Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 22

"Quid mihi." Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem.

Versus 24

"Illotis." In Hebraeo, "infectis." Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebraeum quibus pro naturalibus utebatur: erat enim claudus.

Versus 29

"Tu et siba." HIERON., quaest. Hebr. in Reg. " In Hebraeo: "Dixi, Tu et Siba dividite agrum." Quod David, immemor foederis et juramenti, etc., usque ad verba obliquando protulit contra Altissimum."

Versus 37

"Est autem." " Est autem in Hebraeo: "Ecce servus tuus" Hebraice legitur "Chime han Chanaan," Chanaan interpretatur suspirans ; quandiu cum patre fuit, suspirans vocatus est: postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed Chamaan vocatus est, id est, fidelis, etc., usque ad: "Ephraim et Manasses tanquam Ruben et Simeon erunt mihi." Magnus itaque Moses et Josue ejus successor duplicem illis tribuerunt sortem."

PrevBack to TopNext