Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Intulit igitur Salomon omma," etc. RAB. " Hoc fit cum Christus, etc., usque ad sed multae in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes "benedicit Dominus pusillis cum majoribus.""

Versus 9

"Vectium autem." ID. " Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident."

Versus 10

"Nihilque aliud erat." Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensae in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quae juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostrae fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futurae veritati testiomonium praeberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Adhaerebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae Christi. Unde: "Cupio dissolvi et esse cum Christo".

Versus 12

"Vestiti byssinis." Per stolas byssinas candida munditiae corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharae carnis mortificationem, et bonae actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructae significant.

"Sacerdotes." Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.

Versus 13

"Igitur cunctis." RAB. " Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt."

Versus 14

"Compleverat enim." Quia mysteria quae sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Caeteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina caecitas remanebat. Unde: "Vobis datum est nosse mysterium regni Dei," etc.

PrevBack to TopNext