Caput 1
Caput 1
Versus 4
"Gavisus sum valde." Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab haereticis recipite, quia in his quae habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quae circa vos fiunt cognosco.