Caput 25
Caput 25
Versus 8
"Mense quinto." RAB. "Congruit temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto vastata est civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria praeceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione."
Versus 13
"Columnas autem aereas quae," etc. ID. "Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere."
Versus 15
Versus 18
"Tulit quoque." ID. "Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: "Escae ejus electae sunt"."
"ulit Saraiam," qui interpretatur vinctus, "sacerdotem primum," cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae vitiorum catena constringit. Similiter "Sophoniam," qui interpretatur absconditus, "sacerdotem secundum," cum secundi ordinis viros, id est presbyteros (qui talentum verbi in terra fodientes absconderant) in suum dominium subigit.
"Et tres inani," qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non praecaveant. "Quinque viros de his qui steterant coram rege", id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant.
Versus 19
"Sopher principem." ID. "Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a coetu fidelium per errorem sequestrant."
"Et sexaginta viros e vulgo," id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant.