On this page
Caput 18
Caput 18
Versus 1
"Anno tertio. Ezechias." RAB. "Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in praelio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriae dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit."
Versus 17
"Rabsacen." RAB. "Quia Hebraice loquitur: filium Isaiae putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quaedam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetae dicunt: Haec dicit Dominus. Iste dixit: "Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum.""
Versus 18
"Eliacim." RAB. "De hoc Eliacim dixit Isaias: "Vocabo servum meum Eliacim", qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebraei, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant."
Versus 29
"Non vos," etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum: "Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro."