Caput 14
Caput 14
Versus 7
"In valle." ID. "Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel coeno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit."
Versus 25
"Ipse restituit terminos Israel," etc. De Jeroboam dicit: "Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis." Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiae, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam (sicut Jonas prophetaverat) devastavit.