On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 5
"In Hierusalem." Tradunt Hebraei quod Sem filius Noe, quem dicunt Melchisedech, condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusaei, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quae postea ab Aelio Adriano vocata est Aelia.
Versus 7
Versus 8
Versus 11
"Misit quoque." Hiram vivens excelse, haec est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptae, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratae, sic domus David, id est Ecclesia Christi aedificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Israel, id est, videntes Deum.
RAB. "Haereticorum ecclesias quae sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figurae transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit."
Versus 13
"Natique sunt." Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judaeis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.
Versus 24
"In cacumine." RAB. "Pyrus dicitur ex Greco πῦρquod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitae eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit praedicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthaei intelligibiles superantur."