternae beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus."

Versus 3

"Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel." Tradunt Hebraei arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldae avunculi Jeremiae fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.

Versus 18

"Non fuit Phase simile huic," etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem, in aeternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita.

Versus 21

"Ad quam Deus." Quia ex verbis Jeremiae, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: "Dominus jussit me ascendere ad terram", quia prophetae praedixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit

Versus 22

"In campo Mageddo." Interfectio Josiae qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum praedicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant.

PrevBack to TopNext