Caput 12
Caput 12
RAB. "Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus justis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum Domini confertur, vel praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum."
Versus 9
"Et tulit." ID. "Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad coelos paravit."
"Et posuit." ID. "Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad aeternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quae defertur ad templum, cum praedicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo."
Versus 10
"Scriba regis," etc. ID. "Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et caementariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in aedificio divino componant, tribuebant."
ID. "Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis praeficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quae per haeresim et schismata rupta erant raeedificabant; alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quae indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: "Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi"."
Versus 13
"Verumtamen non fiebant." ID. "Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei."
"Non fiebant." In Paralipomenis. "Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi." Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quae offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniae, quae et in aliis donationibus fuerat collata.
"Et fuscinulae," etc. RAB. "Doctores, quorum officium est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quae nostrae humilitati revelare dignatus est, sunt alia quae nostrae capacitatis mensuram transcendunt."
Versus 15
"Et non fiebat ratio iis omnibus," etc. ID. "Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus."