Caput 13
Caput 13
Versus 1
Versus 11
"Prophetes." Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur praeceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quae praedixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quae vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala.
"Omnia opera," etc. GREG. "In gestis prophetae mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriae fortitudinis fuit quod prius accidisset."
Versus 24
"Et leo stabat," etc. RAB. "Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem praesumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte."