Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Versus 1

"Facta est." RAB. " Fames facta in Israel propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius."

Versus 8

"Tulit itaque rex duos." Qui cum Doeg Idumaeo adhuc pueri sacerdotes et Gabaonitas occiderunt, Armoni scilicet et Miphiboseth

"Filios Michol filiae," etc. Quos scilicet Michol, uxor David, quae et Egla dicitur, adoptavit sibi inter filios, quos Merob soror ejus de filio Berzellai suscepit.

Versus 18

"Gob." Quod interpretatur lacus, quia sicut in lacu leonum quis mittitur, ita semetipsum misit David contra Goliam.

Versus 19

"Tertium." RAB. " Josephus de tertio praelio ita dicit, etc., usque ad Adeodatum appellaverit vel quemlibet alium etiam, incertum est."

Versus 20

"Quartum," Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenis non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisthaeos legitur.

RAB. " Quatuor bella David et servorum ejus, etc., usque ad unde: "Vana salus hominum. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum reducit tribulantes nos"."

Versus 19

"Bethlehemites," etc. Quia Noemi et Ruth ex quibus ortus est, tempore ubertatis reversae sunt in Bethlehem, et quia causa panis Ruth nota est, locus ille Domus panis vocatus est. Vel quia Noemi cum nuru illuc reversa panis abundantiam in domo Booz consecuta est.

PrevBack to TopNext