Caput 20
Caput 20
Versus 1
"In diebus illis." RAB. in lib. Reg., tom. III. "Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam."
Cuncta Deus secutura praesciens ante saecula, decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc praescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suae justitiae et meritis deputavit. Nec praefixum in praescientia Dei tempus vitae prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum praedixit, ante poenitentiam illius praescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.
Versus 7
"Afferte massam." RAB. "Verbum sehim sive schim (ut aiunt Hebraei) ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur."
Versus 12
ID. "Hypocritae quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiae acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: "Tradidit in captivitatem virtutem eorum."Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae suae memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne hoc in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus."
Versus 13
"Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias." ID. " Verba Dierum de Ezechia aiunt.etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc."
"Domum aromatum, et aurum et argentum." ID. "Quidam sepulcra regum opinantur, quae aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferae species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur."
"Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in," etc. (quod apud Hebraeos pro re frequenter accipitur) "quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua." Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.