On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 2
"Non cito moveamini." Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret.
"Neque per spiritum." Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere.
Versus 5
"Quoniam nisi venerit." Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiae. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanae Ecclesiae, vel discessione a fide.
Versus 4
"In templo." Vel, "templum." Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Graeco est, non "in templo," sed "in templum Dei sedeat," quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.
Versus 6
"Scitis." Eos scire dicit quid detineat, nec aperte exponit, et ideo nos nescimus, nisi quod quidam suspicantur de Romano imperio dictum fuisse, donec tollatur, vel de medio fiat. Et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam scilicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum.
Versus 7
"Nam mysterium," etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi.
"Donec de medio fiat." Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quae modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui.