Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 1

"De collectis." Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: "Nolite cogitare de crastino." Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur.

"Ita et vos." AMBROS. " Praecipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur."

Versus 2

"Per," etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judaeos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.

Versus 6

"Manebo vel etiam hiemabo," etc. Ibi tanquam medicus, moram habuit, ubi multi aegrotabant.

Versus 15

"Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati," etc. Ordo hujus litterae respicit et pendet usque illuc, "ut et vos subditi sitis."

Versus 18

"Spiritum meum et vestrum," etc. Meum, laetitia: vestrum, charitate.

PrevBack to TopNext