On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 19
Versus 26
"His quatuor Levitis," etc. RAB. "Qui fuerunt hi quatuor Levitae quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: "De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps,"etc., ut habetur in cap. XXVI. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissae sunt. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant."
Versus 28
"De horum genere erant et super vasa minister." ID. "Mystice de coetu sanctorum praedicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium (in quibus voluntas Dei quotidie ministratur) pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt."
Versus 31
"Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur." Quia Christus auctor est sacramentorum coelestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt.
Versus 34
"Capita Levitarum per familias suas." Dignum est, ut quanto quis praelatus est caeteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus saeculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: "Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi."
Versus 35
"Jahiel," qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus. Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit.