On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 7
Versus 11
Versus 12
"Charissimi, nolite." Si patimini fervorem tribulationum quae contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro aeterna salute in praesenti adversa pati.
Versus 18
"Et si justus," etc. ID. "De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quae secundum Hebraicam veritatem, ita est: "Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?"id est, si tanta est fragilitas moralis vitae, ut nec justi quidem (qui in coelo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatae naturae labem transeant: quanto magis hi qui coelestis gloriae sunt exsortes, certum damnationis suae perpetuae exitium spectant!"
Versus 19
"Commendent animas suas," etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se praesumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico "in benefactis," non propter peccata.