Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 3

"Quatuor," etc. RAB. in lib. Reg., tom. III. " Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent."

Versus 17

"Porro." Dux typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, ad quos Veritas ait: "Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare". Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem introeuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.

PrevBack to TopNext